tvm laqveis captare feras et fallere visco inven- 1.139.1
tvm {⁴³e. m. c. c. s. 'captare' occupare velle. et}⁴³ unus sensus est divisus
interpositione alterius: nam 'laqueis feras captare' ad venationem
pertinet, id est inlaqueare feras incurvatis arboribus; 'fallere visco'
ad aucupium; item ad venationem 'et magnos canibus circumdare 5
saltus'. male autem de aucupio quidam {⁴³hoc}⁴³ respuunt, totum refe-
rentes ad venationem, et dicunt, 'fallere visco' pro visceratione
positum; constat enim luparios carnibus tinctis veneno lupos necare.
quod ideo non procedit, quia 'hoc viscum huius visci' facit, sicut
'templum templi', unde est et 'fallere visco'; 'viscus' vero, id est 10
caro, 'visceris' facit, ut 'pecus pecoris', et si de carne loquebatur,
'viscere' debuit dicere: Lucretius "permixtus viscere sanguis", item
ipse "viscus gigni sanguenque creari".