DE OFFICIO CONSULIS
  Ulpianus libro secundo de officio consulis. Officium consulis est consilium 1.10.1.pr.1
praebere manumittere uolentibus. Consules et seorsum singuli manumittunt: sed non potest 1.1
is, qui apud alterum nomina ediderit, apud alterum manumittere: separatae enim sunt
manumissiones. sane si qua ex causa collega manumittere non poterit infirmitate uel aliqua
iusta causa impeditus, collegam posse manumissionem expedire senatus censuit. Consules 2.1
apud se seruos suos manumittere posse nulla dubitatio est. sed si euenerit, ut minor ui-
ginti annis consul sit, apud se manumittere non poterit, cum ipse sit, qui ex senatus con-
sulto consilii causam examinat: apud collegam uero causa probata potest.