Fuit adulescens decorus, moribus asperis, sed non 4.1.1
impius, a<v>ar<us, ver>bor<um> tractator, gulosus, cu-
pidus ciborum et vini varie conditi. huius illud pueri 2.1
fertur insigne, quod, cum vellet partium diversarum
viros Severus occidere et inter suos dicere<t>: 'hostes
vobis eripio' consentiretque adeo usque Bassianus, ut
eorum etiam liberos, si sibi consul<e>ret, diceret occi- 5
dendos, Geta interrogasse fertur, quantus esset inter-
ficiendorum numerus; cumque dixisset pater, ille inter- 3.1
rogavit: 'isti habent parentes, habent propinquos?' cum
responsum esset habere, <ai>t com<plorans>: 'plures
ergo in civitate tristes erunt quam laeti, quod vici-
mus' et optinuisset eius sententia, nisi Plautianus prae- 4.1
fectus vel Iuvenalis institissent spe proscriptionum, ex
quibus ditati sunt. his accedebat Bassiani fratris ni-
mia crudelitas. qui cum contenderet et diceret qua[si] 5.1
ioco qua[si] serio omnes cum liberis occidendos par-
tium diversarum, Geta ei dixisse dicitur: 'tu qui nulli
parcis, potes et fratrem occidere.' quod dictum eius
tunc nihil, post vero pro pr<a>esagio fuit. fuit in lit- 5.1.1
teris adsequendis [et] tenax veterum scriptorum, pa-
ternarum etiam sententiarum memor, fratri semper in-
visus, matri amabilior quam frater, subbalbe tamen
canorus. vestitus nitidi cupidissimus, ita ut pat<er> 2.1
rideret. si quid accepit a p[r]a[e]<r>entibus, ad suum
contulit cultum neque quicquam cuipiam dedit. post 3.1
Part<h>icum bellum pater cum ingenti gloria flore-
ret, Bassiano participi imperii appellato Geta quoque
Caesaris et Antonini, ut quidam dicunt, nomen accepit.
familiare illi fuit has quaestiones grammaticis propo- 4.1
nere, ut dicerent, singula animalia quomodo vocem
emitterent, velut: agni balant, porcelli grun<n>iunt, 5.1
palumbes min<u>rriunt, [porci grunniunt], ursi s<a>e-
viunt, leones rugiunt, leopardi rictant, elefanti <b>arriunt,
ranae co[r]axant, equi hinniunt, asini r<ud>[i]unt, tauri
<m>ugiunt, easque de veteribus adprobare. Sereni Sam- 6.1
moni<c>i libros familiarissimos habuit, quos ille ad
Antoninum scripsit. habebat etiam istam consuetudi- 7.1
nem, ut convivia et maxime prandia per singulas lit-
teras iuberet scientibus servis, velut in quo erat anser, 8.1
apruna, anas, item pullus, perdix, pavus, porcellus, pi-
scis, perna et quae in eam litteram genera edulium ca-
derent, et item fasianus, farrata, ficus et talia. quare
com<i>s etiam habebatur in adulescentia. 5