Ab Allobrogibus nominatum Sullam esse dicis. Quis 36.1
negat? Sed lege indicium et vide quem ad modum nomi-
natus sit. L. Cassium dixerunt commemorasse cum ceteris
Autronium secum facere. Quaero num Sullam dixerit Cas-
sius. Nusquam. Sese aiunt quaesisse de Cassio quid Sulla 5
sentiret. Videte diligentiam Gallorum; qui vitam hominum
naturamque non nossent ac tantum audissent eos pari calami-
tate esse, quaesiverunt essentne eadem voluntate. Quid tum
Cassius? Si respondisset idem sentire et secum facere Sullam,
tamen mihi non videretur in hunc id criminosum esse debere. 10
Quid ita? Quia, qui barbaros homines ad bellum impelleret,
non debebat minuere illorum suspicionem et purgare eos de
quibus illi aliquid suspicari viderentur. Non respondit tamen 37.1
una facere Sullam. Etenim esset absurdum, cum ceteros
sua sponte nominasset, mentionem facere Sullae nullam nisi
admonitum et interrogatum; nisi forte veri simile est P. Sullae
nomen in memoria Cassio non fuisse. Si nobilitas hominis, 5
si adflicta fortuna, si reliquiae pristinae dignitatis non tam
inlustres fuissent, tamen Autroni commemoratio memoriam
Sullae rettulisset; etiam, ut arbitror, cum auctoritates prin-
cipum coniurationis ad incitandos animos Allobrogum con-
ligeret Cassius, et cum sciret exteras nationes maxime 10
nobilitate moveri, non prius Autronium quam Sullam nomi-
navisset. Iam vero illud minime probari potest, Gallos 38.1
Autronio nominato putasse propter calamitatis similitudinem
sibi aliquid de Sulla esse quaerendum, Cassio, si hic esset
in eodem scelere, ne cum appellasset quidem Autronium,
huius in mentem venire potuisse. Sed tamen quid respondit 5
de Sulla Cassius? Se nescire certum. 'Non purgat,' inquit.
Dixi antea: ne si argueret quidem tum denique, cum esset
interrogatus, id mihi criminosum videretur. Sed ego in 39.1
iudiciis et in quaestionibus non hoc quaerendum arbitror,
num purgetur aliquis, sed num arguatur. Etenim cum se
negat scire Cassius, utrum sublevat Sullam an satis probat
se nescire? 'Sublevat apud Gallos.' Quid ita? 'Ne in- 5
dicent.' Quid? si periculum esse putasset ne illi umquam
indicarent, de se ipse confessus esset? 'Nesciit videlicet.'
Credo celatum esse Cassium de Sulla uno; nam de ceteris
certe sciebat; etenim domi eius pleraque conflata esse con-
stabat. Qui negare noluit esse in eo numero Sullam quo 10
plus spei Gallis daret, dicere autem falsum non ausus est,
se nescire dixit. Atque hoc perspicuum est, cum is qui de
omnibus scierit de Sulla se scire negarit, eandem vim esse
negationis huius quam si extra coniurationem hunc esse se
scire dixisset. Nam cuius scientiam de omnibus constat 15
fuisse, eius ignoratio de aliquo purgatio debet videri. Sed
iam non quaero purgetne Cassius Sullam; illud mihi tantum
satis est contra Sullam nihil esse in indicio.