avtvmni incandvit aestv exarsit prima autumni parte, 3.479.1
quae semper gravem efficit pestilentiam. ut autem autumnus ab-
undet morbis, facit hoc confine frigoris et caloris: quod licet etiam
vernum tempus habeat, caret morbo, quia tunc corpora praecedenti
durata sunt frigore, quae autumnus corrumpit, laxiora inveniens 5
post aestatis calorem.