| Educatus es[se]t in Hadriani gremio, qui illum, ut | 4.1.1 |
| supra diximus, Verissimum nominabat et qui ei hono- | |
| rem e[t]qui publici sexenni detulit, octavo aetatis anno | 2.1 |
| in saliorum collegium rettulit. in saliatu omen accepit | 3.1 |
| imperii: coronas omnibus in pulvinar ex more iac<i>en- | |
| tibus aliae aliis locis haeserunt, huius velut manu ca- | |
| piti Martis aptata est. fuit in eo sacerdotio et praesul | 4.1 |
| et vates et magister et multos inauguravit atque ex- | |
| auguravit nemine praeeunte, quod ipse carmina cuncta | |
| didicisset. virilem togam sumpsit quinto decimo aeta- | 5.1 |
| tis anno, statimque ei Lucii Ceionii Commodi filia de- | |
| sponsata est ex Hadriani voluntate. nec multo post | 6.1 |
| praefectus feriarum Latinarum fuit. in quo honore | |
| praeclarissime se pro <ma>gistratibus agentem et in | |
| conviviis Hadriani principis ostendit. post hoc patri- | 7.1 |
| monium paternum sorori totum concessit, cum eum | |
| ad divisionem mater vocaret, responditque avi bonis | |
| se esse contentum, addens, ut et mater, si vellet, in | |
| sororem suum patrimonium conferret, ne inferior esset | 5 |
| soror marito. fuit autem vitae indulgentia, ut cogere- | 8.1 |
| tur nonnumquam vel in venationes pergere vel in thea- | |
| trum descendere vel spectaculis interesse. operam | 9.1 |
| praeterea pingendo sub magistro Diogeneto dedit. | |
| amavit pugilatum <et> luctamina et cursum et aucu- | |
| patus et pila lusit adprime et venatus est. sed ab | 10.1 |
| omnibus his intentioni<bu>s studium eum philosophiae | |
| abduxit seriumque et gravem reddidit, non tamen pror- | |
| sus abolita in eo comitate, quam praecipue suis, mox | |
| amicis atque etiam minus notis exhibebat, cum frugi | 5 |
| esset sine contumacia, verecundus sine ignavia, sine | |
| tristitia gravis. | |