| DE BONORUM POSSESSION<E> SECUNDUM TABULAS | |
| Ulpianus libro trigensimo nono ad edictum. Tabulas testamenti accipere | 37.11.1.pr.1 |
| debemus omnem materiae figuram: siue igitur tabulae sint ligneae siue cuiuscumque alte- | |
| rius materiae, siue chartae siue membranae sint uel si corio alicuius animalis, tabulae | |
| recte dicentur. Non autem omnes tabulas praetor sequitur hac parte edicti, sed supremas, | 1.1 |
| hoc est eas, quae nouissimae ita factae sunt, post quas nullae factae sunt: supremae | |
| enim hac sunt non quae sub ipso mortis tempore factae sunt, sed post quas nullae factae | |
| sunt, licet hae ueteres sint. Sufficit autem extare tabulas, etsi non proferantur, si certum | 2.1 |
| sit eas exstare. igitur etsi apud furem sint uel apud eum, apud quem depositae sunt, | |
| dubitari non oportet admitti posse bonorum possessionem: nec enim opus est aperire eas, | |
| ut bonorum possessio secundum tabulas agnoscatur. Semel autem exstitisse tabulas mortuo | 3.1 |
| testatore desideratur, tametsi exstare des<ie>rint: quare et si postea interciderunt, bonorum | |
| possessio peti poterit. Scientiam tamen exigemus, ut sciat heres extare tabulas certusque | 4.1 |
| sit delatam sibi bonorum possessionem. Si quis in duobus exemplaribus fecerit testamen- | 5.1 |
| tum et aliud exstet, aliud non exstet, tabulae extare uidentur petique potest bonorum | |
| possessio. Sed et si in duobus codicibus simul signatis alios atque alios heredes scripserit | 6.1 |
| et utrumque extet, ex utroque quasi ex uno competit bonorum possessio, quia pro unis | |
| tabulis habendum est et supremum utrumque accipiemus. Sed si unum fecerit testator | 7.1 |
| quasi testamentum, aliud quasi exemplum, si quidem id extat quod uoluit esse testamen- | |
| tum, bonorum possessio petetur, si uero id quod exemplum erat, bonorum possessio peti | |
| non poterit, ut Pomponius scripsit. Exigit praetor, ut is, cuius bonorum possessio datur, | 8.1 |
| utroque tempore ius testamenti faciendi habuerit, et cum facit testamentum et cum mo- | |
| ritur. proinde si impubes uel furiosus uel quis alius ex his qui testamentum facere non | |
| possunt testamentum fecerit, deinde habens testamenti factionem decesserit, peti bonorum | |
| possessio non poterit. sed et si filius familias putans se patrem familias testamentum fe- | 5 |
| cerit, deinde mortis tempore pater familias inueniatur, non potest bonorum possessio se- | |
| cundum <tabulas> peti. sed si filius familias ueteranus de castrensi faciat, deinde emanci- | |
| patus uel alias pater familias factus decedat, potest eius bonorum possessio peti. sed si | |
| quis utroque tempore testamenti factionem habuerit, medio tempore non habuerit, bonorum | |
| possessio secundum tabulas peti poterit. Si quis autem testamentum fecerit, deinde ami- | 9.1 |
| serit testamenti factionem uel furore uel quod ei bonis interdictum est, potest eius peti | |
| bonorum possessio, quia iure testamentum eius ualet: et hoc generaliter de omnibus huius- | |
| modi dicitur, qui amittant mortis tempore testamenti factionem, sed ante factum eorum | |
| testamentum ualet. Si linum, quo l<i>gatae sunt tabulae, incisum sit, si quidem alius contra | 10.1 |
| uoluntatem testatoris inciderit, bonorum possessio peti potest: quod si ipse testator id | |
| fecerit, non uidentur signatae et ideo bonorum possessio peti non potest. Si rosae sint a | 11.1 |
| muribus tabulae uel linum aliter ruptum uel uetustate putrefactum uel situ uel casu, et | |
| sic uidentur tabulae signatae, maxime si proponas uel unum linum tenere. si ter forte uel | |
| quater linum esset circumductum, dicendum est signatas tabulas eius extare, quamuis uel | |
| incisa uel rosa sit pars uni. | 5 |
| Idem libro quadragensimo primo ad edictum. Aequissimum ordinem praetor | 2.pr.1 |
| secutus est: uoluit enim primo ad liberos bonorum possessionem contra tabulas pertinere, | |
| mox, si inde non sit occupata, iudicium defuncti sequendum. exspectandi igitur liberi | |
| erunt, quamdiu bonorum possessionem petere possunt: quod si tempus fuerit finitum aut | |
| ante decesserint uel repudiauerint uel ius petendae bonorum possessionis amiserint, tunc | 5 |
| reuertetur bonorum possessio ad scriptos. Si sub condicione heres institutus filius sit, | 1.1 |
| Iulianus peraeque putauit secundum tabulas competere ei quasi scripto bonorum posses- | |
| sionem, qualisqualis condicio sit, etiam si haec 'si nauis ex Asia uenerit': et quamuis de- | |
| fecerit condicio, praetor tamen filium, qui admiserit secundum tabulas, tueri debebit ac si | |
| contra tabulas acceperit: quae tuitio et qui emancipatus est necessaria est. Pro qua quis- | 2.1 |
| que parte heres scriptus est, pro ea accipiet bonorum possessionem, sic tamen, ut, si non | |
| sit qui ei concurrat, habeat solus bonorum possessionem: quamdiu tamen ex heredibus | |
| unus deliberat, utrum admittat bonorum possessionem an non, portio bonorum possessionis | |
| eius coheredi non defertur. Si Primus quidem ita substitutus sit, si intra decem, Secun- | 3.1 |
| dus, si post decem intra quattuordecim annos: si quidem intra decem decesserit, Primus | |
| solus heres erit et accipiet bonorum possessionem, si uero post decem intra quattuordecim, | |
| Secundus solus heres erit et accipiet bonorum possessionem, nec sibi iunguntur, cum ad | |
| suam quisque causam substitutus sit. Defertur bonorum possessio secundum tabulas | 4.1 |
| primo gradu scriptis heredibus, mox illis non petentibus sequentibus, non solum substi- | |
| tutis, uerum substituti quoque substitutis, et per seriem substitutos admittimus. primo | |
| gradu autem scriptos accipere debemus omnes, qui primo loco scripti sunt: nam sicuti | |
| ad adeundam hereditatem proximi sunt, ita et ad bonorum possessionem admittendam. | 5 |
| Si quis ita scripserit: 'Primus ex parte heres esto: si Primus heres non erit, Secundus | 5.1 |
| heres esto. Tertius ex alia parte dimidia heres esto: si non erit, Quartus heres esto', | |
| Primus et Tertius priores ad bonorum possessionem inuitantur. Si quis ita instituerit he- | 6.1 |
| redes: 'uter ex fratribus meis Seiam uxorem duxerit, ex dodrante mihi heres esto, uter | |
| non duxerit, ex quadrante heres esto', si quidem mortua fuerit Seia, aequas partes habi- | |
| turos heredes constat: quod si ab altero uxor ducta fuerit, dodrantem et quadrantem eis | |
| competere: bonorum autem possessionem, antequam existat condicio, neutrum petere. Si | 7.1 |
| consulto sit inductum nomen heredis, indubitanter probatur bonorum possessionem petere | |
| eum non posse, quemadmodum non potest, qui heres scriptus est non consulto testatore: | |
| nam pro non scripto est, quem scribi noluit. Si duo sint heredes instituti Primus et Se- | 8.1 |
| cundus, Secundo Tertius substitutus, omittente Secundo bonorum possessionem Tertius | |
| succedit: quod si Tertius noluerit hereditatem adire uel bonorum possessionem accipere, | |
| reccidit bonorum possessio ad Primum. nec erit ei necesse petere bonorum possessionem, | |
| sed ipso iure ei adcrescet: heredi enim scripto sicut portio hereditatis, ita et bonorum | 5 |
| possessio adcrescit. Si seruus heres scriptus sit, ei domino defertur bonorum possessio, | 9.1 |
| ad quem hereditas pertinebit: ambulat enim cum dominio bonorum possessio. quare si | |
| mortis tempore Stichus heres institutus fuit seruus Sempronii nec Sempronius eum iussit | |
| adire, sed uel decessit uel etiam eum alienauit et coepit esse Septicii: euenit, ut, si Septi- | |
| cius <e>um iusserit, Septicio deferatur bonorum possessio: ad hunc enim hereditas pertinet. | 5 |
| unde si per multos dominos transierit seruus tres uel plures, nouissimo dabimus bonorum | |
| possessionem. | |
| Paulus libro quadragensimo primo ad edictum. Uerum est omnem postu- | 3.pr.1 |
| mum, qui moriente testatore in utero fuerit, si natus sit, bonorum possessionem petere posse. | |
| Ulpianus libro quadragensimo secundo ad edictum. Chartae appellatio et | 4.pr.1 |
| ad nouam chartam refertur et ad deleticiam: proinde et si in opisthographo quis testatus | |
| sit, hinc peti potest bonorum possessio. | |
| Idem libro quarto disputationum. Si sub condicione heres quis institutus | 5.pr.1 |
| sit et accepta bonorum possessione secundum tabulas condicio defecerit, interdum euenit, | |
| ut res possessori concedenda sit, ut puta si filius sit emancipatus sub condicione heres | |
| institutus: nam si defecerit condicio, attamen secundum tabulas bonorum possessionem | |
| eum accipere Iulianus scribit. sed et si is fuerit, qui ab intestato bonorum possessor fu- | 5 |
| turus esset, tuendum esse scripsit, et hoc iure utimur. Uidendum, an legata ab eis de- | 1.1 |
| beantur. et filius quidem quasi contra tabulas bonorum possessione accepta rem habere | |
| uidetur, ceteri uero quasi ab intestato: et ideo filius liberis parentibusque legata relicta | |
| solis praestare cogetur, ceteris non. plane ei, cui ab intestato fideicommissum relictum | |
| est, erit praestandum, quasi uideatur hoc ipso fraudatus, quod ex testamento petita sit | 5 |
| bonorum possessio. | |
| Idem libro octauo disputationum. Hi demum sub condicione heredes insti- | 6.pr.1 |
| tuti bonorum possessionem secundum tabulas etiam pendente condicione necdum impleta | |
| petere possunt, qui utiliter sunt instituti: quod si inutiliter quis sit institutus, nec ad bo- | |
| norum possessionem inutilis institut<i>o proficit. | |
| Iulianus libro uicensimo tertio digestorum. Cum tabulae testamenti plurium | 7.pr.1 |
| signis signatae essent et quaedam ex his non parent, septem tamen signa maneant, suf- | |
| ficit ad bonorum possessionem dandam septem testium signa comparere, licet non omnium | |
| qui signauerint maneant signa. | |
| Idem libro uicensimo quarto digestorum. Si ita scriptum sit: 'Sempronius | 8.pr.1 |
| ex parte dimidia heres esto. Titius, si nauis ex Asia uenerit, ex parte tertia heres esto. | |
| idem Titius, si nauis ex Asia non uenerit, ex parte sexta heres esto': Titius non ex dua- | |
| bus partibus heres scriptus, sed ipse sibi substitutus intellegi debet ideoque non ex | |
| maiore parte quam tertia scriptus uidetur. secundum hanc rationem cum sextans uacuus | 5 |
| relinquatur, bonorum possessionem Titius accipiet non solum tertiae partis, sed eius quoque, | |
| quae ex sextante eidem adcrescit. Qui filio impuberi substituitur ita: 'si filius meus mo- | 1.1 |
| riatur, priusquam in suam tutelam ueniat, tunc Titius mihi heres esto', sicut hereditatem | |
| uindicat, perinde ac si uerbum hoc 'mihi' adiectum non esset, ita bonorum quoque eius | |
| possessionem accipere potest. Sed et cum in praenomine cognomine erratum est, is ad | 2.1 |
| quem hereditas pertinet etiam bonorum possessionem accipit. Is autem, cuius nomen in | 3.1 |
| testamento uoluntate testatoris perductum est, sicut ad adeundam hereditatem, ita ad pe- | |
| tendam bonorum possessionem scriptus non intellegitur, quamuis nomen eius legatur. Qui- | 4.1 |
| dam testamentum in tabulis sibi fecit, filio autem impuberi per nuncupationem substituit. | |
| respondi sententiam praetoris in danda bonorum possessione eam esse, ut separatim patris, | |
| separatim filii heredes aestimari debeant: nam quemadmodum scripto filii heredi separatim | |
| ab heredibus patris, ita nuncupato potest uideri separatim a scriptis patris heredibus bo- | 5 |
| norum possessio dari. | |
| Pomponius libro secundo ad Sabinum. Ut bonorum possessio secundum pupillares | 9.pr.1 |
| tabulas admitti possit, requiritur, an patris testamentum signatum sit, licet secundae tabulae | |
| resignatae proferantur. | |
| Paulus libro octauo ad Plautium. Si seruus sub condicione heres institutus | 10.pr.1 |
| sit, an bonorum possessionem accipere potest, dubitatur. et Scaeuola noster probat posse. | |
| Papinianus libro tertio decimo quaestionum. 'Qui ex liberis meis impubes | 11.pr.1 |
| supremus morietur, ei Titius heres esto.' duobus peregre defunctis si substitutus ignoret, | |
| uter nouissimus decesserit, admittenda est Iuliani sententia, qui propter incertum condi- | |
| cionis etiam prioris posse peti possessionem bonorum respondit. Filius heres institutus | 1.1 |
| post mortem patris ab hostibus rediit: bonorum possessionem accipiet et anni tempus a | |
| quo rediit ei computabitur. Testamento facto Titius adrogandum se praebuit ac postea | 2.1 |
| sui iuris affectus uita decessit. scriptus heres si possessionem petat, exceptione doli mali | |
| summouebitur, quia dando se in adrogandum testator cum capite fortunas quoque suas | |
| in familiam et domum alienam transferat. plane si sui iuris effectus codicillis aut aliis | |
| litteris eodem testamento se mori uelle declarauerit, uoluntas, quae defecerat, iudicio re- | 5 |
| centi redisse intellegetur, non secus ac si quis aliud testamentum fecisset ac supremas | |
| tabulas incidisset, ut priores supremas relinqueret. nec putauerit quisquam nuda uoluntate | |
| constitui testamentum: non enim de iure testamenti maxime quaeritur, sed uiribus ex- | |
| ceptionis. quae in hoc iudicio quamquam actori opponatur, ex persona tamen eius qui | |
| opponit aestimatur. | 10 |
| Paulus libro septimo quaestionum. Ut scriptus heres adgnoscere possit | 12.pr.1 |
| bonorum possessionem, exigendum puto, ut et demonstratus sit propria demonstratione et | |
| portio adscripta ei inueniri possit, licet sine parte institutus sit: nam qui sine parte heres | |
| institutus est, uacantem portionem uel alium assem occupat. quod si ita heres scriptus | |
| sit, ut interdum excludatur a testamento, eo quod non inuenitur portio, ex qua insti- | 5 |
| tutus est, nec bonorum possessionem petere potest. id euenit, si quis ita heredem instituat: | |
| 'Titius quanta ex parte priore testamento eum heredem scriptum habeo, heres esto' uel | |
| 'quanta ex parte codicillis scriptum eum habeo, heres esto', sic scriptus non inueniatur. | |
| quod si ita scripsero: 'Titius, si eum priore testamento ex semisse scriptum heredem | |
| habeo' uel 'si eum codicillis ex semisse heredem scripsero, ex semisse heres esto', tunc | 10 |
| accipiet bonorum possessionem quasi sub condicione heres scriptus. |