Ego, tantis a me beneficiis in re publica positis, si nullum 26.1
aliud mihi praemium ab senatu populoque Romano nisi
honestum otium postularem, quis non concederet? <Ceteri>
sibi haberent honores, sibi imperia, sibi provincias, sibi
triumphos, sibi alia praeclarae laudis insignia; mihi liceret 5
eius urbis quam conservassem conspectu tranquillo animo
et quieto frui. Quid si hoc non postulo? si ille labor meus
pristinus, si sollicitudo, si officia, si operae, si vigiliae deser-
viunt amicis, praesto sunt omnibus; si neque amici in foro
requirunt studium meum neque res publica in curia; si me 10
non modo non rerum gestarum vacatio sed neque honoris
neque aetatis excusatio vindicat a labore; si voluntas mea,
si industria, si domus, si animus, si aures patent omnibus;
si mihi ne ad ea quidem quae pro salute omnium gessi
recordanda et cogitanda quicquam relinquitur temporis: 15
tamen hoc regnum appellabitur, cuius vicarius qui velit esse
inveniri nemo potest? Longe abest a me regni suspicio; 27.1
si quaeris qui sint Romae regnum occupare conati, ut ne
replices annalium memoriam, ex domesticis imaginibus
invenies. Res enim gestae, credo, meae me nimis extule-
runt ac mihi nescio quos spiritus attulerunt. Quibus de 5
rebus tam claris, tam immortalibus, iudices, hoc possum
dicere, me qui ex summis periculis eripuerim urbem hanc
et vitam omnium civium satis adeptum fore, si ex hoc tanto
in omnis mortalis beneficio nullum in me periculum re-
dundarit. Etenim in qua civitate res tantas gesserim memini, 28.1
in qua urbe verser intellego. Plenum forum est eorum
hominum quos ego a vestris cervicibus depuli, iudices, a
meis non removi. Nisi vero paucos fuisse arbitramini qui
conari aut sperare possent se tantum imperium posse delere. 5
Horum ego faces eripere de manibus et gladios extorquere
potui, sicuti feci, voluntates vero consceleratas ac nefarias
nec sanare potui nec tollere. Qua re non sum nescius
quanto periculo vivam in tanta multitudine improborum,
cum mihi uni cum omnibus improbis aeternum videam 10
bellum esse susceptum. Quod si illis meis praesidiis forte 29.1
invides, et si ea tibi regia videntur quod omnes boni omnium
generum atque ordinum suam salutem cum mea coniungunt,
consolare te quod omnium mentes improborum mihi uni
maxime sunt infensae et adversae; qui me non modo idcirco 5
oderunt quod eorum conatus impios et furorem conscele-
ratum repressi, sed eo etiam magis quod nihil iam se simile
me vivo conari posse arbitrantur. At vero quid ego mirer, 30.1
si quid ab improbis de me improbe dicitur, cum L. Torqua-
tus primum ipse his fundamentis adulescentiae iactis, ea spe
proposita amplissimae dignitatis, deinde L. Torquati, fortis-
simi consulis, constantissimi senatoris, semper optimi civis 5
filius, interdum efferatur immoderatione verborum? Qui
cum suppressa voce de scelere P. Lentuli, de audacia con-
iuratorum omnium dixisset, tantum modo ut vos qui ea
probatis exaudire possetis, de supplicio, de carcere magna
et queribunda voce dicebat. In quo primum illud erat 31.1
absurdum quod, cum ea quae leviter dixerat vobis probare
volebat, eos autem qui circum iudicium stabant audire nole-
bat, non intellegebat ea quae clare diceret ita illos audituros
quibus se venditabat ut vos quoque audiretis, qui id non 5
probabatis. Deinde alterum iam oratoris <est> vitium non
videre quid quaeque causa postulet. Nihil est enim tam
alienum ab eo qui alterum coniurationis accuset quam videri
coniuratorum poenam mortemque lugere. Quod cum is
tribunus pl. facit qui unus videtur ex illis ad lugendos con- 10
iuratos relictus, nemini mirum est; difficile est enim tacere,
cum doleas; te, si quid eius modi facis, non modo talem
adulescentem sed in ea causa in qua te vindicem coniura-
tionis velis esse vehementer admiror. Sed reprehendo tamen 32.1
illud maxime quod isto ingenio et prudentia praeditus
causam rei publicae non tenes, qui arbitrere plebi Romanae
res eas non probari quas me consule omnes boni pro com-
muni salute gesserunt. Ecquem tu horum qui adsunt, 5
quibus te contra ipsorum voluntatem venditabas, aut tam
sceleratum statuis fuisse ut haec omnia perire voluerit, aut
tam miserum ut et se perire cuperet et nihil haberet quod
salvum esse vellet? An vero clarissimum virum generis
vestri ac nominis nemo reprehendit, qui filium suum vita 10
privavit ut in ceteros firmaret imperium; tu rem publicam
reprehendis, quae domesticos hostis, ne ab eis ipsa necaretur,
necavit? Itaque attende, Torquate, quam ego defugiam 33.1
auctoritatem consulatus mei! Maxima voce ut omnes
exaudire possint dico semperque dicam. Adeste omnes
animis, Quirites, quorum ego frequentia magno opere laetor;
erigite mentis aurisque vestras et me de invidiosis rebus, ut 5
ille putat, dicentem attendite! Ego consul, cum exercitus
perditorum civium clandestino scelere conflatus crudelissi-
mum et luctuosissimum exitium patriae comparasset, cum
ad occasum interitumque rei publicae Catilina in castris, in
his autem templis atque tectis dux Lentulus esset constitutus, 10
meis consiliis, meis laboribus, mei capitis periculis, sine
tumultu, sine dilectu, sine armis, sine exercitu, quinque
hominibus comprehensis atque confessis incensione urbem,
internicione civis, vastitate Italiam, interitu rem publicam
liberavi; ego vitam omnium civium, statum orbis terrae, 15
urbem hanc denique, sedem omnium nostrum, arcem regum
ac nationum exterarum, lumen gentium, domicilium imperi,
quinque hominum amentium ac perditorum poena redemi. 34.1
An me existimasti haec iniuratum in iudicio non esse dictu-
rum quae iuratus in maxima contione dixissem? Atque etiam
illud addam, ne qui forte incipiat improbus subito te amare,
Torquate, et aliquid sperare de te, atque ut idem omnes 5
exaudiant clarissima voce dicam. Harum omnium rerum
quas ego in consulatu pro salute rei publicae suscepi atque
gessi L. ille Torquatus, cum esset meus contubernalis in
consulatu atque etiam in praetura fuisset, cum princeps, cum
auctor, cum signifer esset iuventutis, actor, adiutor, particeps 10
exstitit; parens eius, homo amantissimus patriae, maximi
animi, summi consili, singularis constantiae, cum esset aeger,
tamen omnibus rebus illis interfuit, nusquam est a me
digressus, studio, consilio, auctoritate unus adiuvit pluri-
mum, cum infirmitatem corporis animi virtute superaret. 15
Videsne ut eripiam te ex improborum subita gratia et recon- 35.1
ciliem bonis omnibus? qui te et diligunt et retinent retine-
buntque semper nec, si a me forte desciveris, idcirco te a se
et a re publica et a tua dignitate deficere patientur. Sed
iam redeo ad causam atque hoc vos, iudices, testor: mihi 5
de memet ipso tam multa dicendi necessitas quaedam im-
posita est ab illo. Nam si Torquatus Sullam solum accu-
sasset, ego quoque hoc tempore nihil aliud agerem nisi eum
qui accusatus esset defenderem; sed cum ille tota illa ora-
tione in me esset invectus et cum, ut initio dixi, defensionem 10
meam spoliare auctoritate voluisset, etiam si dolor meus
respondere non cogeret, tamen ipsa causa hanc a me ora-
tionem flagitavisset.