Hic ergo, de quo sermo est, primum Lucius Aurelius
|
2.6.1
|
Verus est dictus, sed ab Hadriano ascitus in <A>eliorum
|
|
familiam, hoc est in Hadriani, transscriptus et appel-
|
|
latus est Caesar. huic pater Ceionius Commodus fuit,
|
7.1
|
quem alii Verum, alii Lucium Aurelium, multi Annium
|
|
prodiderunt. maiores omnes nobilissimi, quorum origo
|
8.1
|
pleraque ex Etruria fuit vel ex Faventia. et de huius
|
9.1
|
quidem familia plenius in vita Lucii Aurelii Ceionii
|
|
Commodi Veri Antonini, filii huiusce, quem sibi adop-
|
|
tare Antoninus iussus est, disseremus. is enim liber
|
10.1
|
debet omnia, quae ad stemma generis pertinent, con-
|
|
tinere, qui habet principem, de quo plura dicenda sunt.
|
|