Sed ante quam ad eam orationem venio quae est propria
|
7.1
|
vestrae quaestionis videntur ea mihi esse refutanda quae et
|
|
in senatu ab inimicis saepe iactata sunt et in contione ab im-
|
|
probis et paulo ante ab accusatoribus, ut omni errore sublato
|
|
rem plane quae veniat in iudicium videre possitis. Negant
|
5
|
intueri lucem esse fas ei qui a se hominem occisum esse fatea-
|
|
tur. In qua tandem urbe hoc homines stultissimi disputant?
|
|
Nempe in ea quae primum iudicium de capite vidit M. Ho-
|
|
rati, fortissimi viri, qui nondum libera civitate tamen populi
|
|
Romani comitiis liberatus est, cum sua manu sororem esse
|
10
|
interfectam fateretur. An est quisquam qui hoc ignoret,
|
8.1
|
cum de homine occiso quaeratur, aut negari solere omnino
|
|
esse factum aut recte et iure factum esse defendi? Nisi vero
|
|
existimatis dementem P. Africanum fuisse qui, cum a C. Car-
|
|
bone tribuno plebis seditiose in contione interrogaretur quid
|
5
|
de Ti. Gracchi morte sentiret, responderit iure caesum
|
|
videri. Neque enim posset aut Ahala ille Servilius aut
|
|
P. Nasica aut L. Opimius aut C. Marius aut me consule
|
|
senatus non nefarius haberi, si sceleratos civis interfici nefas
|
|
esset. Itaque hoc, iudices, non sine causa etiam fictis
|
10
|
fabulis doctissimi homines memoriae prodiderunt, eum qui
|
|
patris ulciscendi causa matrem necavisset variatis hominum
|
|
sententiis non solum divina sed etiam sapientissimae deae
|
|
sententia liberatum. Quod si xii tabulae nocturnum
|
9.1
|
furem quoquo modo, diurnum autem, si se telo defenderet,
|
|
interfici impune voluerunt, quis est qui, quoquo modo quis
|
|
interfectus sit, puniendum putet, cum videat aliquando
|
|
gladium nobis ad hominem occidendum ab ipsis porrigi
|
5
|
legibus? Atqui, si tempus est ullum iure hominis necandi,
|
|
quae multa sunt, certe illud est non modo iustum verum
|
|
etiam necessarium, cum vi vis inlata defenditur. Pudicitiam
|
|
cum eriperet militi tribunus militaris in exercitu C. Mari,
|
|
propinquus eius imperatoris, interfectus ab eo est cui vim
|
10
|
adferebat; facere enim probus adulescens periculose quam
|
|
perpeti turpiter maluit. Atque hunc ille summus vir scelere
|
|
solutum periculo liberavit. Insidiatori vero et latroni quae
|
10.1
|
potest inferri iniusta nex? Quid comitatus nostri, quid
|
|
gladii volunt? quos habere certe non liceret, si uti illis nullo
|
|
pacto liceret. Est igitur haec, iudices, non scripta, sed nata
|
|
lex, quam non didicimus, accepimus, legimus, verum ex
|
5
|
natura ipsa adripuimus, hausimus, expressimus, ad quam
|
|
non docti sed facti, non instituti sed imbuti sumus, ut, si
|
|
vita nostra in aliquas insidias, si in vim et in tela aut latro-
|
|
num aut inimicorum incidisset, omnis honesta ratio esset
|
|
expediendae salutis. Silent enim leges inter arma nec se
|
11.1
|
exspectari iubent, cum ei qui exspectare velit ante iniusta
|
|
poena luenda sit quam iusta repetenda. Etsi persapienter
|
|
et quodam modo tacite dat ipsa lex potestatem defendendi,
|
|
quae non hominem occidi, sed esse cum telo hominis occi-
|
5
|
dendi causa vetat, ut, cum causa, non telum quaereretur, qui
|
|
sui defendendi causa telo esset usus, non hominis occidendi
|
|
causa habuisse telum iudicaretur. Quapropter hoc maneat
|
|
in causa, iudices; non enim dubito quin probaturus sim
|
|
vobis defensionem meam, si id memineritis quod oblivisci
|
10
|
non potestis insidiatorem interfici iure posse. Sequitur
|
12.1
|
illud quod a Milonis inimicis saepissime dicitur, caedem
|
|
in qua P. Clodius occisus esset senatum iudicasse contra
|
|
rem publicam esse factam. Illam vero senatus non senten-
|
|
tiis suis solum sed etiam studiis comprobavit. Quotiens
|
5
|
enim est illa causa a nobis acta in senatu, quibus adsensi-
|
|
onibus universi ordinis, quam nec tacitis nec occultis!
|
|
Quando enim frequentissimo senatu quattuor aut summum
|
|
quinque sunt inventi qui Milonis causam non probarent?
|
|
Declarant huius ambusti tribuni plebis illae intermortuae
|
10
|
contiones quibus cotidie meam potentiam invidiose crimina-
|
|
batur, cum diceret senatum non quod sentiret sed quod ego
|
|
vellem decernere. Quae quidem si potentia est appellanda
|
|
potius quam propter magna in rem publicam merita medio-
|
|
cris in bonis causis auctoritas aut propter hos officiosos
|
15
|
labores meos non nulla apud bonos gratia, appelletur ita
|
|
sane, dum modo ea nos utamur pro salute bonorum contra
|
|
amentiam perditorum. Hanc vero quaestionem, etsi non
|
13.1
|
est iniqua, numquam tamen senatus constituendam putavit;
|
|
erant enim leges, erant quaestiones vel de caede vel de vi,
|
|
nec tantum maerorem ac luctum senatui mors P. Clodi
|
|
adferebat ut nova quaestio constitueretur. Cuius enim de
|
5
|
illo incesto stupro iudicium decernendi senatui potestas esset
|
|
erepta, de eius interitu quis potest credere senatum iudicium
|
|
novum constituendum putasse? Cur igitur incendium curiae,
|
|
oppugnationem aedium M. Lepidi, caedem hanc ipsam con-
|
|
tra rem publicam senatus factam esse decrevit? Quia nulla
|
10
|
vis umquam est in libera civitate suscepta inter civis non
|
|
contra rem publicam—non enim est ulla defensio contra
|
14.1
|
vim umquam optanda, sed non numquam est necessaria,—
|
|
nisi vero aut ille dies quo Ti. Gracchus est caesus, aut ille
|
|
quo Gaius, aut arma Saturnini non, etiam si e re publica
|
|
oppressa sunt, rem publicam tamen volnerarunt. Itaque ego
|
5
|
ipse decrevi, cum caedem in via Appia factam esse constaret,
|
|
non eum qui se defendisset contra rem publicam fecisse, sed,
|
|
cum inesset in re vis et insidiae, crimen iudicio reservavi,
|
|
rem notavi. Quod si per furiosum illum tr. pl. senatui quod
|
|
sentiebat perficere licuisset, novam quaestionem nullam habe-
|
10
|
remus. Decernebat enim ut veteribus legibus, tantum modo
|
|
extra ordinem, quaereretur. Divisa sententia est postulante
|
|
nescio quo—nihil enim necesse est omnium me flagitia proferre
|
|
—sic reliqua auctoritas senatus empta intercessione sublata
|
|
est. At enim Cn. Pompeius rogatione sua et de re et de causa
|
15.1
|
iudicavit: tulit enim de caede quae in Appia via facta esset,
|
|
in qua P. Clodius occisus esset. Quid ergo tulit? Nempe ut
|
|
quaereretur. Quid porro quaerendum est? factumne sit? At
|
|
constat. A quo? At paret. Vidit igitur etiam in confessione
|
5
|
facti iuris tamen defensionem suscipi posse. Quod nisi
|
|
vidisset, posse absolvi eum qui fateretur, cum videret nos
|
|
fateri, neque quaeri umquam iussisset nec vobis tam hanc
|
|
salutarem in iudicando litteram quam illam tristem dedisset.
|
|
Mihi vero Cn. Pompeius non modo nihil gravius contra
|
10
|
Milonem iudicasse sed etiam statuisse videtur quid vos in
|
|
iudicando spectare oporteret. Nam qui non poenam confes-
|
|
sioni, sed defensionem dedit, is causam interitus quaeren-
|
|
dam, non interitum putavit. Iam illud ipse dicet profecto
|
16.1
|
quod sua sponte fecit, Publione Clodio tribuendum putarit
|
|
an tempori. Domi suae nobilissimus vir, senatus propug-
|
|
nator atque illis quidem temporibus paene patronus, avun-
|
|
culus huius iudicis nostri fortissimi viri, M. Catonis, tribunus
|
5
|
plebis M. Drusus occisus est. Nihil de eius morte populus
|
|
consultus est, nulla quaestio decreta a senatu est. Quantum
|
|
luctum fuisse in hac urbe a nostris patribus accepimus, cum
|
|
P. Africano domi suae quiescenti illa nocturna vis esset
|
|
inlata? Quis tum non ingemuit, quis non arsit dolore,
|
10
|
quem immortalem, si fieri posset, omnes esse cuperent, eius
|
|
ne necessariam quidem exspectatam esse mortem? Num
|
|
igitur ulla quaestio de Africani morte lata est? Certe nulla.
|
|
Quid ita? Quia non alio facinore clari homines, alio obscuri
|
17.1
|
necantur. Intersit inter vitae dignitatem summorum atque
|
|
infimorum; mors quidem inlata per scelus isdem et poenis
|
|
teneatur et legibus. Nisi forte magis erit parricida, si qui
|
|
consularem patrem quam si qui humilem necarit, aut eo
|
5
|
mors atrocior erit P. Clodi quod is in monumentis maiorum
|
|
suorum sit interfectus—hoc enim ab istis saepe dicitur—
|
|
proinde quasi Appius ille Caecus viam munierit, non qua
|
|
populus uteretur, sed ubi impune sui posteri latrocinarentur!
|
|
Itaque in eadem ista Appia cum ornatissimum equitem
|
18.1
|
Romanum P. Clodius M. Papirium occidisset, non fuit illud
|
|
facinus puniendum—homo enim nobilis in suis monumentis
|
|
equitem Romanum occiderat—nunc eiusdem Appiae nomen
|
|
quantas tragoedias excitat! Quae cruentata antea caede
|
5
|
honesti atque innocentis viri silebatur, eadem nunc crebro
|
|
usurpatur, postea quam latronis et parricidae sanguine im-
|
|
buta est. Sed quid ego illa commemoro? Comprehensus
|
|
est in templo Castoris servus P. Clodi, quem ille ad Cn.
|
|
Pompeium interficiendum conlocarat. Extorta est ei confi-
|
10
|
tenti sica de manibus. Caruit foro postea Pompeius, caruit
|
|
senatu, caruit publico; ianua se ac parietibus, non iure
|
|
legum iudiciorumque texit. Num quae rogatio lata, num
|
19.1
|
quae nova quaestio decreta est? Atqui si res, si vir, si
|
|
tempus ullum dignum fuit, certe haec in illa causa summa
|
|
omnia fuerunt. Insidiator erat in foro conlocatus atque in
|
|
vestibulo ipso senatus; ei viro autem mors parabatur cuius
|
5
|
in vita nitebatur salus civitatis; eo porro rei publicae tem-
|
|
pore quo, si unus ille occidisset, non haec solum civitas
|
|
sed gentes omnes concidissent. Nisi vero, quia perfecta res
|
|
non est, non fuit punienda, proinde quasi exitus rerum, non
|
|
hominum consilia legibus vindicentur. Minus dolendum
|
10
|
fuit re non perfecta, sed puniendum certe nihilo minus.
|
|
Quotiens ego ipse, iudices, ex P. Clodi telis et ex cruentis
|
20.1
|
eius manibus effugi! ex quibus si me non vel mea vel rei
|
|
publicae fortuna servasset, quis tandem de interitu meo
|
|
quaestionem tulisset? Sed stulti sumus qui Drusum, qui
|
|
Africanum, Pompeium, nosmet ipsos cum P. Clodio conferre
|
5
|
audeamus. Tolerabilia fuerunt illa: P. Clodi mortem
|
|
aequo animo ferre nemo potest. Luget senatus, maeret
|
|
equester ordo, tota civitas confecta senio est, squalent muni-
|
|
cipia, adflictantur coloniae, agri denique ipsi tam beneficum,
|
|
tam salutarem, tam mansuetum civem desiderant. Non
|
21.1
|
fuit ea causa, iudices, profecto, non fuit cur sibi censeret
|
|
Pompeius quaestionem ferendam, sed homo sapiens atque
|
|
alta et divina quadam mente praeditus multa vidit: fuisse
|
|
illum sibi inimicum, familiarem Milonem; in communi
|
5
|
omnium laetitia si etiam ipse gauderet, timuit ne videretur
|
|
infirmior fides reconciliatae gratiae. Multa etiam alia vidit,
|
|
sed illud maxime, quamvis atrociter ipse tulisset, vos tamen
|
|
fortiter iudicaturos. Itaque delegit ex florentissimis ordini-
|
|
bus ipsa lumina, neque vero, quod non nulli dictitant, se-
|
10
|
crevit in iudicibus legendis amicos meos. Neque enim hoc
|
|
cogitavit vir iustissimus, neque in bonis viris legendis id
|
|
adsequi potuisset, etiam si cupisset. Non enim mea gratia
|
|
familiaritatibus continetur, quae late patere non possunt,
|
|
propterea quod consuetudines victus non possunt esse cum
|
15
|
multis; sed, si quid possumus, ex eo possumus quod res
|
|
publica nos coniunxit cum bonis. Ex quibus ille cum op-
|
|
timos viros legeret idque maxime ad fidem suam pertinere
|
|
arbitraretur, non potuit legere non studiosos mei. Quod
|
22.1
|
vero te, L. Domiti, huic quaestioni praeesse maxime voluit,
|
|
nihil quaesivit aliud nisi iustitiam, gravitatem, humanitatem,
|
|
fidem. Tulit ut consularem necesse esset: credo, quod
|
|
principum munus esse ducebat resistere et levitati multitu-
|
5
|
dinis et perditorum temeritati. Ex consularibus te creavit
|
|
potissimum: dederas enim quam contemneres popularis
|
|
insanias iam ab adulescentia documenta maxima.
|
|