Nimium cito ait me indignari de tabulis; non habere se 5.1
hoc nomen in codicem accepti et expensi relatum confitetur,
sed in adversariis patere contendit. Vsque eone te diligis
et magnifice circumspicis ut pecuniam non ex tuis tabulis
sed <ex> adversariis petas? Suum codicem testis loco recitare 5
adrogantiae est; suarum perscriptionum et liturarum ad-
versaria proferre non amentia est? Quod si eandem 6.1
vim, diligentiam auctoritatemque habent adversaria quam
tabulae, quid attinet codicem instituere, conscribere, ordi-
nem conservare, memoriae tradere litterarum vetustatem?
Sed si, quod adversariis nihil credimus, idcirco codicem 5
scribere instituimus, quod etiam apud omnis leve et infir-
mum est, id apud iudicem grave et sanctum esse ducetur?
Quid est quod neglegenter scribamus adversaria? quid est 7.1
quod diligenter conficiamus tabulas? qua de causa? Quia
haec sunt menstrua, illae sunt aeternae; haec delentur
statim, illae servantur sancte; haec parvi temporis memo-
riam, illae perpetuae existimationis fidem et religionem 5
amplectuntur; haec sunt disiecta, illae sunt in ordinem
confectae. Itaque adversaria in iudicium protulit nemo;
codicem protulit, tabulas recitavit. Tu, C. Piso, tali fide,
virtute, gravitate, auctoritate ornatus ex adversariis pecuniam
petere non auderes. Ego quae clara sunt consuetudine 8.1
diutius dicere non debeo; illud vero quod ad rem vehe-
menter pertinet, quaero: quam pridem hoc nomen, Fanni,
in adversaria rettulisti? Erubescit, quid respondeat nescit,
quid fingat extemplo non habet. Sunt duo menses iam, 5
dices. Tamen in codicem accepti et expensi <referri> debuit.
Amplius sunt sex menses. Cur tam diu iacet hoc nomen
in adversariis? Quid si tandem amplius triennium est?
quo modo, cum omnes qui tabulas conficiant menstruas
paene rationes in tabulas transferant, tu hoc nomen trien- 10
nium amplius in adversariis iacere pateris? Vtrum cetera 9.1
nomina in codicem accepti et expensi digesta habes an
non? Si non, quo modo tabulas conficis? si etiam, quam
ob rem, cum cetera nomina in ordinem referebas, hoc
nomen triennio amplius, quod erat in primis magnum, 5
in adversariis relinquebas? Nolebas sciri debere tibi
Roscium; cur scribebas? Rogatus eras ne referres; cur
in adversariis scriptum habebas?