PRO L. CORNELIO BALBO ORATIO
|
|
Si auctoritates patronorum in iudiciis valent, ab amplis-
|
1.1
|
simis viris L. Corneli causa defensa est; si usus, a peri-
|
|
tissimis; si ingenia, ab eloquentissimis; si studia, ab ami-
|
|
cissimis et cum beneficiis cum L. Cornelio tum maxima
|
|
familiaritate coniunctis. Quae sunt igitur meae partes?
|
5
|
Auctoritatis tantae quantam vos in me esse voluistis, usus
|
|
mediocris, ingeni minime voluntati paris. Nam ceteris
|
|
a quibus est defensus hunc debere plurimum video; ego
|
|
quantum ei debeam, alio loco; principio orationis hoc pono,
|
|
me omnibus qui amici fuerint saluti et dignitati meae, si
|
10
|
minus referenda gratia satis facere potuerim, praedicanda et
|
|
habenda certe satis esse facturum. Quae fuerit hesterno
|
2.1
|
die Cn. Pompei gravitas in dicendo, iudices, quae facultas,
|
|
quae copia, non opinione tacita vestrorum animorum, sed
|
|
perspicua admiratione declarari videbatur. Nihil enim um-
|
|
quam audivi quod mihi de iure subtilius dici videretur,
|
5
|
nihil memoria maiore de exemplis, nihil peritius de foederi-
|
|
bus, nihil inlustriore auctoritate de bellis, nihil de re publica
|
|
gravius, nihil de ipso modestius, nihil de causa et crimine
|
|
ornatius: ut mihi iam verum videatur illud esse quod non
|
3.1
|
nulli litteris ac studiis doctrinae dediti quasi quiddam in-
|
|
credibile dicere putabantur, ei qui omnis animo virtutes
|
|
penitus comprehendisset omnia quae faceret <recte procedere>.
|
|
Quae enim in L. Crasso potuit, homine nato ad dicendi
|
5
|
singularem quandam facultatem, si hanc causam ageret,
|
|
maior esse ubertas, varietas, copia quam fuit in eo qui
|
|
tantum potuit impertire huic studio temporis quantum ipse
|
|
a pueritia usque ad hanc aetatem a continuis bellis et
|
|
victoriis conquievit? Quo mihi difficilior est hic extremus
|
4.1
|
perorandi locus. Etenim ei succedo orationi quae non
|
|
praetervecta sit auris vestras, sed in animis omnium penitus
|
|
insederit, ut plus voluptatis ex recordatione illius orationis
|
|
quam non modo ex mea, sed ex cuiusquam oratione capere
|
5
|
possitis. Sed mos est gerundus non modo Cornelio, cuius
|
|
ego voluntati in eius periculis nullo modo deesse possum,
|
|
sed etiam Cn. Pompeio, qui sui facti, sui iudici, sui benefici
|
|
voluit me esse, ut apud eosdem vos, iudices, nuper in alia
|
|
causa fuerim, et praedicatorem et actorem.
|
10
|