qvinqvaginta hoc est multae. ordine longo id est 1.703.1
dispositione, secundum Tullium, qui in oeconomicis dicit, quid ubi
ponendum sit; nec enim debent universa confundi. cvra penvm
strvere inter penum et cellarium hoc interest, quod cellarium est
paucorum dierum, unde et in cellam dicitur imperatum frumentum, 5
penus vero temporis longi. sane dicimus et hic et haec et hoc
penus, sed a masculino et a feminino genere quarta est declinatio,
a neutro tertia, quo modo pecus pecoris. unde Horatius "portet
frumenta penusque", masculino vero genere Plautus "nisi mihi
annuus penus datur", feminino Lucilius posuit, ut "uxori legata 10
penus". quartae autem declinationis esse Persius docet, ut in "locu-
plete penu defensis pinguibus Umbris".