| ANTONINUS CARACALLUS | |
| <AELI SPARTIANI> | |
| Ex duobus liberis, quos Septimius Severus reliqui<t>, | 1.1.1 |
| [Getam et Bassianum], quorum unum <Antoninum> | |
| exercitus, alterum pater dixit, Geta hostis est iudicatus, | |
| Bassianum autem <notum> optinui<s>se imperium. de | 2.1 |
| cuius maioribus frustra putamus iterandum, cum om- | |
| nia in Severi vita satis dicta sint. huius igitur pueritia | 3.1 |
| blanda, ingeniosa, parentibus adfabilis, amicis paren- | |
| tum iucunda, populo accepta, grata senatui, ipsi etiam | |
| ad amorem conciliandum salutaris fuit. non ille in | 4.1 |
| litteris tardus, non in benivolentis s<e>gnis, non tenax | |
| in largitate, non lentus in clementia, sed sub parenti- | |
| bus, visus. denique, si quando feris obiectos damnatos | 5.1 |
| vidit, flevit aut oculos avertit. quod populo plus quam | |
| amabile fuit. septennis puer, cum conlusorem suum | 6.1 |
| puerum ob Iudaicam religionem gravius verberatum | |
| audisset, neque patrem suum neque patrem pueri | |
| vel<ut> auctores verberum diu respexit. Ant[h]i- | 7.1 |
| oc<h>ensibus et Byzantiis interventu suo iura vetusta | |
| restituit, quibus iratus fuit Severus, quod Nigrum iu- | |
| verant. Plauti<a>ni odium crudelitatis causa concepit. | |
| qu<od> a parentibus gratia sig<i>llariorum acce<pe>rat, | 8.1 |
| id vel clientibus vel magistris sponte donavit. sed haec | |
| puer. egressus vero pueritiam seu patris monit<i>s seu | 2.1.1 |
| calliditate ingenii sive quod se Alexandro Magno Ma- | |
| cedoni[ae] aequandum putabat, restrictior, gravior, | |
| vultu etiam truculentior factus est, prorsus ut eum, | |
| quem puerum scierant, multi esse non crederent. Alex- | 2.1 |
| andrum Magnum eiusque gesta in ore semper habuit. | |
| T<i>berium et Syllam in conventu plerumque laudavit. | |
| patris superbior fuit; fratrem magna eius humilitate | 3.1 |
| despexit. | |