Post patris mortem in castra praetoria pergens apud 2.4.1
milites conquestus est circumveniri se fratris insidiis,
atque ita fratrem in Palatio fecit occidi. eius corpus
statim cremari praecepit. dixit praeterea in castris 5.1
fratrem sibi venenum parasse, matri eum inre<vere>n-
tem fuisse; egitque publice his gratias, qui eum occide-
runt. addidit denique his qu<a>s<i> fidelioribus erga se 6.1
stipendium. pars militum apud Albam Getam occisum 7.1
<a>egerrime accepit, dicentibus cunctis duobus se fi-
dem promi<si>sse liberis Severi, duobus servare de-
bere, clausisque portis diu imperator non admissus 8.1
nisi delenitis animis, non solum qu[a]erellis de Geta
et criminationibus editis, sed inormitate stipendii mili-
tibus, ut solet, placatis, atque inde Romam redit. tunc 9.1
sub veste senatoria loricam habens cum armatis militi-
bus curiam ingressus est. hos in medio inter sub-
sellia duplici ordine conlocavit et sic verba fecit.
qu[a]es[i]tus est de fratris insidiis involu[nta]te et in- 10.1
condite ad illius accusationem <et excusationem> sui.
quod quidem nec senatus libenter accepit, cum ille 11.1
dixisset fratri se omnia permi<si>sse, fratrem ab insi-
diis liberasse, et illum tamen sibi gravissimas insi-
dias fecisse nec vicem amori reddidisse fraterno. post 3.1.1
hoc rel<e>gatis deportatisque reditum in patriam resti-
tuit. inde ad praetorianos processit et in castris man-
sit. altera die Capitolium petit, <ad> eos, quos occidere 2.1
parabat, adfabiliter est locutus innitensque Papi<ni>-
ano et Ciloni ad Palatium redit. cum flentem matrem 3.1
Getae vidisset aliasque mulieres post necem fratris,
mulieres occidere conatus est, sed ob hoc retentus,
ne augeretur fratris occisi crudelitas. Laetum ad 4.1
mortem coegit misso a se veneno: ipse enim inter
suasores Getae mortis primus fuerat, qui et primus
interemptus est. ipse mortem eius saepissime flevit. 5.1
multos, qui caedis eius conscii fuerant, interemit <sed
et> eum, qui imaginem eius honora<v>it. post hoc fra- 6.1
trem patruelem Afrum, cui pridie partes de cena mi-
serat, iussit occidi. qui cum se praecipitasset percus- 7.1
s<o>rum timore et ad uxorem crure fracto erepisset, ta-
men per ludibrium percussoribus deprehensus est et
occisus. occidit etiam Pompeianum, Marci nepotem, 8.1
ex filia natum et ex Pompeiano, cui nupta fuerat Lu-
cilla[m] post mortem Veri imperatoris, quem et con-
sulem <b>is fecerat et omnibus bellis praeposuerat, quae
gravissima tunc fuerunt, et ita quidem ut videretur a 5
latronibus interemptus. dein in conspectu eius Papi- 4.1.1
<ni>anus securi percussus a militibus et occisus est.
quo facto percussori dixit: 'gladio te exequi oportuit
meum iussum.' occisus est etiam eius iussu Patr<uin>us 2.1
ante templum divi Pii, tractaque sunt eorum per pla-
team cadavera sine aliqua humanitatis reverentia. fi-
lium etiam Papi<ni>ani, qui ante triduum qu<a>estor
opulentum munus ediderat, interemit. [h]isdem diebus 3.1
occisi sunt innumeri, qui fratris eius partibus faverant.
occisi etiam liberti, qui Getae administraverant. cae- 4.1
des deinde in omnibus locis. et in balneis factae cae-
des, occisique nonnulli etiam cenantes, inter quos etiam
Sammonicus Serenus, cuius libri plurimi ad doctrinam
extant. in summum discrimen etiam Chilo iterum 5.1
praefectus et consul venit ob hoc, quod concordiam in-
ter fratres suaserat. et cum idem Chilo sublata veste 6.1
senatoria nudis pedibus ab urbanicianis raptus esset,
Antoninus seditionem compressit. multas praeterea 7.1
postea caedes in urbe fecit, passim raptis a militibus
nonnullis hominibus et occisis, quasi seditionem vin-
dicans. Helvium Pertinacem, suffectum consulem, ob 8.1
hoc solum, quod filius esset imperatoris, occidit. ne- 9.1
que cessavit umquam sub diversis occasionibus eos
interficere, qui fratris amici fuissent. saepe in senatum, 10.1
saepe in populum superbe invectus est aut edictis pro-
positis aut orationibus editis, Syllam se etiam osten-
dens futurum.