DE VERBO
  'Verbum est pars orationis cum tempore et persona sine casu'. quod 411.14
dixit 'cum tempore et persona', conexum intellegendum est. neutrum 15
enim potest in verbo ab altero separari. nam si solam personam velis
intellegere, pronomen est; si solum tempus, participium est; si utrumque
simul, tum verbum est. quod autem adiecit casu carere, non velut super-
flue est positum. quis enim nescit verbum casu carere? sed timuit pro-
pter illas elocutiones, quae sic formantur, quasi casum habeant, ut 'da 20
mihi bibere'. sic est enim 'da mihi bibere', ut si dicas 'da mihi vi-
num', quod utique casum habet. ne qui ergo putarent propter similitu-
dinem elocutionum casum modo infinito adtribui, ideo dixit penitus casum
a verbo repelli. nam illae elocutiones non casum recipiunt, sed Graecam
elocutionem sequuntur. 25
  Qualitas verborum dividitur in modos et in formas. modi omnes
sunt octo, indicativus imperativus promissivus optativus coniunctivus infi-
nitus inpersonalis gerundi. sed ex his quinque volunt esse legitimos; de
tribus vero dubitatur, id est de promissivo inpersonali gerundi. indicativus
dicitur modus, quoniam per ipsum quod gerimus indicamus, ut est lego; 30
imperativus, quoniam per ipsum imperamus, ut est lege; optativus, quo-
niam habet adverbium optantis, ut utinam legam. coniunctivum vero
modum non ideo coniunctivum dicimus, quia habet aliquid coniunctum,
id est cum (nam et optativus inciperet esse coniunctivus, quia habet ad-
verbium coniunctum utinam); sed ideo dictus est coniunctivus, quia in 35
loquendo, cum solus locutionem inplere non poterit, coniungit sibi indi-
cativum, ut 'cum scripsero faciam' et 'cum dixero legam'. infinitus di-
citur modus, quia non definit personas, sed omnes tres uno modo pro-
fert, id est legere. ceteri vero modi in personis differentiam faciunt, 412.1
quod probatur hac elocutione, 'legere volo, legere vis, legere vult.'
nam quoniam volo vis vult indicativus est modus, differentia facta est
personarum; quoniam vero legere infinitus est, omnes uno modo prolatae
sunt. hi sunt generales modi. illi vero tres, de quibus dubitatur, ita 5
explicandi sunt. qui negant promissivum modum esse, hoc asserunt, su-
perflue hunc modum putari, quoniam indicativi modi sit tempus futurum,
id est legam scribam. qui autem dicunt proprium modum esse, negant
indicativum modum tempus futurum per rerum naturam habere posse.
nam si indicativus ideo dictus est, quod per ipsum indicamus, nemo au- 10
tem indicat nisi quae novit, futurum non potest habere, quia nemo indi-
cat ea quae nescit. de inpersonali autem modo hoc loquuntur. plerique
hunc modum dicunt, quia sic de verbo nascitur, quem ad modum ceteri
modi, ut lego lege legito. sed tamen non probatur modus esse, sed ver-
bum. nam cum unus quisque modus non possit currere per modos, re- 15
linquitur ut hic non sit modus qui currit per modos. nam habet indi-
cativum legitur, imperativum legatur, coniunctivum cum legatur. item
gerundi quem dicunt modum, plerique negant eum modum esse, sed di-
cunt participiorum a passivo futuri et praeteriti esse declinationem. sed
est modus, quia in u desinit ultimo tempore suo, in quam litteram nul- 20
lum desinit participium, et significationem habet tam agentis quam pa-
tientis, quod utique non haberet, si participium passivum esset. etenim
cum dicimus cantando, et agentis et patientis habet significationem, quod
probatur teste Virgilio: nam ubi dicit 'cantando tu illum', agentis
significationem ostendit; ubi dicit 'cantando rumpitur anguis', pa- 25
tientis.
  Formae sunt quattuor, per quas non declinatio, sed significatio ver-
borum explicatur: quae ideo quattuor sunt, quoniam [non] omne quod
agimus quattuor temporum officio continetur. nam aut cogitamus utrum
agendum sit, aut quod placuit inchoamus, aut inchoata conplemus; aut 30
conpleta iteramus. idcirco etiam ipsae formae haec nomina accipiunt.
una enim meditativa, quae non agere nos aliquid, sed adhuc velle agere
ostendit, ut est lecturio: significat enim non lego, sed legere volo. se-
cunda est inchoativa, quae nos aliquid initiare ostendit, ut est calesco,
quod significat calere incipio. tertia est perfecta, ut lego, quae plenum 35
ostendit actum. quarta est frequentativa, quae nos aliquid saepe agere
ostendit, ut lectito: significat enim saepe lego. quas formas plerique veluti 413.1
inutiles refutare volunt, sed convincuntur secundum rationem naturalem.
multa enim sunt, quae proprie explicari non possunt nisi istis. meditativa
autem forma in rio desinit, ut scripturio parturio. inchoativa autem verba
quinque regulis continentur, quarum si una defuerit, inchoativa non erunt. 5
debent enim in sco syllabam exire et originem ducere a neutrali verbo
et tertiae esse coniugationis correptae et carere tempore perfecto et plus-
quamperfecto, carere etiam participio futuri temporis. ideo autem in-
choativa carent tempore perfecto, quoniam quae inchoantur nihil perfe-
ctum habere debent. frequentativa forma in to quando exit, semper pri- 10
mae coniugationis est, ut lectito lectitas, cursito cursitas, scriptito scripti-
tas. si autem in so exeat, etiam tertiae esse potest, ut lacesso lacessis
et facesso facessis.
  Coniugationes tres sunt nomina habentes ab ordine litterarum. quae-
runtur autem quinque rebus, id est indicativo modo, tempore praesenti, 15
numero singulari, secunda persona, ante litteras vel ante syllabas: ante
litteras in verbis activis et neutralibus, ante syllabas in ceteris, id est
passivis communibus deponentibus. ergo ubi a fuerit, prima coniugatio
est, ut amo amas; ubi e, secunda, ut doceo doces; ubi i, tertia, ut lego
legis: sed tertia plerumque et correpta est et producta, quod deprehen- 20
ditur hac ratione. si correpta fuerit, in passivo ante <ultimam> syllabam e
habebit, ut lego legis, legor legeris; si autem producta fuerit, i reserva-
bit in passivo, ut nutrio nutris, nutrior nutriris. quae varietas etiam
de imperativo modo colligitur: nam tertia correpta in e exit, ut lege,
tertia producta in i, ut nutri: item infiniti modi paenultima syllaba, quae 25
si longa fuerit, productam coniugationem esse demonstrat, ut nutrire; si
brevis, correptam esse significat, ut legere. hae autem coniugationes fu-
turum tempus indicativi modi varie mittunt. nam prima et secunda con-
iugationes in bo ducunt, ut amo amas amabo, doceo doces docebo. tertia
vero correpta in am tantum mittit, ut lego legis legam. tertia producta 30
duas habet regulas requirendas indicativi modi tempore praesenti: si ante
o ultimam e fuerit correpta, in bo tantum mittit, ut exeo exibo; si au-
tem i habuerit ante o, futurum tempus et in am et in bo mittit, ut ser-
vio serviam servibo. quas regulas Probus artifex tuetur.
  Verborum genera quinque sunt, activa passiva neutra communia de- 35
ponentia. quaecumque sint illis definitionibus, quae in arte lectae sunt
varie, tamen, quantum ad significationes pertinet, omnia ista quinque duas
habent significationes, id est aut agentis aut patientis. hinc est quod in
neutrali verbo et agentis invenimus significationem, ut nato, et patientis, 414.1
ut vapulo. item in deponenti verbo, ubi sola utique debuit esse passiva
significatio, et agentis non numquam invenitur, ut est loquor. confusio
autem communis verbi casibus segregatur. nam si accusativum casum
iungas, agentis est, ut criminor illum; si ablativum, patientis, ut crimi- 5
nor ab illo.
  Tempora sunt quinque: praesens, quod agitur, ut lego; praeteritum
inperfectum, quod omissum est et non conpletum, ut legebam; praeteri-
tum perfectum, quod conpletum est paulo ante, ut legi; praeteritum plus-
quamperfectum, quod conpletum est olim, ut legeram; futurum, quod in- 10
minet, ut legam. unde vitiose locuntur qui dicunt 'expecta, modo egre-
dior.' nam iungunt significationem futuram et praesens tempus. item
qui dicunt 'cras tibi lego lectionem' vitiose locuntur. nam cum lego
praesentis temporis sit, cras vero adverbium futurum, utique haec locutio
non cohaeret. tractandum etiam illud, an sana esset locutio haec, 'cras 15
legam', an 'cras lego'. 'cras lego', ut diximus, vitiosum est; 'cras' au-
tem 'legam' ideo non nulli vitiosum iudicant, quoniam duo futura quasi
in aliud futurum nos differunt.
  Modi varie tempora recipiunt. indicativus enim omnia quinque supra
dicta habet tempora; imperativus vero duo tantum, praesens et futurum; 20
optativus tria, sed geminata: nam praesens et inperfectum pro uno est:
item perfectum et plusquamperfectum habet et futurum. coniunctivus tot
tempora habet. quot et indicativus. infinitivus tria habet tempora, prae-
sens praeteritum futurum. sed scire debemus in omnibus passivis verbis
praeterita tempora, id est perfectum et plusquamperfectum, habere ulte- 25
riora praeterita. personas omnes modi segregatas habent absque infinito,
ubi confusae sunt, ut diximus. modus autem imperativus habet difficulta-
tem personarum, quae talis est. prima persona in tempore praesenti de-
ficit, sed in numero singulari; ceterum in numero plurali non deficit.
ideo autem deficere creditur, quoniam omne imperativum in alium pro- 30
cedit, id est secunda persona nascitur. in tempore vero futuro tam in
numero singulari quam in numero plurali prima persona deficit; secunda
vero et tertia in numero singulari uno modo proferuntur, ut legito tu,
legito ille, ut est apud Virgilium
    tertius Argolica hac galea contentus abito. 35
nam si dicam legito legat, legito quidem erit tempus futurum, legat vero
praesens. item tertia persona numeri pluralis his regulis continetur: in-
dicativo modo tempore praesenti tertia persona numero plurali o accipit
et facit hanc personam imperativi modi per omnes coniugationes, ut amant
amanto, docent docento, legunt legunto, nutriunt nutriunto; quod ser- 40
vavere maiores, ut ait Horatius
    et quocumque volent animum auditoris agunto. 415.1
nam si diceret agant, tempus praesens ostenderet, non futurum. prima
coniugatio et tertia correpta tot syllabas habere debent in secunda persona,
quot in prima habent indicativo modo, ut amo amas, lego legis. quidquid
autem aliter fecerit, anomalum est, ut edo es, comedo comes. 5