Quod hoc portentum, di immortales! quod tantum 188.1
monstrum in ullis locis, quod tam infestum scelus et immane
aut unde natum esse dicamus? Iam enim videtis profecto,
iudices, non sine necessariis me ac maximis causis principio
orationis meae de matre dixisse. Nihil est enim mali, nihil 5
sceleris quod illa non ab initio filio voluerit, optaverit,
cogitaverit, effecerit. Mitto illam primam libidinis iniuriam,
mitto nefarias generi nuptias, mitto cupiditate matris ex-
pulsam ex matrimonio filiam, quae nondum ad huiusce
vitae periculum sed ad commune familiae dedecus pertine- 10
bant. Nihil de alteris Oppianici nuptiis queror, quarum illa
cum obsides filios ab eo mortuos accepisset, tum denique
in familiae luctum atque in privignorum funus nupsit.
Praetereo quod A. Aurium cuius illa quondam socrus, paulo
ante uxor fuisset, cum Oppianici esse opera proscriptum 15
occisumque cognosset, eam sibi domum sedemque delegit
in qua cotidie superioris viri mortis indicia et spolia fortu-
narum videret. Illud primum queror de illo scelere quod 189.1
nunc denique patefactum est, Fabriciani veneni, quod iam
tum recens suspiciosum ceteris, huic incredibile, nunc vero
apertum iam omnibus ac manifestum videtur. Non est
profecto de illo veneno celata mater; nihil est ab Oppianico 5
sine consilio mulieris cogitatum; quod si esset, certe postea
deprehensa re non illa ut a viro improbo discessisset sed
ut a crudelissimo hoste fugisset domumque illam in per-
petuum scelere omni adfluentem reliquisset. Non modo 190.1
id non fecit sed ab illo tempore nullum locum praetermisit
in quo non strueret insidias aliquas ac dies omnis atque
noctes tota mente mater de pernicie fili cogitaret. Quae
primum ut illum confirmaret accusatorem filio suo, donis, 5
muneribus, conlocatione filiae, spe hereditatis obstrinxit.
Ita quod apud ceteros novis inter propinquos susceptis
inimicitiis saepe fieri divortia atque adfinitatum discidia
vidimus, haec mulier satis firmum accusatorem filio suo
fore neminem putavit, nisi qui in matrimonium sororem 10
eius ante duxisset. Ceteri novis adfinitatibus adducti ve-
teres inimicitias saepe deponunt; illa sibi ad confirmandas
inimicitias adfinitatis coniunctionem pignori fore putavit.
Neque in eo solum diligens fuit ut accusatorem filio suo 191.1
compararet sed etiam cogitavit quibus eum rebus armaret.
Hinc enim illae sollicitationes servorum et minis et promissis,
hinc illae infinitae crudelissimaeque de morte Oppianici
quaestiones, quibus finem aliquando non mulieris modus 5
sed amicorum auctoritas fecit. Ab eodem scelere illae
triennio post habitae Larini quaestiones, eiusdem amentiae
falsae conscriptiones quaestionum; ex eodem furore etiam
illa conscelerata exsectio linguae; totius denique huius ab
illa est et inventa et adornata comparatio criminis. Atque 192.1
his rebus cum instructum accusatorem filio suo Romam
misisset, ipsa paulisper conquirendorum et conducendorum
testium causa Larini est commorata; postea autem quam
appropinquare huius iudicium ei nuntiatum est, confestim 5
huc advolavit ne aut accusatoribus diligentia aut pecunia
testibus deesset, aut ne forte mater hoc sibi optatissimum
spectaculum huius sordium atque luctus et tanti squaloris
amitteret. Iam vero quod iter Romam eius mulieris fuisse
existimatis? quod ego propter vicinitatem Aquinatium et 10
Fabraternorum ex multis audivi et comperi; quos concursus
in his oppidis, quantos et virorum et mulierum gemitus esse
factos? Mulierem quandam Larino advolare, usque a mari
supero Romam proficisci cum magno comitatu et pecunia
quo facilius circumvenire iudicio capitis atque opprimere 15
filium posset? Nemo erat illorum, paene dicam, quin 193.1
expiandum illum locum esse arbitraretur quacumque illa
iter fecisset, nemo quin terram ipsam violari quae mater
est omnium vestigiis consceleratae matris putaret. Itaque
nullo in oppido consistendi potestas ei fuit, nemo ex tot 5
hospitibus inventus est qui non contagionem aspectus
fugeret; nocti se potius ac solitudini quam ulli aut urbi
aut hospiti committebat. Nunc vero quid agat, quid molia- 194.1
tur, quid denique cotidie cogitet quem ignorare nostrum
putat? Quos appellarit, quibus pecuniam promiserit,
quorum fidem pretio labefactare conata sit tenemus. Quin
etiam nocturna sacrificia quae putat occultiora esse scelera- 5
tasque eius preces et nefaria vota cognovimus; quibus illa
etiam deos immortalis de suo scelere testatur neque intellegit
pietate et religione et iustis precibus deorum mentis, non
contaminata superstitione neque ad scelus perficiendum
caesis hostiis posse placari. Cuius ego furorem atque 10
crudelitatem deos immortalis a suis aris atque templis
aspernatos esse confido. Vos, iudices, quos huic A. Cluentio 195.1
quosdam alios deos ad omne vitae tempus fortuna esse
voluit, huius importunitatem matris a fili capite depellite.
Multi saepe in iudicando peccata liberum parentum miseri-
cordiae concesserunt; vos ne huius honestissime actam 5
vitam matris crudelitati condonetis rogamus, praesertim
cum ex altera parte totum municipium videre possitis.
Omnis scitote, iudices—incredibile dictu est, sed a me
verissime dicetur—omnis Larinatis qui valuerunt venisse
Romam ut hunc studio frequentiaque sua quantum possent 10
in tanto eius periculo sublevarent. Pueris illud hoc tem-
pore et mulieribus oppidum scitote esse traditum, idque in
praesentia communi Italiae pace, non domesticis copiis
esse tutum. Quos tamen ipsos aeque et eos quos praesentis
videtis huius exspectatio iudici dies noctesque sollicitat. 15
Non illi vos de unius municipis fortunis arbitrantur sed 196.1
de totius municipi statu dignitate commodisque omnibus
sententias esse laturos. Summa est enim, iudices, hominis
in communem municipi rem diligentia, in singulos municipes
benignitas, in omnis homines iustitia et fides. Praeterea 5
nobilitatem illam inter suos locumque a maioribus traditum
sic tuetur ut maiorum gravitatem, constantiam, gratiam,
liberalitatem adsequatur. Itaque eis eum verbis publice
laudant ut non solum testimonium suum iudiciumque signi-
ficent verum etiam curam animi ac dolorem. Quae dum 10
laudatio recitatur, vos, quaeso, qui eam detulistis adsurgite.