At enim Sittius est ab hoc in ulteriorem Hispaniam missus ut
|
56.1
|
eam provinciam perturbaret. Primum Sittius, iudices, L. Iulio
|
|
C. Figulo consulibus profectus est aliquanto ante furorem Cati-
|
|
linae et suspicionem huius coniurationis; deinde est profectus
|
|
non tum primum sed cum in isdem locis aliquanto ante eadem
|
5
|
de causa aliquot annos fuisset, ac profectus est non modo ob
|
|
causam sed etiam ob necessariam causam, magna ratione
|
|
cum Mauretaniae rege contracta. Tum autem, illo profecto,
|
|
Sulla procurante eius rem et gerente plurimis et pulcher-
|
|
rimis P. Sitti praediis venditis aes alienum eiusdem dissolu-
|
10
|
tum <est>, ut, quae causa ceteros ad facinus impulit, cupiditas
|
|
retinendae possessionis, ea Sittio non fuerit praediis demi-
|
|
nutis. Iam vero illud quam incredibile, quam absurdum,
|
57.1
|
qui Romae caedem facere, qui hanc urbem inflammare vellet,
|
|
eum familiarissimum suum dimittere ab se et amandare in
|
|
ultimas terras! Vtrum quo facilius Romae ea quae cona-
|
|
batur efficeret, si in Hispania turbatum esset? At haec
|
5
|
ipsa per se sine ulla coniunctione agebantur. An in tantis
|
|
rebus, tam novis consiliis, tam periculosis, tam turbulentis
|
|
hominem amantissimum sui, familiarissimum, coniunctissi-
|
|
mum officiis, consuetudine, usu dimittendum esse arbitra-
|
|
batur? Veri simile non est ut, quem in secundis rebus,
|
10
|
quem in otio secum semper habuisset, hunc in adversis et
|
|
in eo tumultu quem ipse comparabat ab se dimitteret. Ipse
|
58.1
|
autem Sittius—non enim mihi deserenda est causa amici
|
|
veteris atque hospitis—is homo est aut ea familia ac di-
|
|
sciplina ut hoc credi possit, eum bellum populo Romano
|
|
facere voluisse? ut, cuius pater, cum ceteri deficerent fini-
|
5
|
timi ac vicini, singulari exstiterit in rem publicam nostram
|
|
officio et fide, is sibi nefarium bellum contra patriam susci-
|
|
piendum putaret? cuius aes alienum videmus, iudices, non
|
|
libidine, sed negoti gerendi studio esse contractum, qui ita
|
|
Romae debuit ut in provinciis et in regnis ei maximae
|
10
|
pecuniae deberentur; quas cum peteret, non commisit ut
|
|
sui procuratores quicquam oneris absente se sustinerent;
|
|
venire omnis suas possessiones et patrimonio se ornatissimo
|
|
spoliari maluit quam ullam moram cuiquam fieri creditorum
|
|
suorum. A quo quidem genere, iudices, ego numquam
|
59.1
|
timui, cum in illa rei publicae tempestate versarer. Illud
|
|
erat hominum genus horribile et pertimescendum qui tanto
|
|
amore suas possessiones amplexi tenebant ut ab eis membra
|
|
citius divelli ac distrahi posse diceres. Sittius numquam
|
5
|
sibi cognationem cum praediis esse existimavit suis. Itaque
|
|
se non modo ex suspicione tanti sceleris verum etiam ex
|
|
omni hominum sermone non armis, sed patrimonio suo
|
|
vindicavit.
|
|