| <FLAVI VOPISCI SYRACUSII> | |
| TACITUS | |
| Quod post excessum Romuli novello adhuc Roma- | 1.1.1 |
| nae urbis imperio factum pontifices, penes quos scri- | |
| bendae historiae potestas fuit, in litteras rettulerunt, | |
| ut interregnum, dum post bonum principem bonus | |
| alius quaeritur, iniretur, hoc post Aurelianum habito | 5 |
| inter senatum exercitumque Romanum non invido non | |
| tristi sed grato reli<gi>osoque certamine sex totis men- | |
| sibus factum est. multis tamen modis haec ab illo ne- | 2.1 |
| gotio causa separata est. iam primum enim, cum inter- | |
| regnum initum est post Romulum, interreges tamen | |
| facti sunt totusque ille ann<u>s per quinos et quaternos | |
| dies sive ternos centum senatoribus deputatus est, ita | 5 |
| ut, qui valerent, interreges essent singuli dumtaxat. | |
| qua re factum est, ut et plus anno[s] interregnum in- | 3.1 |
| iretur, ne aliquis sub aequabili dignitate Romani ex- | |
| pers remaneret imperii. huc accedit quod etiam sub | 4.1 |
| consulibus tribunisqu<e> militaribus praediti<s> imperio | |
| consulari, si quando interregnum initum est, interreges | |
| fuerunt, nec umquam ita vacua fuit hoc nomine Ro- | |
| mana res p., ut nullus interrex biduo saltim triduove | 5 |
| crearetur. video mihi posse obici curules magistratus | 5.1 |
| apud maiores nostros quadriennium in re p. non fuisse, | |
| sed erant tribuni plebis cum tribunicia potestate, quae | |
| pars maxima regalis imperii est. tamen non est pro- | 6.1 |
| ditum interreges eo tempore non fuisse, quin etiam | |
| verioribus historicis referentibus declaratum est con- | |
| sules ab interregibus post creatos, qui haberent reli- | |
| quorum comitia magistratuum. ergo, quod rarum et | 2.1.1 |
| difficile fuit, senatus populusque Romanus perpessus | |
| est, ut imperatorem per sex menses, dum bonus quae- | |
| ritur, res p. non haberet. quae illa concordia mili- | 2.1 |
| tum? quanta populo quies? quam <g>ravis senatus | |
| auctoritas fu[er]it? nullus usquam tyrannus emersit, | |
| sub iudicio senatus et militum populique Romani totus | |
| orbis est temperatus; non illi principem quemquam, ut | 5 |
| recte facerent, non tribuniciam potestatem formida- | |
| bant, sed—quod est in vita optimum—se timebant. | |