DE SENATORIBUS
  Ulpianus libro sexagensimo secundo ad edictum. Consulari feminae utique 1.9.1.pr.1
consularem uirum praeferendum nemo ambigit. sed uir praefectorius an consulari feminae
praeferatur, uidendum. putem praeferri, quia maior dignitas est in sexu uirili. Consulares 1.1
autem feminas dicimus consularium uxores: adicit Saturninus etiam matres, quod nec us-
quam relatum est nec umquam receptum.
  Marcellus libro tertio digestorum. Cassius Longinus non putat ei 2.pr.1
permittendum, qui propter turpitudinem <senatu> motus nec restitutus est, iudicare uel testi-
monium dicere, quia lex Iulia repetundarum hoc fieri uetat.
  Modestinus libro sexto regularum. Senatorem remotum senatu capite non 3.pr.1
minui, sed Romae morari diuus Seuerus et Antonius permiserunt.
  Pomponius libro duodecimo ex uariis lectionibus. Qui indignus est inferiore 4.pr.1
ordine, indignior est superiore.
  Ulpianus libro primo ad legem Iuliam et Papiam. Senatoris filium accipere 5.pr.1
debemus non tantum eum qui naturalis est, uerum adoptiuum quoque: neque intererit, a
quo uel qualiter adoptatus fuerit nec interest, iam in senatoria dignitate constitutus eum
susceperit an ante dignitatem senatoriam.
  Paulus libro secundo ad legem Iuliam et Papiam. Senatoris filius est et is, quem 6.pr.1
in adoptionem accepit, quamdiu tamen in familia eius manet: emancipatus uero nomen filii
emancipatione amittit. A senatore in adoptionem filius datus ei qui inferioris 1.1
dignitatis est, quasi senatoris filius uidetur, quia non amittitur senatoria dignitas adoptione
inferioris dignitatis, non magis quam ut consularis desinat esse.
  Ulpianus libro primo ad legem Iuliam et Papiam. Emancipatum a patre sena- 7.pr.1
tore quasi senatoris filium haberi placet. Item Labeo scribit etiam eum, qui post mortem 1.1
patris senatoris natus sit, quasi senatoris filium esse. sed eum, qui posteaquam pater eius
de senatu motus est, concipitur et nascitur, Proculus et Pegasus opinantur non esse quasi
senatoris filium, quorum sententia uera est: nec enim proprie senatoris filius dicetur is,
cuius pater senatu motus est antequam iste nasceretur. si quis conceptus quidem sit, ante- 5
quam pater eius senatu moueatur, natus autem post patris amissam dignitatem, magis est
ut quasi senatoris filius intellegatur: tempus enim conceptionis spectandum plerisque placuit.
Si quis et patrem et auum habuerit senatorem, et quasi filius et quasi nepos senatoris 2.1
intellegitur. sed si pater amiserit dignitatem ante conceptionem huius, quaeri poterit an,
quamuis quasi senatoris filius non intellegatur, quasi nepos tamen intellegi debeat: et magis
est ut debeat, ut aui potius ei dignitas prosit, quam obsit casus patris.
  Idem libro sexto fideicommissorum. Feminae nuptae clarissimis per- 8.pr.1
sonis clarissimarum personarum appellatione continentur. clarissimarum feminarum nomine
senatorum filiae, nisi quae uiros clarissimos sortitae sunt, non habentur: feminis enim digni-
tatem clarissimam mariti tribuunt, parentes uero, donec plebeii nuptiis fuerint copulatae:
tamdiu igitur clarissima femina erit, quamdiu senatori nupta est uel clarissimo aut sepa- 5
rata ab eo alii inferioris dignitatis non nupsit.
  Papinianus libro quarto responsorum. Filiam senatoris nuptias liberti secutam 9.pr.1
patris casus non facit uxorem: nam quaesita dignitas liberis propter casum patris remoti
a senatu auferenda non est.
  Ulpianus libro trigensimo quarto ad edictum. Liberos senatorum accipere de- 10.pr.1
bemus non tantum senatorum filios, uerum omnes, qui geniti ex ipsis exue liberis eorum
dicantur, siue naturales siue adoptiui sint liberi senatorum, ex quibus nati dicuntur. sed
si ex filia senatoris natus sit, spectare debemus patris eius condicionem.
  Paulus libro quadragensimo primo ad edictum. Senatores licet in urbe do- 11.pr.1
micilium habere uideantur, tamen et ibi, unde oriundi sunt, habere domicilium intelleguntur,
quia dignitas domicilii adiectionem potius dedisse quam permutasse uidetur.
  Ulpianus libro secundo de censibus. Nuptae prius consulari uiro impetrare 12.pr.1
solent a principe, quamuis perraro, ut nuptae iterum minoris dignitatis uiro nihilominus in
consulari maneant dignitate: ut scio Antoninum Augustum Iuliae Mamaeae consobrinae suae
indulsisse. Senatores autem accipiendum est eos, qui a patriciis et consulibus 1.1
usque ad omnes illustres uiros descendunt, quia et hi soli in senatu sententiam dicere possunt.