Intellego, iudices, tris totius accusationis partis fuisse, et 11.1
earum unam in reprehensione vitae, alteram in contentione
dignitatis, tertiam in criminibus ambitus esse versatam.
Atque harum trium partium prima illa quae gravissima
debebat esse ita fuit infirma et levis ut illos lex magis 5
quaedam accusatoria quam vera male dicendi facultas de
vita L. Murenae dicere aliquid coegerit. Obiecta est enim
Asia; quae ab hoc non ad voluptatem et luxuriam expetita
est sed in militari labore peragrata. Qui si adulescens
patre suo imperatore non meruisset, aut hostem aut patris 10
imperium timuisse aut a parente repudiatus videretur. An
cum sedere in equis triumphantium praetextati potissimum
filii soleant, huic donis militaribus patris triumphum deco-
rare fugiendum fuit, ut rebus communiter gestis paene simul
cum patre triumpharet? Hic vero, iudices, et fuit in Asia 12.1
et viro fortissimo, parenti suo, magno adiumento in periculis,
solacio in laboribus, gratulationi in victoria fuit. Et si
habet Asia suspicionem luxuriae quandam, non Asiam num-
quam vidisse sed in Asia continenter vixisse laudandum 5
est. Quam ob rem non Asiae nomen obiciendum Murenae
fuit ex qua laus familiae, memoria generi, honos et gloria
nomini constituta est, sed aliquod aut in Asia susceptum
aut ex Asia deportatum flagitium ac dedecus. Meruisse
vero stipendia in eo bello quod tum populus Romanus non 10
modo maximum sed etiam solum gerebat virtutis, patre
imperatore libentissime meruisse pietatis, finem stipendiorum
patris victoriam ac triumphum fuisse felicitatis fuit. Male-
dicto quidem idcirco nihil in hisce rebus loci est quod
omnia laus occupavit. 15