| PRO T. ANNIO MILONE ORATIO | |
| Etsi vereor, iudices, ne turpe sit pro fortissimo viro | 1.1 |
| dicere incipientem timere minimeque deceat, cum T. Annius | |
| ipse magis de rei publicae salute quam de sua perturbetur, | |
| me ad eius causam parem animi magnitudinem adferre non | |
| posse, tamen haec novi iudici nova forma terret oculos qui, | 5 |
| quocumque inciderunt, veterem consuetudinem fori et pristi- | |
| num morem iudiciorum requirunt. Non enim corona con- | |
| sessus vester cinctus est, ut solebat; non usitata frequentia | |
| stipati sumus; non illa praesidia quae pro templis omnibus | 2.1 |
| cernitis, etsi contra vim conlocata sunt, non adferunt tamen | |
| oratori terroris aliquid, ut in foro et in iudicio, quamquam | |
| praesidiis salutaribus et necessariis saepti sumus, tamen ne | |
| non timere quidem sine aliquo timore possimus. Quae si | 5 |
| opposita Miloni putarem, cederem tempori, iudices, nec | |
| enim inter tantam vim armorum existimarem esse orationi | |
| locum. Sed me recreat et reficit Cn. Pompei, sapientissimi | |
| et iustissimi viri, consilium, qui profecto nec iustitiae suae | |
| putaret esse, quem reum sententiis iudicum tradidisset, eun- | 10 |
| dem telis militum dedere, nec sapientiae temeritatem conci- | |
| tatae multitudinis auctoritate publica armare. Quam ob | 3.1 |
| rem illa arma, centuriones, cohortes non periculum nobis, | |
| sed praesidium denuntiant, neque solum ut quieto, sed | |
| etiam ut magno animo simus hortantur, nec auxilium modo | |
| defensioni meae verum etiam silentium pollicentur. Reli- | 5 |
| qua vero multitudo, quae quidem est civium, tota nostra est, | |
| nec eorum quisquam quos undique intuentis, unde aliqua | |
| fori pars aspici potest, et huius exitum iudici exspectantis | |
| videtis, non cum virtuti Milonis favet, tum de se, de liberis | |
| suis, de patria, de fortunis hodierno die decertari putat. | 10 |
| Vnum genus est adversum infestumque nobis eorum quos | |
| P. Clodi furor rapinis et incendiis et omnibus exitiis publicis | |
| pavit; qui hesterna etiam contione incitati sunt ut vobis | |
| voce praeirent quid iudicaretis. Quorum clamor si qui | |
| forte fuerit, admonere vos debebit ut eum civem retineatis | 15 |
| qui semper genus illud hominum clamoresque maximos prae | |
| vestra salute neglexit. Quam ob rem adeste animis, iudices, | 4.1 |
| et timorem, si quem habetis, deponite. Nam si umquam de | |
| bonis et fortibus viris, si umquam de bene meritis civibus | |
| potestas vobis iudicandi fuit, si denique umquam locus | |
| amplissimorum ordinum delectis viris datus est ut sua | 5 |
| studia erga fortis et bonos civis, quae voltu et verbis saepe | |
| significassent, re et sententiis declararent, hoc profecto tem- | |
| pore eam potestatem omnem vos habetis ut statuatis utrum | |
| nos qui semper vestrae auctoritati dediti fuimus semper | |
| miseri lugeamus an diu vexati a perditissimis civibus ali- | 10 |
| quando per vos ac per vestram fidem, virtutem sapientiamque | |
| recreemur. Quid enim nobis duobus, iudices, laboriosius, | 5.1 |
| quid magis sollicitum, magis exercitum dici aut fingi potest, | |
| qui spe amplissimorum praemiorum ad rem publicam | |
| adducti metu crudelissimorum suppliciorum carere non | |
| possumus? Equidem ceteras tempestates et procellas in | 5 |
| illis dumtaxat fluctibus contionum semper putavi Miloni | |
| esse subeundas, quia semper pro bonis contra improbos | |
| senserat, in iudicio vero et in eo consilio in quo ex coniunctis | |
| ordinibus amplissimi viri iudicarent numquam existimavi | |
| spem ullam esse habituros Milonis inimicos ad eius non | 10 |
| modo salutem exstinguendam sed etiam gloriam per talis | |
| viros infringendam. Quamquam in hac causa iudices, | 6.1 |
| T. Anni tribunatu rebusque omnibus pro salute rei publicae | |
| gestis ad huius criminis defensionem non abutemur. Nisi | |
| oculis videritis insidias Miloni a Clodio esse factas, nec | |
| deprecaturi sumus ut crimen hoc nobis propter multa prae- | 5 |
| clara in rem publicam merita condonetis, nec postulaturi | |
| ut, quia mors P. Clodi salus vestra fuerit, idcirco eam virtuti | |
| Milonis potius quam populi Romani felicitati adsignetis. | |
| Sin illius insidiae clariores hac luce fuerint, tum denique | |
| obsecrabo obtestaborque vos, iudices, si cetera amisimus, | 10 |
| hoc nobis saltem ut relinquatur, vitam ab inimicorum au- | |
| dacia telisque ut impune liceat defendere. |