| PRO Q. ROSCIO COMOEDO | |
| ORATIO | |
| . . . . malitiam naturae crederetur. Is scilicet vir opti- | 1.1 |
| mus et singulari fide praeditus in suo iudicio suis tabulis | |
| testibus uti conatur. Solent fere dicere qui per tabulas | |
| hominis honesti pecuniam expensam tulerunt: 'egone | |
| talem virum corrumpere potui, ut mea causa falsum in | 5 |
| codicem referret?' Exspecto quam mox Chaerea hac | |
| oratione utatur: 'egone hanc manum plenam perfidiae et | |
| hos digitos meos impellere potui ut falsum perscriberent | |
| nomen?' Quod si ille suas proferet tabulas, proferet suas | |
| quoque Roscius. Erit in illius tabulis hoc nomen, at <in> | 10 |
| huius non erit. Cur potius illius quam huius credetur?— | 2.1 |
| Scripsisset ille, si non iussu huius expensum tulisset? | |
| —Non scripsisset hic quod sibi expensum ferre iussisset? | |
| Nam quem ad modum turpe est scribere quod non | |
| debeatur, sic improbum est non referre quod debeas. | 5 |
| Aeque enim tabulae condemnantur eius qui verum non | |
| rettulit et eius qui falsum perscripsit. Sed ego copia et | |
| facultate causae confisus vide quo progrediar. Si tabulas | |
| C. Fannius accepti et expensi profert suas in suam rem suo | |
| arbitratu scriptas, quo minus secundum illum iudicetis | 10 |
| non recuso. Quis hoc frater fratri, quis parens filio tribuit | 3.1 |
| ut, quodcumque rettulisset, id ratum haberet? Ratum | |
| habebit Roscius; profer; quod tibi fuerit persuasum, huic | |
| erit persuasum, quod tibi fuerit probatum, huic erit pro- | |
| batum. Paulo ante M. Perpennae, P. Saturi tabulas | 5 |
| poscebamus, nunc tuas, C. Fanni Chaerea, solius flagitamus | |
| et quo minus secundum eas lis detur non recusamus; quid | |
| ita non profers? Non conficit tabulas? Immo diligentis- | 4.1 |
| sime. Non refert parva nomina in codices? Immo omnis | |
| summas. Leve et tenue hoc nomen est? HS ccciↄↄↄ | |
| sunt. Quo modo tibi tanta pecunia extraordinaria iacet? | |
| quo modo HS ccciↄↄↄ in codice accepti et expensi non | 5 |
| sunt? Pro di immortales! essene quemquam tanta audacia | |
| praeditum qui, quod nomen referre in tabulas timeat, id | |
| petere audeat, quod in codicem iniuratus referre noluerit, id | |
| iurare in litem non dubitet, quod sibi probare non possit, | |
| id persuadere alteri conetur! | 10 |