hic qvondam morbo c. m. c. e. t. describit pestilentiam 3.478.1
Venetiae, Galliae, Illyrici. nam quodam tempore cum Nilus plus
aequo excrevisset et diu permansisset in campis, ex aqua fluminis
et calore provinciae diversa et plurima in limo animalia sunt creata,
quae, recedente in alveos suos Nilo, et integra et quae semiplena 5
fuerant, putrefacta sunt. exinde corrupto aere nata pestilentia est,
quam auster flans primo ex Aegypto ad Atticam provinciam pe-
pulit, mox inde in tractum Venetiae et Illyrici: quae quaqua uni-
versa vastavit. hanc autem pestilentiam ordine, quo diximus, ple-
nissime est Lucretius exsecutus. {⁴³et aliter: 'morbo caeli', quia cor- 10
ruptus aer morbi causa est, ut ipse "corrupto caeli tractu". et 'tabo'
abutitur pro pestilentia.}⁴³ miseranda tempestas pessima, inferens
rem dignam miseratione.