Catulli Veronensis Liber
I
Cui dono lepidum novum libellum1.1
arido modo pumice expolitum?
Corneli, tibi: namque tu solebas
meas esse aliquid putare nugas
iam tum, cum ausus es unus Italorum5
omne aevum tribus explicare chartis,
doctis, Iuppiter, et laboriosis.
quare habe tibi quidquid hoc libelli,
qualecumque quidem, patroni ut ergo
plus uno maneat perenne saeclo. 10