Natus est Geta Severo et Vitellio cons(ulibu)s Medio- 3.1.1
lanii, etsi aliter alii prodiderunt, VI. kal. Iunias ex Iu-
lia, quam idcirco Severus uxorem duxerat, quod eam
in genitura habere compererat, ut regis uxor esset,
isque privatus sed iam optimi in re p. loci. statim ut 2.1
natus est, nun<t>iatum est ovum gallinam in aula pe-
perisse purpureum. quod cum allatum Bassianus fra- 3.1
ter eius accepisset et quasi parvulus adplosum ad ter-
ram fregisset, Iulia dixisse ioco fertur: 'maledicte par-
ricida, fratrem tuum occidisti.' idque ioco [quod] dic- 4.1
tum Severus altius quam quisquam praesentium acce-
pit, a circumstantibus autem postea velut divinitus
eff<u>sum adprobatum est. fuit etiam aliud omen: nam 5.1
cum in villa cuiusdam Antonini, plebei hominis, agnus
<n>atus esset, qui vellus in fronte purpureum haberet,
eadem die atque hora, qua Geta natus est, audissetque
ille ab aruspice post Severum Antoninum imperaturum 5
ac de se ille auguraretur, sed tamen tale fati timere<t>
indicium, ferro eum adegit. quod et ipsum signo fuit 6.1
Getam ab Antonino interimendum, ut postea satis cla-
ruit. fuit etiam aliud omen, ut postea ingens exitus 7.1
docuit, huius facinoris, quod evenit: nam cum infan- 8.1
tis Getae natalem Severus commendare vellet, ho-
stiam popa nomine Antoninus percussit. quod tunc 9.1
nec quaesitum nec animadversum, post vero intellec-
tum est.