pleiadas signum est ante genu tauri, quod {⁴³Graeci ὕβον 1.138.1
dicunt, id est petimen. quidam autem non omnium boum ὕβον, sed
eorum tantum, qui sunt, ita ut Cyprii, gibberi, sicut Aristoteles quo-
que refert, sed et gibber ipsum ὕβον nominat. sed pleiades}⁴³ ortu suo
primae navigationis tempus ostendunt: unde graece pleiades dicun- 5
tur ἀπὸ τοῦ πλέειν, latine vergiliae a verni temporis significatione,
quo oriuntur: {⁴³vel quod Pliones et Atlantis filiae sint. sunt autem
septem: Taygete, Alcyone, Celaeno, Sterope, Merope, <Maia,> Electra,
quae excisum Ilium dolens, lucere desiit. quidam Meropen volunt non
apparere, velut erubescentem, quod sola e sororibus cum Sisypho mor- 10
tali concubuerit. hyadas}⁴³ hyades signum est {⁴³et}⁴³ in fronte tauri,
quod ortu suo efficit pluvias, unde stellae ipsae hyades vocantur
ἀπὸ τοῦ ὑετοῦ, quas Latini {⁴³exinde}⁴³ suculas appellaverunt. {⁴³alii hyadas
a porcis, quas Graeci ὕας dicunt, a nobis sues appellantur, non a
pluviis, quas ὑετοὺς vocant, dictas accipiunt: nam ideo et suculas dici 15
a suibus. hae sunt in fronte tauri, in formam Υ litterae, unde etiam
hyadas dici volunt. has alii septem, alii quinque dicunt his nominibus:
Pytho, Synecho, Baccho, Cardie, Niseis.}⁴³ claramqve lycaonis
arcton Helicen dicit, id est maiorem septentrionem: nam minor
cynosura dicitur. 'Lycaonis' autem subaudis 'filiam', ut "Deiphobe 20
Glauci". Lycaon enim, rex Arcadiae, habuit filiam Callisto: quam
cum vitiasset Iuppiter, Iuno in ursam convertit et postea Iuppiter
miseratus in signum {⁴³septentrionis. 'claram' ergo notam, ut "tuus o
clarissime frater Pandare": vel quia non occidit, ideo 'claram':
vel quia illa alia obscurior est.}⁴³ 25