italiam ars quidem hoc exigit, ut nominibus provinciarum
|
1.2.1
|
praepositiones addamus, civitatum numquam. tamen plerumque per-
|
|
verso ordine lectum est; nam ecce hoc loco detraxit provinciae
|
|
praepositionem dicens 'Italiam venit' {⁴³pro ad Italiam venit.}⁴³ Tullius
|
|
in Verrinis "ea die Verres ad Messanam venit" pro Messanam
|
5
|
venit. sane sciendum est usurpari ab auctoribus, ut vel addant vel
|
|
detrahant praepositiones; namque ait Vergilius "silvis te, Tyrrhene,
|
|
feras agitare putasti" pro in silvis. ut ergo illic detraxit loco
|
|
praepositionem, sic hic provinciae. et est figura. Italia autem pars
|
|
Europae est. Italus enim rex Siculorum profectus de Sicilia venit
|
10
|
ad loca, quae sunt iuxta Tiberim, et ex nomine suo appellavit
|
|
Italiam. ibi autem habitasse Siculos ubi est Laurolavinium, mani-
|
|
festum est, sicut ipse alio loco dicit "Siculi veteresque Sicani
|
|
et gentes venere Sicanae saepius". {⁴³sane 'Italiam' i contra
|
|
naturam producta est, cum sit natura brevis.}⁴³ fato profvgvs 'fato'
|
15
|
ad utrumque pertinet, et quod fugit, et quod ad Italiam venit. et
|
|
bene addidit 'fato', ne videatur aut causa criminis patriam deseruisse,
|
|
aut novi imperii cupiditate. profugus autem proprie dicitur qui
|
|
procul a sedibus suis vagatur, quasi porro fugatus. multi tamen
|
|
ita definiunt, ut profugos eos dicant qui exclusi necessitate de suis
|
20
|
sedibus adhuc vagantur, et simul atque invenerint sedes, non dicantur
|
|
profugi, sed exules. sed utrumque falsum est. nam et profugus
|
|
lectus est qui iam sedes locavit, ut in Lucano "profugique a gente
|
|
vetusta Gallorum Celtae miscentes nomen Hiberis", et exul
|
|
qui adhuc vagatur, ut in Sallustio "qui nullo certo exilio vaga-
|
25
|
bantur": adeo exilium est ipsa vagatio. {⁴³quidam hic 'profugus'
|
|
participium volunt. sane non otiose fato profugum dicit Aeneam,
|
|
verum ex disciplina Etruscorum. est enim in libro qui inscribitur
|
|
litterae iuris Etruriae scriptum vocibus Tagae, "eum qui genus a
|
|
periuris duceret, fato extorrem et profugum esse debere". porro
|
30
|
a Laomedonte periuro genus ducit Aeneas, siquidem alibi ait "satis
|
|
iam pridem sanguine nostro Laomedonteae luimus periuria
|
|
Troiae".}⁴³ lavinaqve venit litora haec civitas tria habuit no-
|
|
mina. nam primum Lavinum dicta est a Lavino, Latini fratre;
|
|
postea Laurentum a lauro inventa a Latino, dum adepto imperio
|
35
|
post fratris mortem civitatem augeret; postea Lavinium a Lavinia,
|
|
uxore Aeneae. ergo 'Lavina' legendum est, non 'Lavinia', quia post
|
|
adventum Aeneae Lavinium nomen accepit, et aut Lavinum debuit
|
|
dicere, sicut dixit, aut Laurentum. quamvis quidam superfluo esse
|
|
prolepsin velint. {⁴³sane bene addidit 'Lavina', ut ostenderet ad quam
|
40
|
partem Italiae venisset Aeneas, quia et multi alii eo tempore ad Ita-
|
|
liam venerant, ut Capys, qui Capuam, Polites, qui Politorium condi-
|
|
derunt.}⁴³
|
|