Om<in>a imperii haec habuit: primum quod ea die 13.1.1
natus est, qua defunctus vita Magnus Alexander dici-
tur, deinde quod in templo eius mater enixa est, ter-
tio quod ipsius nomen accepit, tum praeterea quod
o<v>[i]um purpure<i>[e] color<i>s eadem die natum, qua ille 5
natus est, palum<b>inum anicula quaedam matri eius ob-
tulit; ex quo quidem haruspices dixerunt imperatorem 2.1
quidem illum, sed non diu futurum et cito ad im-
perium perventurum. tum praeterea, quod tabula Tra-
iani imperatoris, quae geniali lecto patris imminebat,
dum ill<a> in templo pareret, in lectum eius decidit. his 3.1
accessit [quo] quod nutrix ei Olympias data est, quo
nomine mater Alexandri appellata est. nutritor Phi- 4.1
lippus provenit casu unus ex rusticis, quod nomen
patri Alexandri Magni fuit. fertur die prima natalis 5.1
toto die apud Arcam Caesaream stella primae magni-
tudinis visa et sol circa domum patris eius fulgido
ambit<u> coronatus. cum eius natalem aruspices com- 6.1
men<t>arent, dixerunt eum summam rerum te<n>turum, id-
circo quod hostiae de ea villa, quae esset Severi im-
peratoris, adductae essent et quas in illius honorem
coloni parassent. nata in domo laurus iuxta persi<ci> 7.1
arborem intra unum annum persici arborem vicit. unde
etiam con<i>ectores dixerunt Persas ab eo esse vincen-
dos. mater eius pridie quam pareret somniavit se pur- 14.1.1
pureum dracunculum parere. pater eadem nocte in 2.1
somnis vidit [t]alis se Romanae Victoriae, quae in
senatu, ad c<a>elum vehi. ipse cum vatem consuleret 3.1
de futuris, hos accepisse dicitur versus adhuc parvulus
et primum quidem sortibus: 'te manet imperium caeli 4.1
terraeque' intellectum est, quod inter divos etiam re-
feretur. 'te manet imperium, quod tenet imperium,' ex
quo intellectum est Romani illum imperii principem
futurum; nam ubi est imperium nisi apud Romanos, 5
quod tenet imperium? et haec quidem de Gr<a>ecis
versibus sunt prodita. ipse autem, cum parentis hor- 5.1
tatu animum a filosophia et musicaqu[a]e <ad> alias
artes traduceret[ur], Vergilii sortibus huius modi in-
lustratus est:
    excudent alii spirantia mollius aera, 5
    credo <e>quidem, et vivos ducent de marmore vultus,
    orabunt causas melius caelique meatus
    describent radio[res] et surgentia sidera dicent:
    tu regere imperio populos, Romane, memento.
    hae tibi erunt artes pacique inponere morem, 10
    parcere subiectis et de<b>ellare superbos.
fuerunt multa alia signa, quibus principem humani ge- 6.1
neris esse constaret.
  Nimius ardor oculorum et diutius intuentibus gra-
vis, divinatio mentis frequentissima, rerum memoria
singularis quam <m>nemonico Acholius ferebat adiu- 5
tam. et cum puer ad imperium pervenisset, fecit cuncta 7.1
cum matre, ut et ill<a> videretur pariter imperare, mulier
sancta sed avara et auri atque argenti cupida.