DE SYLLABA
  Syllaba dicta est ex Graeco vocabulo, ἀπὸ τοῦ συλλαμβάνειν τὰ 423.11
γράμματα, id est a conceptione litterarum. ergo proprie illa dicitur syl-
laba, quae de plurimis constat, ut est post. quae autem de una vocali
perficitur, abusive dicitur syllaba, ut e. omnes autem syllabae a vocali-
bus suis incipiunt habere tractatum, atque inde exordium sumunt. con- 15
sonantes enim quae sequuntur ipsi syllabae inputantur; praecedentes au-
tem non ipsi, sed aut vacabunt aut superiorem brevem iuvabunt. ut puta
glans: ab a considerantes n et <s> ipsi syllabae damus, quia secuntur vo-
calem; g vero et l non ipsi inputamus, sed servamus ad auxilium supe-
rioris brevis, si forte praecedat. consonantes autem non hae solae, quae 20
in eadem syllaba sunt, sed etiam in sequenti positae iuvant praeceden-
tem vocalem, ut arma. syllabae breves quattuor modis considerandae
sunt: primo ut habeant vocalem brevem, deinde ut non desinant in duas
consonantes aut in unam duplicem aut in i inter duas vocales constitutam.
quibus quattuor modis e contrario animadversis deprehendimus longas. 25
nam si sit vocalis naturaliter producta, syllaba erit longa, ut est dos: si
etiam duae consonantes secuntur brevem, similiter longa erit, ut ars; vel
si una duplex sequatur, ut est pix; vel si <i> inter duas vocales, ut est
Troia. plane diphthongi semper longas syllabas faciunt [quae diphthongus
sic declinatur quo modo doctus]. sunt autem quattuor, ae, ut Aeneas; oe, 30
ut poena; au, ut aurum; eu, ut Eurus. ceterum e et i apud antiquos
tantum modo deprehenditur, ut eitur. y et i in Graecis nominibus diph-
thongus est, ut Harpyia. plane quoniam difficilis est deprehensio circa
syllabas naturaliter longas, idcirco primum debemus considerare, quem ad
modum naturaliter proferantur; deinde inflexiones considerare debemus. 35
nam facilitas si non intellegis qualis est in nominativo, in genetivo cogno-
sces, quia longa est et aperte producitur: facilitatis enim facit. item re-
legerunt: le ne dubites qualis sit, significat singularis numeri pronuntia- 424.1
tio; relegit enim facit. deinde studeamus pronuntiationi, poetarum etiam
exempla teneamus. deinde considerare debemus sermonum primas origi-
nes. nam <prima positio> ut fuerit, similiter omnis derivatio sequitur, ut
puta amor, a brevis est: sive postea amicus, sive amo, sive amator, sive 5
amant, sive amantem dicas, ubique a brevis erit. pauca sunt enim no-
mina quae ab hac regula recedunt, ut puta lux et lucerna: nam cum lux
longa sit, lucerna brevis est. et quia his rebus deficimur, superest ut ad
exempla curramus, quae aput poetas per lectionem facillime deprendimus.
  Communes syllabae modis fiunt octo. primus modus est, si corre- 10
ptam vocalem duae consonantes sequuntur, quarum prior muta quaepiam
est vel f semivocalis et sequens liquida: est enim longa in hoc, 'vasto
Cyclopis in antro'; brevis in hoc, 'vastosque ab rupe Cyclopas'.
secundus modus est, cum correpta vocalis in unam desinit consonantem
sequente h, quae adspirationis est nota: est enim longa in hoc, 'terga 15
fatigamus hasta'; brevis in hoc, 'quisquis honos tumuli'. tertius
modus est, cum correptam vocalem duae consonantes sequuntur, quarum
prior s littera est: est enim longa in hoc, 'unde spissa coma'; brevis
in hoc,
    ponite: spes sibi quisque, et haec quam angusta videtis. 20
quartus modus est, cum correpta vocalis partem terminat orationis, quae
in unam desinit consonantem: est enim longa in hoc,
    nam tibi, Thymbre, caput Euandrius abstulit ensis;
brevis in hoc, 'hoc caput o cives'. quamquam et si in nullam desinat
consonantem, videtur posse exemplo probari: invenies enim apud Ver- 25
gilium
    dona dehinc auro gravia sectoque elephanto.
sed sciendum est quod brevis syllaba potest pro brevi et pro longa poni.
quintus modus est, cum diphthongum vocalis sequitur: est enim longa in
hoc, 'Musae Aonides'; brevis in hoc, 'insulae Ionio in magno'. 30
sed et hoc tunc contingit, cum nulla consonans intervenit et nudam diph-
thongon sequitur nuda vocalis. sextus modus est, cum nudam vocalem
vocalis sequitur. est enim longa in hoc, 'o ego infelix'; brevis in hoc,
'sub Ilio alto'. septimus modus est, cum pronomen c littera termi-
natum vocalis statim subsequitur: est enim longa in hoc, 'hoc erat alma 35
parens'; brevis in hoc, 'solus hic inflexit sensus'. sed quando
c pro duabus consonantibus ponitur, debet cum quadam conlisione pro- 425.1
ferri. octavus modus est, cum brevem vocalem sequitur z: est enim
longa in hoc, 'Mezenti ducis exuvias'; brevis in hoc, 'nemorosa
Zacynthus'.