<AELII> SPARTIANI
AELIUS
Diocletiano Augusto A<e>l<ius> Spartianus
suus sal.
  In animo mihi est, Diocletiane Auguste, tot princi- 1.1.1
pum maxime, non solum eos, qui principum locum
in hac statione, quam temperas, retentarunt, ut usque
ad divum Hadrianum feci, sed illos etiam, qui vel
Caesarum nomine appellati sunt nec principes aut Au- 5
gusti fuerunt vel quolibet alio genere aut in famam aut
in spem principatus venerunt, cognitioni[s] numinis
tui sternere. quorum praecipue de <A>elio Vero dicen- 2.1
dum est, qui primus tantum Caesaris nomen accepit,
adoptione Hadriani familiae principum adscitus. et 3.1
quoniam nimis pauca dicenda sunt, nec debet prologus
<i>normior esse quam fabula, de ipso iam loquar.