DE ADVERBIO
  Adverbium dictum est eo, quod necesse habet hanc partem orationis 415.7
verbum sequi, ut 'cras faciam', 'hodie scribo'. sed non, ut necesse est
adverbio sequi verbum, ita necesse erit verbo sequi adverbium. nam
quando dico 'facit orator', est elocutio plena, quamquam sine adverbio. 10
potest ergo verbum sine adverbio poni; adverbium autem sine verbo num-
quam ponitur. in significationibus adverbiorum localia adverbia diligenter
advertenda sunt, quae habent quattuor species, in loco, de loco, ad locum
et per locum. in loco sunt haec, hic illic ibi intus foris. de loco sunt
haec, hinc illinc inde. intus foris uno modo tam in loco quam de loco 15
proferuntur, id est sine coniunctione praepositionis. ad locum sunt haec,
huc illuc illo istuc intro foras. per locum sunt haec, hac illac illa. ergo
animadvertere debemus, ut, quotiens fuerint adverbia in loco, iungamus
verba quae habent significationem in loco, ut puta, ibi sum, illic sedeo,
intus <sto> et similia; quotiens sunt autem adverbia quae significant ad 20
locum, iungamus ea his verbis similiter quae habent significationem eun-
tis, ut pergo illuc, vado illo, proficiscor intro et similia. nam siqui di-
cat 'venio ibi', vitiosum est. venio enim significationis est ad locum, ibi
vero in loco est, et duo haec diversa numquam cohaerent. non omnia
adverbia recipiunt conparationem, sed ea tantum, quae ducunt originem 25
a nominibus recipientibus conparationem, ut doctus docte. iure enim
dicimus doctius doctissime, quoniam et nomen ipsum doctus facit doctior
doctissimus. adverbia autem quae conparantur in positivo gradu duas ha-
bent regulas, e et er, ut docte et fortiter; in conparativo unam, ut do-
ctius fortius; in superlativo autem unam e, quod semper productum est, 30
ut doctissime fortissime. quando autem positivus e terminetur, quando er,
dativus singularis ostendit. nam e tum terminatur adverbium positivo,
cum dativus singularis o fuerit terminatus, ut docto docte, claro clare.
tunc autem adverbium er terminatur, cum dativus singularis i fuerit ter-
minatus, ut huic agili agiliter et huic forti fortiter. quae his regulis non 35
serviunt, adverbia anomala sunt.
  Nomina provinciarum semper recipiunt praepositiones, ut 'ad Cam-
paniam pergo', 'de Campania venio', 'in Campania sum'. e contrario 416.1
nomina civitatium numquam recipiunt praepositiones, quando funguntur
vice adverbiorum. verum tamen si ad locum significant, accusativi forma
sequenda est, ut 'Carthaginem vado'; si de loco, secundum septimum
loquimur, ut 'Carthagine venio'; si in loco, duplex regula est. nam si 5
nomen fuerit secundae declinationis, adverbium in loco fit secundum for-
mam genetivi: dicimus enim 'Deli fui', 'Beneventi fui', quoniam huius
Deli, huius Beneventi genetivus est. si autem nomen erit alterius cuius-
cumque declinationis, tunc formam sequimur dativi casus: dicimus enim
'Carthagini fui', 'Tiburi fui', quoniam huic Carthagini, huic Tiburi dati- 10
vus est. sciendum est sane pauca nomina his regulis repugnare, ut est
Narbone in Philippicis Ciceronis, 'cum tu Narbone mensas hospi-
tium convomeres': debuerat enim dicere Narboni. item Vergilius ait
'Turia Carthagine qui nunc Exspectat' [inquit Carthagine], non
Carthagini, quod erat regulae. sed Cicero antiptosin fecit figuram, Ver- 15
gilius vero metri necessitatem mutata regula servavit. generaliter tenen-
dum est quod adverbiis non debet coniungi praepositio separatim. nemo
enim dicit 'de sero', 'de modo'; unde nec 'de mane' dicere debemus,
quod plerique in usu habent. sed quoniam legimus 'dum mane no-
vum', id est quoniam legimus hoc ipsum mane iam nomen effectum 20
(genus enim non recipit nisi nomen), videmur ei adicere posse praeposi-
tionem. quare tutius loquuntur qui et solum adverbium sine praepositione
ponunt, ut 'mane venit', et quando volunt addere praepositionem, genus
coniungunt, ut 'de primo mane venio'. iam enim non videtur iungi ei
parti orationis quae est mane, sed quae est primo. 25