Dicta est a me causa, iudices, et perorata. Iam intelle- 70.1
gitis quantum iudicium sustineatis, quanta res sit commissa
vobis. De vi quaeritis. Quae lex ad imperium, ad maie-
statem, ad statum patriae, ad salutem omnium pertinet, quam
legem Q. Catulus armata dissensione civium rei publicae 5
paene extremis temporibus tulit, quaeque lex sedata illa
flamma consulatus mei fumantis reliquias coniurationis
exstinxit, hac nunc lege Caeli adulescentia non ad rei
publicae poenas sed ad mulieris libidines et delicias de-
poscitur. Atque hoc etiam loco M. Camurti et <C.> Caeserni 71.1
damnatio praedicatur. O stultitiam! stultitiamne dicam an
impudentiam singularem? Audetisne, cum ab ea muliere
veniatis, facere istorum hominum mentionem? audetis exci-
tare tanti flagiti memoriam, non exstinctam illam quidem 5
sed repressam vetustate? Quo enim illi crimine peccatoque
perierunt? Nempe quod eiusdem mulieris dolorem et iniu-
riam Vettiano nefario sunt stupro persecuti. Ergo ut audi-
retur Vetti nomen in causa, ut illa vetus aeraria fabula
referretur, idcirco Camurti et Caeserni est causa renovata? 10
qui quamquam lege de vi certe non tenebantur, eo maleficio
tamen erant implicati ut ex nullius legis laqueis eximendi
viderentur. M. vero Caelius cur in hoc iudicium vocatur? 72.1
cui neque proprium quaestionis crimen obicitur nec vero
aliquod eius modi quod sit a lege seiunctum, cum vestra
severitate coniunctum. Cuius prima aetas disciplinae dedita
fuit eisque artibus quibus instruimur ad hunc usum forensem, 5
ad capessendam rem publicam, ad honorem, gloriam, digni-
tatem. Eis autem fuit amicitiis maiorum natu quorum
imitari industriam continentiamque maxime vellet, eis stu-
diis aequalium ut eundem quem optimi ac nobilissimi
petere cursum laudis videretur. Cum autem paulum iam ro- 73.1
boris accessisset aetati, in Africam profectus est Q. Pompeio
pro consule contubernalis, castissimo homini atque omnis
offici diligentissimo; in qua provincia cum res erant et
possessiones paternae, tum etiam usus quidam provincialis 5
non sine causa a maioribus huic aetati tributus. Decessit
illinc Pompei iudicio probatissimus, ut ipsius testimonio
cognoscetis. Voluit vetere instituto et eorum adulescentium
exemplo qui post in civitate summi viri et clarissimi cives
exstiterunt industriam suam a populo Romano ex aliqua 10
inlustri accusatione cognosci. Vellem alio potius eum 74.1
cupiditas gloriae detulisset; sed abiit huius tempus que-
relae. Accusavit C. Antonium, conlegam meum, cui misero
praeclari in rem publicam benefici memoria nihil profuit,
nocuit opinio malefici cogitati. Postea nemini umquam 5
concessit aequalium plus ut in foro, plus ut in negotiis
versaretur causisque amicorum, plus ut valeret inter suos
gratia. Quae nisi vigilantes homines, nisi sobrii, nisi in-
dustrii consequi non possunt, omnia labore et diligentia est
consecutus. In hoc flexu quasi aetatis—nihil enim occul- 75.1
tabo fretus humanitate ac sapientia vestra—fama adule-
scentis paululum haesit ad metas notitia nova eius mulieris
et infelici vicinitate et insolentia voluptatum, quae, cum
inclusae diutius et prima aetate compressae et constrictae 5
fuerunt, subito se non numquam profundunt atque eiciunt
universae. Qua ex vita vel dicam quo ex sermone—nequa-
quam enim tantum erat quantum homines loquebantur—
verum ex eo quicquid erat emersit totumque se eiecit atque
extulit, tantumque abest ab illius familiaritatis infamia ut 10
eiusdem nunc ab sese inimicitias odiumque propulset.
Atque ut iste interpositus sermo deliciarum desidiaeque 76.1
moreretur—fecit me invito me hercule et multum repugnante
me, sed tamen fecit—nomen amici mei de ambitu detulit;
quem absolutum insequitur, revocat; nemini nostrum
obtemperat, est violentior quam vellem. Sed ego non 5
loquor de sapientia, quae non cadit in hanc aetatem; de
impetu animi loquor, de cupiditate vincendi, de ardore
mentis ad gloriam; quae studia in his iam aetatibus nostris
contractiora esse debent, in adulescentia vero tamquam in
herbis significant quae virtutis maturitas et quantae fruges 10
industriae sint futurae. Etenim semper magno ingenio
adulescentes refrenandi potius a gloria quam incitandi fue-
runt; amputanda plura sunt illi aetati, si quidem efflorescit
ingeni laudibus, quam inserenda. Qua re, si cui nimium 77.1
effervisse videtur huius vel in suscipiendis vel in gerendis
inimicitiis vis, ferocitas, pertinacia, si quem etiam mini-
morum horum aliquid offendit, si purpurae genus, si ami-
corum catervae, si splendor, si nitor, iam ista deferverint, 5
iam aetas omnia, iam res, iam dies mitigarit.