Erat igitur in luctu senatus, squalebat civitas publico
|
32.1
|
consilio veste mutata, nullum erat Italiae municipium, nulla
|
|
colonia, nulla praefectura, nulla Romae societas vectigalium,
|
|
nullum conlegium aut concilium aut omnino aliquod com-
|
|
mune consilium quod tum non honorificentissime de mea
|
5
|
salute decrevisset: cum subito edicunt duo consules ut ad
|
|
suum vestitum senatores redirent. Quis umquam consul
|
|
senatum ipsius decretis parere prohibuit? Quis tyrannus
|
|
miseros lugere vetuit? Parumne est, Piso, ut omittam
|
|
Gabinium, quod tantum homines fefellisti ut neglegeres
|
10
|
auctoritatem senatus, optimi cuiusque consilia contemneres,
|
|
rem publicam proderes, consulare nomen adfligeres? Etiamne
|
|
edicere audebas ne maererent homines meam, suam, rei
|
|
publicae calamitatem, ne hunc suum dolorem veste signifi-
|
|
carent? Sive illa vestis mutatio ad luctum ipsorum sive ad
|
15
|
deprecandum valebat, quis umquam tam crudelis fuit qui
|
|
prohiberet quemquam aut sibi maerere aut ceteris suppli-
|
|
care? Quid? sua sponte homines in amicorum periculis
|
33.1
|
vestitum mutare non solent? Pro te ipso, Piso, nemone
|
|
mutabit? ne isti quidem quos legatos non modo nullo
|
|
senatus consulto, sed etiam repugnante senatu tibi tute
|
|
legasti? Ergo hominis desperati et proditoris rei publicae
|
5
|
casum lugebunt fortasse qui volent: civis florentissimi beni-
|
|
volentia bonorum et optime de salute patriae meriti peri-
|
|
culum, coniunctum cum periculo civitatis, lugere senatui
|
|
non licebit? Idemque consules, si appellandi sunt consules
|
|
quos nemo est quin non modo ex memoria sed etiam ex
|
10
|
fastis evellendos putet, pacto iam foedere provinciarum,
|
|
producti in circo Flaminio in contionem ab illa furia ac
|
|
peste patriae, maximo cum gemitu vestro, illa omnia quae
|
|
tum contra me contraque rem publicam <agebantur> voce ac
|
|
sententia sua comprobaverunt.
|
15
|