At enim Sittius est ab hoc in ulteriorem Hispaniam missus ut 56.1
eam provinciam perturbaret. Primum Sittius, iudices, L. Iulio
C. Figulo consulibus profectus est aliquanto ante furorem Cati-
linae et suspicionem huius coniurationis; deinde est profectus
non tum primum sed cum in isdem locis aliquanto ante eadem 5
de causa aliquot annos fuisset, ac profectus est non modo ob
causam sed etiam ob necessariam causam, magna ratione
cum Mauretaniae rege contracta. Tum autem, illo profecto,
Sulla procurante eius rem et gerente plurimis et pulcher-
rimis P. Sitti praediis venditis aes alienum eiusdem dissolu- 10
tum <est>, ut, quae causa ceteros ad facinus impulit, cupiditas
retinendae possessionis, ea Sittio non fuerit praediis demi-
nutis. Iam vero illud quam incredibile, quam absurdum, 57.1
qui Romae caedem facere, qui hanc urbem inflammare vellet,
eum familiarissimum suum dimittere ab se et amandare in
ultimas terras! Vtrum quo facilius Romae ea quae cona-
batur efficeret, si in Hispania turbatum esset? At haec 5
ipsa per se sine ulla coniunctione agebantur. An in tantis
rebus, tam novis consiliis, tam periculosis, tam turbulentis
hominem amantissimum sui, familiarissimum, coniunctissi-
mum officiis, consuetudine, usu dimittendum esse arbitra-
batur? Veri simile non est ut, quem in secundis rebus, 10
quem in otio secum semper habuisset, hunc in adversis et
in eo tumultu quem ipse comparabat ab se dimitteret. Ipse 58.1
autem Sittius—non enim mihi deserenda est causa amici
veteris atque hospitis—is homo est aut ea familia ac di-
sciplina ut hoc credi possit, eum bellum populo Romano
facere voluisse? ut, cuius pater, cum ceteri deficerent fini- 5
timi ac vicini, singulari exstiterit in rem publicam nostram
officio et fide, is sibi nefarium bellum contra patriam susci-
piendum putaret? cuius aes alienum videmus, iudices, non
libidine, sed negoti gerendi studio esse contractum, qui ita
Romae debuit ut in provinciis et in regnis ei maximae 10
pecuniae deberentur; quas cum peteret, non commisit ut
sui procuratores quicquam oneris absente se sustinerent;
venire omnis suas possessiones et patrimonio se ornatissimo
spoliari maluit quam ullam moram cuiquam fieri creditorum
suorum. A quo quidem genere, iudices, ego numquam 59.1
timui, cum in illa rei publicae tempestate versarer. Illud
erat hominum genus horribile et pertimescendum qui tanto
amore suas possessiones amplexi tenebant ut ab eis membra
citius divelli ac distrahi posse diceres. Sittius numquam 5
sibi cognationem cum praediis esse existimavit suis. Itaque
se non modo ex suspicione tanti sceleris verum etiam ex
omni hominum sermone non armis, sed patrimonio suo
vindicavit.