Ex lacrimis horum, iudices, existimare potestis omnis
|
197.1
|
haec decuriones decrevisse lacrimantis. Age vero, vici-
|
|
norum quantum studium, quam incredibilis benivolentia,
|
|
quanta cura est! Non illi in libellis laudationem decretam
|
|
miserunt, sed homines honestissimos, quos nossemus omnes,
|
5
|
huc frequentis adesse et hunc praesentis laudare voluerunt.
|
|
Adsunt Ferentani, homines nobilissimi, Marrucini item pari
|
|
dignitate; Teano Apulo atque Luceria equites Romanos,
|
|
homines honestissimos, laudatores videtis; Boviano totoque
|
|
ex Samnio cum laudationes honestissimae missae sunt, tum
|
10
|
homines amplissimi nobilissimique venerunt. Iam qui in
|
198.1
|
agro Larinati praedia, qui negotia, qui res pecuarias habent,
|
|
honesti homines et summo splendore praediti, difficile dictu
|
|
est quam sint solliciti, quam laborent. Non multi mihi ab
|
|
uno sic diligi videntur ut hic ab his universis.
|
5
|
Quam doleo abesse ab huius iudicio L. Volusenum,
|
|
summo splendore hominem ac virtute praeditum! Vellem
|
|
praesentem possem P. Helvidium Rufum, equitem Romanum
|
|
omnium ornatissimum, nominare. Qui cum huius causa
|
|
dies noctesque vigilaret et cum me hanc causam doceret, in
|
10
|
morbum gravem periculosumque incidit; in quo tamen
|
|
non minus de capite huius quam de sua vita laborat. Cn.
|
|
Tudici senatoris, viri optimi et honestissimi, par studium
|
|
ex testimonio et laudatione cognoscetis. Eadem spe sed
|
|
maiore verecundia de te, P. Volumni, quoniam iudex es
|
15
|
in A. Cluentium, dicimus. Et ne longum sit, omnium
|
|
vicinorum summam esse in hunc benivolentiam confirmamus.
|
|
Horum omnium studium, curam, diligentiam meumque una
|
199.1
|
laborem, qui totam hanc causam vetere instituto solus
|
|
peroravi, vestramque simul, iudices, aequitatem et mansue-
|
|
tudinem una mater oppugnat. At quae mater! Quam
|
|
caecam crudelitate et scelere ferri videtis, cuius cupiditatem
|
5
|
nulla umquam turpitudo retardavit, quae vitiis animi in
|
|
deterrimas partis iura hominum convertit omnia, cuius ea
|
|
stultitia est ut eam nemo hominem, ea vis ut nemo feminam,
|
|
ea crudelitas ut nemo matrem appellare possit. Atque
|
|
etiam nomina necessitudinum, non solum naturae nomen
|
10
|
et iura mutavit, uxor generi, noverca fili, filiae paelex; eo
|
|
iam denique adducta est uti sibi praeter formam nihil ad
|
|
similitudinem hominis reservarit. Qua re, iudices, si scelus
|
200.1
|
odistis, prohibete aditum matris a fili sanguine, date parenti
|
|
hunc incredibilem dolorem ex salute, ex victoria liberum,
|
|
patimini matrem, ne orbata filio laetetur, victam potius
|
|
vestra aequitate discedere. Sin autem, id quod vestra
|
5
|
natura postulat, pudorem bonitatem virtutemque diligitis,
|
|
levate hunc aliquando supplicem vestrum, iudices, tot annos
|
|
in falsa invidia periculisque versatum, qui nunc primum
|
|
post illam flammam aliorum facto et cupiditate excitatam
|
|
spe vestrae aequitatis erigere animum et paulum respirare
|
10
|
a metu coepit, cui posita sunt in vobis omnia, quem servatum
|
|
esse plurimi cupiunt, servare soli vos potestis. Orat vos
|
201.1
|
Habitus, iudices, et flens obsecrat ne se invidiae quae in
|
|
iudiciis valere non debet, ne matri cuius vota et preces
|
|
a vestris mentibus repudiare debetis, ne Oppianico, homini
|
|
nefario, condemnato iam et mortuo condonetis. Quod si
|
5
|
qua calamitas hunc in hoc iudicio adflixerit innocentem, ne
|
|
iste miser, si, id quod difficile factu est, in vita remanebit,
|
|
saepe et multum queretur deprehensum esse illud quondam
|
|
Fabricianum venenum. Quod si tum indicatum non esset,
|
|
non huic aerumnosissimo venenum illud fuisset sed
|
10
|
multorum medicamentum maerorum; postremo etiam
|
|
fortasse mater exsequias illius funeris prosecuta mortem
|
|
se fili lugere simulasset. Nunc vero quid erit profectum
|
|
nisi ut huius ex mediis mortis insidiis vita ad luctum
|
|
conservata, mors sepulcro patris privata esse videatur?
|
15
|
Satis diu fuit in miseriis, iudices, satis multos annos ex
|
202.1
|
invidia laboravit. Nemo huic tam iniquus praeter pa-
|
|
rentem fuit cuius animum <non> iam expletum putemus.
|
|
Vos qui aequi estis omnibus, qui ut quisque crudelissime
|
|
oppugnatur eum lenissime sublevatis, conservate A. Cluen-
|
5
|
tium, restituite incolumem municipio; amicis, vicinis,
|
|
hospitibus quorum studia videtis reddite, vobis in per-
|
|
petuum liberisque vestris obstringite. Vestrum est hoc,
|
|
iudices, vestrae dignitatis, vestrae clementiae; recte hoc
|
|
repetitur a vobis ut virum optimum atque innocentissimum
|
10
|
plurimisque mortalibus carum atque iucundum his ali-
|
|
quando calamitatibus liberetis, ut omnes intellegant in
|
|
contionibus esse invidiae locum, in iudiciis veritati.
|
|