| PRO M. MARCELLO ORATIO | |
| Diuturni silenti, patres conscripti, quo eram his tem- | 1.1 |
| poribus usus, non timore aliquo, sed partim dolore, partim | |
| verecundia, finem hodiernus dies attulit, idemque initium | |
| quae vellem quaeque sentirem meo pristino more dicendi. | |
| Tantam enim mansuetudinem, tam inusitatam inauditamque | 5 |
| clementiam, tantum in summa potestate rerum omnium | |
| modum, tam denique incredibilem sapientiam ac paene | |
| divinam tacitus praeterire nullo modo possum. M. enim | 2.1 |
| Marcello vobis, patres conscripti, reique publicae reddito | |
| non illius solum sed etiam meam vocem et auctoritatem | |
| vobis et rei publicae conservatam ac restitutam puto. | |
| Dolebam enim, patres conscripti, et vehementer angebar, | 5 |
| cum viderem virum talem, cum in eadem causa in qua | |
| ego fuisset, non in eadem esse fortuna, nec mihi persua- | |
| dere poteram nec fas esse ducebam versari me in nostro | |
| vetere curriculo illo aemulo atque imitatore studiorum | |
| ac laborum meorum quasi quodam socio a me et comite | 10 |
| distracto. Ergo et mihi meae pristinae vitae consuetu- | |
| dinem, C. Caesar, interclusam aperuisti et his omnibus ad | |
| bene de re publica sperandum quasi signum aliquod sustu- | |
| listi. Intellectum est enim mihi quidem in multis et maxime | 3.1 |
| in me ipso, sed paulo ante omnibus, cum M. Marcellum | |
| senatui reique publicae concessisti, commemoratis praesertim | |
| offensionibus, te auctoritatem huius ordinis dignitatemque | |
| rei publicae tuis vel doloribus vel suspicionibus anteferre. | 5 |
| Ille quidem fructum omnis ante actae vitae hodierno die | |
| maximum cepit, cum summo consensu senatus tum iudicio | |
| tuo gravissimo et maximo. Ex quo profecto intellegis quanta | |
| in dato beneficio sit laus, cum in accepto sit tanta gloria. | |
| Est vero fortunatus cuius ex salute non minor paene | 4.1 |
| ad omnis quam ad illum ventura sit laetitia pervenerit: | |
| quod quidem merito atque optimo iure contigit. Quis | |
| enim est illo aut nobilitate aut probitate aut optimarum | |
| artium studio aut innocentia aut ullo in laudis genere | 5 |
| praestantior? |