<TREBELLI POLLIONIS>
VALERIANI DUO
* * * 1.1.1
. . . Sapori[s] rex regum Velsolus: 'si scirem posse ali-
quando Romanos penitus vinci, gauderem tibi de vic-
toria, quam praefer[e]s. sed quia vel fa[c]to vel vir- 2.1
tute gens illa plurimum potest, vide, ne, quod senem
imperatorem cepisti, et id quidem fraude, male tibi
cedat posteris<ve> tuis. cogita, quantas gentes Romani 3.1
ex hostibus suas fecerint, a quibus <sa>epe victi sunt. au- 4.1
divimus certe, quod Galli eos vicerint et ingentem illam
civitatem incenderint: certe Romanis serviunt. quid
Afri? eos non vicerunt? certe serviunt Romanis. de 5.1
longioribus exemplis et fortasse interioribus nihil dico.
Mit<h>ridates Ponticus totam Asiam tenuit: certe vic-
tus est, certe Asia Romanorum est. si meum consilium 6.1
requiris, utere occasione pacis et Valerianum suis
redde. ego gratulor felicitati tuae, si tamen illa uti tu
scias.'