Sed ante quam de accusatione ipsa dico, de accusatorum 7.7
spe pauca dicam; qui cum videantur neque ingenio neque
usu atque exercitatione rerum valere, tamen ad hanc causam
non sine aliqua spe et cogitatione venerunt. Iratum te regi 8.1
Deiotaro fuisse non erant nescii; adfectum illum quibusdam
incommodis et detrimentis propter offensionem animi tui
meminerant, teque cum huic iratum, tum sibi amicum esse
cognoverant, quodque apud ipsum te de tuo periculo dice- 5
rent, fore putabant ut in exulcerato animo facile fictum
crimen insideret. Quam ob rem hoc nos primum metu,
Caesar, per fidem et constantiam et clementiam tuam libera,
ne residere in te ullam partem iracundiae suspicemur. Per
dexteram istam te oro quam regi Deiotaro hospes hospiti 10
porrexisti, istam, inquam, dexteram non tam in bellis neque
in proeliis quam in promissis et fide firmiorem. Tu illius
domum inire, tu vetus hospitium renovare voluisti; te eius
di penates acceperunt, te amicum et placatum Deiotari regis
arae focique viderunt. Cum facile orari, Caesar, tum semel 9.1
exorari soles. Nemo umquam te placavit inimicus qui
ullas resedisse in te simultatis reliquias senserit. Quamquam
cui sunt inauditae cum Deiotaro querelae tuae? Numquam
tu illum accusavisti ut hostem, sed ut amicum officio parum 5
functum, quod propensior in Cn. Pompei amicitiam fuisset
quam in tuam: cui tamen ipsi rei veniam te daturum fuisse
dicebas, si tum auxilia Pompeio vel si etiam filium mi-
sisset, ipse aetatis excusatione usus esset. Ita cum maximis 10.1
eum rebus liberares, perparvam culpam relinquebas. Itaque
non solum in eum non animadvertisti sed omni metu libe-
ravisti, hospitem agnovisti, regem reliquisti. Neque enim
ille odio tui progressus, sed errore communi lapsus est. Is 5
rex quem senatus hoc nomine saepe honorificentissimis
decretis appellavisset, quique illum ordinem ab adulescentia
gravissimum sanctissimumque duxisset, isdem rebus est
perturbatus homo longinquus et alienigena quibus nos in
media re publica nati semperque versati. Cum audiret 11.1
senatus consentientis auctoritate arma sumpta, consulibus,
praetoribus, tribunis plebis, nobis imperatoribus rem pub-
licam defendendam datam, movebatur animo et vir huic
imperio amicissimus de salute populi Romani extimescebat, 5
in qua etiam suam esse inclusam videbat. In summo tamen
timore quiescendum esse arbitrabatur. Maxime vero per-
turbatus est, ut audivit consules ex Italia profugisse, omnis
consularis—sic enim ei nuntiabatur—cunctum senatum,
totam Italiam effusam. Talibus enim nuntiis et rumoribus 10
patebat ad orientem via nec ulli veri subsequebantur. Nihil
ille de condicionibus tuis, nihil de studio concordiae et
pacis, nihil de conspiratione audiebat certorum hominum
contra dignitatem tuam. Quae cum ita essent, tamen usque
eo se tenuit quoad a Cn. Pompeio legati ad eum litteraeque 15
venerunt. Ignosce, ignosce, Caesar, si eius viri auctoritati 12.1
rex Deiotarus cessit quem nos omnes secuti sumus; ad
quem cum di atque homines omnia ornamenta congessis-
sent, tum tu ipse plurima et maxima. Nec enim, si tuae res
gestae ceterorum laudibus obscuritatem attulerunt, idcirco 5
Cn. Pompei memoriam amisimus. Quantum nomen illius
fuerit, quantae opes, quanta in omni genere bellorum gloria,
quanti honores populi Romani, quanti senatus, quanti tui,
quis ignorat? Tanto ille superiores vicerat gloria quanto
tu omnibus praestitisti. Itaque Cn. Pompei bella, victorias, 10
triumphos, consulatus admirantes numerabamus: tuos enu-
merare non possumus. Ad eum igitur rex Deiotarus venit 13.1
hoc misero fatalique bello quem antea iustis hostilibusque
bellis adiuverat, quocum erat non hospitio solum verum
etiam familiaritate coniunctus, et venit vel rogatus ut amicus,
vel arcessitus ut socius, vel evocatus ut is qui senatui parere 5
didicisset: postremo venit ut ad fugientem, non ut ad in-
sequentem, id est ad periculi, non ad victoriae societatem.
Itaque Pharsalico proelio facto a Pompeio discessit; spem
infinitam persequi noluit; vel officio si quid debuerat, vel
errori si quid nescierat, satis factum esse duxit; domum se 10
contulit, teque Alexandrinum bellum gerente utilitatibus tuis
paruit. Ille exercitum Cn. Domiti, amplissimi viri, suis 14.1
tectis et copiis sustentavit; ille Ephesum ad eum quem
tu ex tuis fidelissimum et probatissimum omnibus delegisti
pecuniam misit; ille iterum, ille tertio auctionibus factis
pecuniam dedit qua ad bellum uterere; ille corpus suum 5
periculo obiecit, tecumque in acie contra Pharnacem fuit
tuumque hostem esse duxit suum. Quae quidem a te in
eam partem accepta sunt, Caesar, ut eum amplissimo regis
honore et nomine adfeceris.