Dimisso senatu, cum et alia multa eo die essent 12.2.1
acta, quasi triumphans domum se recepit. multo cla- 3.1
rior visus est alienis nominibus non receptis quam
si recepisset; atque ex eo constantiae ac plenae gra-
vitatis famam obtinuit, si quidem uni <iuveni> vel
adul<e>scenti potius senatus totus persuadere non potuit. 5
sed quamvis senatu rogante non potuerit persuaderi, 4.1
ut vel Antonini vel Magni nomina susciperet, tamen
ob ingentem vigorem animi et mirandam singularem-
que constantiam contra militum insolentiam Severi no-
men a militibus eidem inditum est. quod illi ingentem 5.1
in praesentia reverentiam, magnam apud posteros glo-
riam peperit, cum eo accessisset, ut de animi virtute
nomen acceperit, si quidem solus inventus sit, qui
tumultuantes legiones exauctoraverit, ut suo loco 5
ostendetur, in milites autem gravissime animadverterit,
qui forte <in>currerunt aliquid, <quod> videretur in-
iustum, ut et ipsum locis suis declarabimus.