IULI CAPITOLINI | |
VERUS | |
Scio plerosque ita vitam Marci ac Veri litteris atque | 1.1.1 |
historiae dedicasse, ut priorem Verum intimandum le- | |
gentibus darent, non imperandi secut<o>s ordinem sed | |
vivendi: ego vero, quod prior Marcus imperare coepit, | 2.1 |
dein Verus, qui superstite perit Marco, priorem Mar- | |
cum, dehinc Verum credidi celebrandum. |