IN L. CATILINAM ORATIO SECVNDA
HABITA AD POPVLVM
  Tandem aliquando, Quirites, L. Catilinam, furentem 2.1.1
audacia, scelus anhelantem, pestem patriae nefarie molien-
tem, vobis atque huic urbi ferro flammaque minitantem
ex urbe vel eiecimus vel emisimus vel ipsum egredientem
verbis prosecuti sumus. Abiit, excessit, evasit, erupit. 5
Nulla iam pernicies a monstro illo atque prodigio moeni-
bus ipsis intra moenia comparabitur. Atque hunc quidem
unum huius belli domestici ducem sine controversia vici-
mus. Non enim iam inter latera nostra sica illa versabitur,
non in campo, non in foro, non in curia, non denique intra 10
domesticos parietes pertimescemus. Loco ille motus est,
cum est ex urbe depulsus. Palam iam cum hoste nullo
impediente bellum iustum geremus. Sine dubio perdidi-
mus hominem magnificeque vicimus, cum illum ex occultis
insidiis in apertum latrocinium coniecimus. Quod vero 2.1
non cruentum mucronem, ut voluit, extulit, quod vivis nobis
egressus est, quod ei ferrum e manibus extorsimus, quod
incolumis civis, quod stantem urbem reliquit, quanto tandem
illum maerore esse adflictum et profligatum putatis? Iacet 5
ille nunc prostratus, Quirites, et se perculsum atque ab-
iectum esse sentit et retorquet oculos profecto saepe ad
hanc urbem quam e suis faucibus ereptam esse luget: quae
quidem mihi laetari videtur, quod tantam pestem evomuerit
forasque proiecerit. 10
  Ac si quis est talis qualis esse omnis oportebat, qui in 3.1
hoc ipso in quo exsultat et triumphat oratio mea me
vehementer accuset, quod tam capitalem hostem non com-
prehenderim potius quam emiserim, non est ista mea culpa,
Quirites, sed temporum. Interfectum esse L. Catilinam et 5
gravissimo supplicio adfectum iam pridem oportebat, idque
a me et mos maiorum et huius imperi severitas et res pu-
blica postulabat. Sed quam multos fuisse putatis qui quae
ego deferrem non crederent, quam multos qui propter stulti-
tiam non putarent, quam multos qui etiam defenderent, 10
quam multos qui propter improbitatem faverent? Ac si
illo sublato depelli a vobis omne periculum iudicarem, iam
pridem ego L. Catilinam non modo invidiae meae verum
etiam vitae periculo sustulissem. Sed cum viderem, ne 4.1
vobis quidem omnibus etiam tum re probata si illum, ut
erat meritus, morte multassem, fore ut eius socios invidia
oppressus persequi non possem, rem huc deduxi ut tum
palam pugnare possetis cum hostem aperte videretis. Quem 5
quidem ego hostem, Quirites, quam vehementer foris esse
timendum putem, licet hinc intellegatis, quod etiam illud
moleste fero quod ex urbe parum comitatus exierit.
Vtinam ille omnis secum suas copias eduxisset! Tongilium
mihi eduxit quem amare in praetexta coeperat, Publicium 10
et Minucium quorum aes alienum contractum in popina
nullum rei publicae motum adferre poterat: reliquit quos
viros, quanto aere alieno, quam valentis, quam nobilis!
Itaque ego illum exercitum prae Gallicanis legionibus et 5.1
hoc dilectu quem in agro Piceno et Gallico Q. Metellus
habuit, et his copiis quae a nobis cotidie comparantur,
magno opere contemno, conlectum ex senibus desperatis,
ex agresti luxuria, ex rusticis decoctoribus, ex eis qui vadi- 5
monia deserere quam illum exercitum maluerunt; quibus ego
non modo si aciem exercitus nostri, verum etiam si edictum
praetoris ostendero, concident. Hos quos video volitare in
foro, quos stare ad curiam, quos etiam in senatum venire,
qui nitent unguentis, qui fulgent purpura, mallem secum 10
suos milites eduxisset: qui si hic permanent, mementote
non tam exercitum illum esse nobis quam hos qui exer-
citum deseruerunt pertimescendos. Atque hoc etiam sunt
timendi magis quod quid cogitent me scire sentiunt neque
tamen permoventur. Video cui sit Apulia attributa, quis 6.1
habeat Etruriam, quis agrum Picenum, quis Gallicum,
quis sibi has urbanas insidias caedis atque incendiorum
depoposcerit. Omnia superioris noctis consilia ad me per-
lata esse sentiunt; patefeci in senatu hesterno die; Catilina 5
ipse pertimuit, profugit: hi quid exspectant? Ne illi vehe-
menter errant, si illam meam pristinam lenitatem perpetuam
sperant futuram.
  Quod exspectavi, iam sum adsecutus ut vos omnes factam
esse aperte coniurationem contra rem publicam videretis; 10
nisi vero si quis est qui Catilinae similis cum Catilina sen-
tire non putet. Non est iam lenitati locus; severitatem
res ipsa flagitat. Vnum etiam nunc concedam: exeant,
proficiscantur, ne patiantur desiderio sui Catilinam miserum
tabescere. Demonstrabo iter: Aurelia via profectus est; si 15
accelerare volent, ad vesperam consequentur. O fortunatam 7.1
rem publicam, si quidem hanc sentinam urbis eiecerit! Vno
me hercule Catilina exhausto levata mihi et recreata res
publica videtur. Quid enim mali aut sceleris fingi aut
cogitari potest quod non ille conceperit? quis tota Italia 5
veneficus, quis gladiator, quis latro, quis sicarius, quis par-
ricida, quis testamentorum subiector, quis circumscriptor,
quis ganeo, quis nepos, quis adulter, quae mulier infamis,
quis corruptor iuventutis, quis corruptus, quis perditus in-
veniri potest qui se cum Catilina non familiarissime vixisse 10
fateatur? quae caedes per hosce annos sine illo facta est,
quod nefarium stuprum non per illum? Iam vero quae 8.1
tanta umquam in ullo iuventutis inlecebra fuit quanta in
illo? qui alios ipse amabat turpissime, aliorum amori flagi-
tiosissime serviebat, aliis fructum libidinum, aliis mortem
parentum non modo impellendo verum etiam adiuvando 5
pollicebatur. Nunc vero quam subito non solum ex urbe
verum etiam ex agris ingentem numerum perditorum ho-
minum conlegerat! Nemo non modo Romae sed ne ullo
quidem in angulo totius Italiae oppressus aere alieno fuit
quem non ad hoc incredibile sceleris foedus asciverit. Atque 9.1
ut eius diversa studia in dissimili ratione perspicere possitis,
nemo est in ludo gladiatorio paulo ad facinus audacior qui
se non intimum Catilinae esse fateatur, nemo in scaena levior
et nequior qui se non eiusdem prope sodalem fuisse com- 5
memoret. Atque idem tamen stuprorum et scelerum exercita-
tione adsuefactus frigore et fame et siti et vigiliis perferendis
fortis ab istis praedicabatur, cum industriae subsidia atque in-
strumenta virtutis in libidine audaciaque consumeret. Hunc 10.1
vero si secuti erunt sui comites, si ex urbe exierint despe-
ratorum hominum flagitiosi greges, o nos beatos, o rem
publicam fortunatum, o praeclaram laudem consulatus mei!
Non enim iam sunt mediocres hominum libidines, non 5
humanae et tolerandae audaciae; nihil cogitant nisi caedem,
nisi incendia, nisi rapinas. Patrimonia sua profuderunt,
fortunas suas obligaverunt; res eos iam pridem, fides nuper
deficere coepit: eadem tamen illa quae erat in abundantia
libido permanet. Quod si in vino et alea comissationes 10
solum et scorta quaererent, essent illi quidem desperandi,
sed tamen essent ferendi: hoc vero quis ferre possit, inertis
homines fortissimis viris insidiari, stultissimos prudentis-
simis, ebrios sobriis, dormientis vigilantibus? qui mihi
accubantes in conviviis, complexi mulieres impudicas, vino 15
languidi, conferti cibo, sertis redimiti, unguentis obliti,
debilitati stupris eructant sermonibus suis caedem bonorum
atque urbis incendia. Quibus ego confido impendere fatum 11.1
aliquod et poenam iam diu improbitati, nequitiae, sceleri,
libidini debitam aut instare iam plane aut certe appropin-
quare. Quos si meus consulatus, quoniam sanare non
potest, sustulerit, non breve nescio quod tempus sed multa 5
saecula propagarit rei publicae. Nulla enim est natio quam
pertimescamus, nullus rex qui bellum populo Romano facere
possit. Omnia sunt externa unius virtute terra marique
pacata: domesticum bellum manet, intus insidiae sunt, intus
inclusum periculum est, intus est hostis. Cum luxuria no- 10
bis, cum amentia, cum scelere certandum est. Huic ego
me bello ducem profiteor, Quirites; suscipio inimicitias
hominum perditorum; quae sanari poterunt quacumque
ratione sanabo, quae resecanda erunt non patiar ad per-
niciem civitatis manere. Proinde aut exeant aut quiescant 15
aut, si et in urbe et in eadem mente permanent, ea quae
merentur exspectent.
  At etiam sunt qui dicant, Quirites, a me eiectum esse 12.1
Catilinam. Quod ego si verbo adsequi possem, istos
ipsos eicerem qui haec loquuntur. Homo enim videlicet
timidus aut etiam permodestus vocem consulis ferre non
potuit; simul atque ire in exsilium iussus est, paruit. 5
Quin hesterno die, cum domi meae paene interfectus
essem, senatum in aedem Iovis Statoris convocavi, rem
omnem ad patres conscriptos detuli. Quo cum Cati-
lina venisset, quis eum senator appellavit, quis salutavit,
quis denique ita aspexit ut perditum civem ac non potius 10
ut importunissimum hostem? Quin etiam principes eius
ordinis partem illam subselliorum ad quam ille accesserat
nudam atque inanem reliquerunt. Hic ego vehemens ille 13.1
consul qui verbo civis in exsilium eicio quaesivi a Catilina
in nocturno conventu ad M. Laecam fuisset necne. Cum
ille homo audacissimus conscientia convictus primo reti-
cuisset, patefeci cetera: quid ea nocte egisset, ubi fuisset, 5
quid in proximam constituisset, quem ad modum esset ei
ratio totius belli descripta edocui. Cum haesitaret, cum
teneretur, quaesivi quid dubitaret proficisci eo quo iam
pridem pararet, cum arma, cum securis, cum fascis, cum
tubas, cum signa militaria, cum aquilam illam argenteam 10
cui ille etiam sacrarium domi suae fecerat scirem esse prae-
missam. In exsilium eiciebam quem iam ingressum esse 14.1
in bellum videram? Etenim, credo, Manlius iste centurio
qui in agro Faesulano castra posuit bellum populo Romano
suo nomine indixit, et illa castra nunc non Catilinam ducem
exspectant, et ille eiectus in exsilium se Massiliam, ut aiunt, 5
non in haec castra confert. O condicionem miseram
non modo administrandae verum etiam conservandae rei
publicae! Nunc si L. Catilina consiliis, laboribus, periculis
meis circumclusus ac debilitatus subito pertimuerit, sen-
tentiam mutaverit, deseruerit suos, consilium belli faciendi 10
abiecerit, et ex hoc cursu sceleris ac belli iter ad fugam
atque in exsilium converterit, non ille a me spoliatus armis
audaciae, non obstupefactus ac perterritus mea diligentia,
non de spe conatuque depulsus, sed indemnatus innocens
in exsilium eiectus a consule vi et minis esse dicetur: et 15
erunt qui illum, si hoc fecerit, non improbum sed miserum,
me non diligentissimum consulem sed crudelissimum tyran-
num existimari velint! Est mihi tanti, Quirites, huius in- 15.1
vidiae falsae atque iniquae tempestatem subire, dum modo
a vobis huius horribilis belli ac nefarii periculum depellatur.
Dicatur sane eiectus esse a me, dum modo eat in exsilium.
Sed mihi credite, non est iturus. Numquam ego ab dis 5
immortalibus optabo, Quirites, invidiae meae relevandae
causa ut L. Catilinam ducere exercitum hostium atque in
armis volitare audiatis, sed triduo tamen audietis; multoque
magis illud timeo ne mihi sit invidiosum aliquando quod
illum emiserim potius quam quod eiecerim. Sed cum sint 10
homines qui illum, cum profectus sit, eiectum esse dicant,
idem, si interfectus esset, quid dicerent? Quamquam isti 16.1
qui Catilinam Massiliam ire dictitant non tam hoc que-
runtur quam verentur. Nemo est istorum tam misericors
qui illum non ad Manlium quam ad Massiliensis ire malit.
Ille autem, si me hercule hoc quod agit numquam antea 5
cogitasset, tamen latrocinantem se interfici mallet quam
exsulem vivere. Nunc vero, cum ei nihil adhuc praeter
ipsius voluntatem cogitationemque acciderit, nisi quod vivis
nobis Roma profectus est, optemus potius ut eat in exsilium
quam queramur. 10
  Sed cur tam diu de uno hoste loquimur et de eo hoste 17.1
qui iam fatetur se esse hostem, et quem, quia, quod semper
volui, murus interest, non timeo: de his qui dissimulant,
qui Romae remanent, qui nobiscum sunt nihil dicimus?
Quos quidem ego, si ullo modo fieri possit, non tam ulcisci 5
studeo quam sanare sibi ipsos, placare rei publicae, neque
id qua re fieri non possit, si iam me audire volent, intellego.
Exponam enim vobis, Quirites, ex quibus generibus homi-
num istae copiae comparentur; deinde singulis medicinam
consili atque orationis meae, si quam potero, adferam. Vnum 18.1
genus est eorum qui magno in aere alieno maiores etiam
possessiones habent quarum amore adducti dissolvi nullo
modo possunt. Horum hominum species est honestissima
—sunt enim locupletes—voluntas vero et causa impudentis- 5
sima. Tu agris, tu aedificiis, tu argento, tu familia, tu
rebus omnibus ornatus et copiosus sis, et dubites de posses-
sione detrahere, adquirere ad fidem? Quid enim exspectas?
bellum? Quid ergo? in vastatione omnium tuas posses-
siones sacrosanctas futuras putes? an tabulas novas? Errant 10
qui istas a Catilina exspectant: meo beneficio tabulae novae
proferuntur, verum auctionariae; neque enim isti qui pos-
sessiones habent alia ratione ulla salvi esse possunt. Quod
si maturius facere voluissent neque, id quod stultissimum
est, certare cum usuris fructibus praediorum, et locupletiori- 15
bus his et melioribus civibus uteremur. Sed hosce homines
minime puto pertimescendos, quod aut deduci de sententia
possunt aut, si permanebunt, magis mihi videntur vota
facturi contra rem publicam quam arma laturi. Alterum 19.1
genus est eorum qui, quamquam premuntur aere alieno,
dominationem tamen exspectant, rerum potiri volunt, ho-
nores quos quieta re publica desperant perturbata se
consequi posse arbitrantur. Quibus hoc praecipiendum 5
videtur, unum scilicet et idem quod reliquis omnibus, ut
desperent id quod conantur se consequi posse: primum
omnium me ipsum vigilare, adesse, providere rei publicae;
deinde magnos animos esse in bonis viris, magnam concor-
diam <ordinum>, maximam multitudinem, magnas praeterea 10
militum copias; deos denique immortalis huic invicto po-
pulo, clarissimo imperio, pulcherrimae urbi contra tantam
vim sceleris praesentis auxilium esse laturos. Quod si iam
sint id quod summo furore cupiunt adepti, num illi in
cinere urbis et in sanguine civium, quae mente conscelerata 15
ac nefaria concupiverunt, consules se aut dictatores aut
etiam reges sperant futuros? Non vident id se cupere quod,
si adepti sint, fugitivo alicui aut gladiatori concedi sit
necesse? Tertium genus est aetate iam adfectum, sed 20.1
tamen exercitatione robustum; quo ex genere iste est Man-
lius cui nunc Catilina succedit. Hi sunt homines ex eis
coloniis quas Sulla constituit; quas ego universas civium
esse optimorum et fortissimorum virorum sentio, sed tamen 5
ei sunt coloni qui se <in> insperatis ac repentinis pecuniis
sumptuosius insolentiusque iactarunt. Hi dum aedificant
tamquam beati, dum praediis lectis, familiis magnis, convi-
viis apparatis delectantur, in tantum aes alienum inciderunt
ut, si salvi esse velint, Sulla sit eis ab inferis excitandus: 10
qui etiam non nullos agrestis homines tenuis atque egentis
in eandem illam spem rapinarum veterum impulerunt. Quos
ego utrosque in eodem genere praedatorum direptorumque
pono, sed eos hoc moneo, desinant furere ac proscriptiones
et dictaturas cogitare. Tantus enim illorum temporum dolor 15
inustus est civitati ut iam ista non modo homines sed ne
pecudes quidem mihi passurae esse videantur. Quartum 21.1
genus est sane varium et mixtum et turbulentum; qui iam
pridem premuntur, qui numquam emergunt, qui partim
inertia, partim male gerendo negotio, partim etiam sumpti-
bus in vetere aere alieno vacillant, qui vadimoniis, iudiciis, 5
proscriptione bonorum defetigati permulti et ex urbe et ex
agris se in illa castra conferre dicuntur. Hosce ego non
tam milites acris quam infitiatores lentos esse arbitror. Qui
homines <quam> primum, si stare non possunt, conruant, sed
ita ut non modo civitas sed ne vicini quidem proximi 10
sentiant. Nam illud non intellego quam ob rem, si vivere
honeste non possunt, perire turpiter velint, aut cur minore
dolore perituros se cum multis quam si soli pereant arbi-
trentur. Quintum genus est parricidarum, sicariorum, deni- 22.1
que omnium facinerosorum. Quos ego a Catilina non
revoco; nam neque ab eo divelli possunt et pereant sane
in latrocinio, quoniam sunt ita multi ut eos carcer capere
non possit. Postremum autem genus est non solum nu- 5
mero verum etiam genere ipso atque vita quod proprium
Catilinae est, de eius dilectu, immo vero de complexu eius
ac sinu; quos pexo capillo, nitidos, aut imberbis aut bene
barbatos videtis, manicatis et talaribus tunicis, velis amictos,
non togis; quorum omnis industria vitae et vigilandi labor 10
in antelucanis cenis expromitur. In his gregibus omnes 23.1
aleatores, omnes adulteri, omnes impuri impudicique ver-
santur. Hi pueri tam lepidi ac delicati non solum amare et
amari neque saltare et cantare sed etiam sicas vibrare et
spargere venena didicerunt. Qui nisi exeunt, nisi pereunt, 5
etiam si Catilina perierit, scitote hoc in re publica semi-
narium Catilinarum futurum. Verum tamen quid sibi isti
miseri volunt? num suas secum mulierculas sunt in castra
ducturi? Quem ad modum autem illis carere poterunt, his
praesertim iam noctibus? Quo autem pacto illi Appenni- 10
num atque illas pruinas ac nivis perferent? nisi idcirco se
facilius hiemem toleraturos putant, quod nudi in conviviis
saltare didicerunt.
  O bellum magno opere pertimescendum, cum hanc sit 24.1
habiturus Catilina scortorum cohortem praetoriam! In-
struite nunc, Quirites, contra has tam praeclaras Catilinae
copias vestra praesidia vestrosque exercitus. Et primum
gladiatori illi confecto et saucio consules imperatoresque 5
vestros opponite; deinde contra illam naufragorum eiectam
ac debilitatam manum florem totius Italiae ac robur educite.
Iam vero urbes coloniarum ac municipiorum respondebunt
Catilinae tumulis silvestribus. Neque ego ceteras copias,
ornamenta, praesidia vestra cum illius latronis inopia atque 10
egestate conferre debeo. Sed si, omissis his rebus quibus 25.1
nos suppeditamur, eget ille, senatu, equitibus Romanis,
urbe, aerario, vectigalibus, cuncta Italia, provinciis omnibus,
exteris nationibus, si his rebus omissis causas ipsas quae
inter se confligunt contendere velimus, ex eo ipso quam 5
valde illi iaceant intellegere possumus. Ex hac enim parte
pudor pugnat, illinc petulantia; hinc pudicitia, illinc stu-
prum; hinc fides, illinc fraudatio; hinc pietas, illinc scelus;
hinc constantia, illinc furor; hinc honestas, illinc turpitudo;
hinc continentia, illinc libido; hinc denique aequitas, tem- 10
perantia, fortitudo, prudentia, virtutes omnes certant cum
iniquitate, luxuria, ignavia, temeritate, cum vitiis omnibus;
postremo copia cum egestate, bona ratio cum perdita, mens
sana cum amentia, bona denique spes cum omnium rerum
desperatione confligit. In eius modi certamine ac proelio 15
nonne, si hominum studia deficiant, di ipsi immortales
cogant ab his praeclarissimis virtutibus tot et tanta vitia
superari? Quae cum ita sint, Quirites, vos, quem ad mo- 26.1
dum iam antea dixi, vestra tecta vigiliis custodiisque defen-
dite; mihi ut urbi sine vestro metu ac sine ullo tumultu
satis esset praesidi consultum atque provisum est. Coloni
omnes municipesque vestri certiores a me facti de hac 5
nocturna excursione Catilinae facile urbis suas finisque de-
fendent; gladiatores, quam sibi ille manum certissimam fore
putavit, quamquam animo meliore sunt quam pars patricio-
rum, potestate tamen nostra continebuntur. Q. Metellus
quem ego hoc prospiciens in agrum Gallicum Picenumque 10
praemisi aut opprimet hominem aut eius omnis motus
conatusque prohibebit. Reliquis autem de rebus consti-
tuendis, maturandis, agendis iam ad senatum referemus,
quem vocari videtis.
  Nunc illos qui in urbe remanserunt atque adeo qui 27.1
contra urbis salutem omniumque vestrum in urbe a Ca-
tilina relicti sunt, quamquam sunt hostes, tamen, quia nati
sunt cives, monitos etiam atque etiam volo. Mea lenitas
adhuc si cui solutior visa est, hoc exspectavit ut id quod 5
latebat erumperet. Quod reliquum est, iam non possum
oblivisci meam hanc esse patriam, me horum esse con-
sulem, mihi aut cum his vivendum aut pro his esse morien-
dum. Nullus est portis custos, nullus insidiator viae: si qui
exire volunt, conivere possum; qui vero se in urbe commo- 10
verit cuius ego non modo factum sed vel inceptum ullum
conatumve contra patriam deprehendero, sentiet in hac
urbe esse consules vigilantis, esse egregios magistratus,
esse fortem senatum, esse arma, esse carcerem quem
vindicem nefariorum ac manifestorum scelerum maiores 15
nostri esse voluerunt.
  Atque haec omnia sic agentur ut maximae res minimo 28.1
motu, pericula summa nullo tumultu, bellum intestinum
ac domesticum post hominum memoriam crudelissimum
et maximum me uno togato duce et imperatore sedetur.
Quod ego sic administrabo, Quirites, ut, si ullo modo 5
fieri poterit, ne improbus quidem quisquam in hac urbe
poenam sui sceleris sufferat. Sed si vis manifestae auda-
ciae, si impendens patriae periculum me necessario de hac
animi lenitate deduxerit, illud profecto perficiam quod in
tanto et tam insidioso bello vix optandum videtur, ut neque 10
bonus quisquam intereat paucorumque poena vos omnes
salvi esse possitis. Quae quidem ego neque mea prudentia 29.1
neque humanis consiliis fretus polliceor vobis, Quirites, sed
multis et non dubiis deorum immortalium significationibus,
quibus ego ducibus in hanc spem sententiamque sum in-
gressus; qui iam non procul, ut quondam solebant, ab 5
externo hoste atque longinquo, sed hic praesentes suo
numine atque auxilio sua templa atque urbis tecta defen-
dunt. Quos vos, Quirites, precari, venerari, implorare
debetis ut, quam urbem pulcherrimam florentissimam
potentissimamque esse voluerunt, hanc omnibus hostium 10
copiis terra marique superatis a perditissimorum civium
nefario scelere defendant.