Mihi cuiusquam salus tanti fuisset ut meam neglegerem? 45.1
per me ego veritatem patefactam contaminarem aliquo men-
dacio? quemquam denique ego iuvarem, a quo et tam crudelis
insidias rei publicae factas et me potissimum consule con-
stitutas putarem? Quod si iam essem oblitus severitatis et 5
constantiae meae, tamne amens eram ut, cum litterae posteri-
tatis causa repertae sint, quae subsidio oblivioni esse possent,
ego recentem putarem memoriam cuncti senatus commen-
tario meo posse superari? Fero ego te, Torquate, iam dudum 46.1
fero, et non numquam animum incitatum ad ulciscendam
orationem tuam revoco ipse et reflecto, permitto aliquid
iracundiae tuae, do adulescentiae, cedo amicitiae, tribuo
parenti. Sed nisi tibi aliquem modum tute constitueris, 5
coges oblitum me nostrae amicitiae habere rationem meae
dignitatis. Nemo umquam me tenuissima suspicione per-
strinxit quem non perverterim ac perfregerim. Sed mihi
hoc credas velim: non eis libentissime soleo respondere
quos mihi videor facillime posse superare. Tu quoniam 47.1
minime ignoras consuetudinem dicendi meam, noli hac nova
lenitate abuti mea, noli aculeos orationis meae, qui reconditi
sunt, excussos arbitrari, noli id omnino a me putare esse
amissum si quid est tibi remissum atque concessum. Cum 5
illae valent apud me excusationes iniuriae tuae, iratus animus
tuus, aetas, amicitia nostra, tum nondum statuo te virium
satis habere ut ego tecum luctari et congredi debeam. Quod
si esses usu atque aetate robustior, essem idem qui soleo cum
sum lacessitus; nunc tecum sic agam tulisse ut potius in- 10
iuriam quam rettulisse gratiam videar. Neque vero quid 48.1
mihi irascare intellegere possum. Si, quod eum defendo
quem tu accusas, cur tibi ego non suscenseo, quod accusas
eum quem ego defendo? 'Inimicum ego,' inquis, 'accuso
meum.' Et amicum ego defendo meum. 'Non debes tu 5
quemquam in coniurationis quaestione defendere.' Immo
nemo magis eum de quo nihil umquam est suspicatus quam
is qui de aliis multa cognovit. 'Cur dixisti testimonium in
alios?' Quia coactus sum. 'Cur damnati sunt?' Quia
creditum est. 'Regnum est dicere in quem velis et de- 10
fendere quem velis.' Immo servitus est non dicere in quem
velis et non defendere quem velis. Ac si considerare coe-
peris utrum magis mihi hoc necesse fuerit facere an istud
tibi, intelleges honestius te inimicitiarum modum statuere
potuisse quam me humanitatis. At vero, cum honos age- 49.1
batur familiae vestrae amplissimus, hoc est consulatus paren-
tis tui, sapientissimus vir familiarissimis suis non suscensuit,
pater tuus, cum Sullam et defenderent et laudarent? intelle-
gebat hanc nobis a maioribus esse traditam disciplinam ut 5
nullius amicitia ad pericula propulsanda impediremur. At
erat huic iudicio longe dissimilis illa contentio. Tum ad-
flicto P. Sulla consulatus vobis pariebatur, sicuti partus est;
honoris erat certamen; ereptum repetere vos clamitabatis,
ut victi in campo in foro vinceretis; tum qui contra vos pro 10
huius salute pugnabant, amicissimi vestri, quibus non irasce-
bamini, consulatum vobis eripiebant, honori vestro repugna-
bant, et tamen id inviolata vestra amicitia, integro officio,
vetere exemplo atque instituto optimi cuiusque faciebant.
Ego vero quibus ornamentis adversor tuis aut cui dignitati 50.1
vestrae repugno? Quid est quod iam ab hoc expetas?
Honos ad patrem, insignia honoris ad te delata sunt. Tu
ornatus exuviis huius venis ad eum lacerandum quem inter-
emisti, ego iacentem et spoliatum defendo et protego. Atque 5
hic tu et reprehendis me quia defendam et irasceris; ego
autem non modo tibi non irascor sed ne reprehendo quidem
factum tuum. Te enim existimo tibi statuisse quid faciendum
putares et satis idoneum offici tui iudicem <esse> potuisse.