IN M. ANTONIVM
ORATIO PHILIPPICA SECVNDA
  Quonam meo fato, patres conscripti, fieri dicam ut nemo 2.1.1
his annis viginti rei publicae fuerit hostis qui non bellum
eodem tempore mihi quoque indixerit? Nec vero necesse
est quemquam a me nominari: vobiscum ipsi recordamini.
Mihi poenarum illi plus quam optarem dederunt: te miror, 5
Antoni, quorum facta imitere, eorum exitus non perhorre-
scere. Atque hoc in aliis minus mirabar. Nemo enim
illorum inimicus mihi fuit voluntarius: omnes a me rei
publicae causa lacessiti. Tu ne verbo quidem violatus, ut au-
dacior quam Catilina, furiosior quam Clodius viderere, ultro 10
me maledictis lacessisti, tuamque a me alienationem commen-
dationem tibi ad impios civis fore putavisti. Quid putem? 2.1
contemptumne me? Non video nec in vita nec in gratia nec
in rebus gestis nec in hac mea mediocritate ingeni quid
despicere possit Antonius. An in senatu facillime de me
detrahi posse credidit? qui ordo clarissimis civibus bene 5
gestae rei publicae testimonium multis, mihi uni conservatae
dedit. An decertare mecum voluit contentione dicendi?
Hoc quidem est beneficium. Quid enim plenius, quid
uberius quam mihi et pro me et contra Antonium dicere?
Illud profecto: non existimavit sui similibus probari posse 10
se esse hostem patriae, nisi mihi esset inimicus. Cui prius 3.1
quam de ceteris rebus respondeo, de amicitia quam a me
violatam esse criminatus est, quod ego gravissimum crimen
iudico, pauca dicam.
  Contra rem suam me nescio quando venisse questus est. 5
An ego non venirem contra alienum pro familiari et
necessario, non venirem contra gratiam non virtutis spe,
sed aetatis flore conlectam, non venirem contra iniuriam
quam iste intercessoris iniquissimi beneficio obtinuit, non
iure praetorio? Sed hoc idcirco commemoratum a te puto 10
ut te infimo ordini commendares, cum omnes <te> recorda-
rentur libertini generum et liberos tuos nepotes Q. Fadi,
libertini hominis, fuisse. At enim te in disciplinam meam
tradideras—nam ita dixisti—domum meam ventitaras.
Ne tu, si id fecisses, melius famae, melius pudicitiae tuae 15
consuluisses. Sed neque fecisti nec, si cuperes, tibi id per
C. Curionem facere licuisset. Auguratus petitionem mihi 4.1
te concessisse dixisti. O incredibilem audaciam, o impu-
dentiam praedicandam! Quo enim tempore me augurem
a toto conlegio expetitum Cn. Pompeius et Q. Hortensius
nominaverunt—nec enim licebat a pluribus nominari—tu 5
nec solvendo eras nec te ullo modo nisi eversa re publica
incolumem fore putabas. Poteras autem eo tempore augu-
ratum petere cum in Italia Curio non esset, aut tum cum
es factus unam tribum sine Curione ferre potuisses? cuius
etiam familiares de vi condemnati sunt, quod tui nimis 10
studiosi fuissent. At beneficio sum tuo usus. Quo? 5.1
Quamquam illud ipsum quod commemoras semper prae
me tuli: malui me tibi debere confiteri quam cuiquam
minus prudenti non satis gratus videri. Sed quo beneficio?
quod me Brundisi non occideris? Quem ipse victor qui 5
tibi, ut tute gloriari solebas, detulerat ex latronibus suis
principatum, salvum esse voluisset, in Italiam ire iussisset,
eum tu occideres? Fac potuisse. Quod est aliud, patres
conscripti, beneficium latronum nisi ut commemorare
possint eis se dedisse vitam quibus non ademerint? Quod 10
si esset beneficium, numquam qui illum interfecerunt a quo
erant conservati, quos tu ipse clarissimos viros soles ap-
pellare, tantam essent gloriam consecuti. Quale autem
beneficium est quod te abstinueris nefario scelere? Qua in
re non tam iucundum mihi videri debuit non interfectum 15
<me> a te quam miserum te id impune facere potuisse. Sed 6.1
sit beneficium, quando quidem maius accipi a latrone
nullum potuit: in quo potes me dicere ingratum? An de
interitu rei publicae queri non debui, ne in te ingratus
viderer? At in illa querela misera quidem et luctuosa, sed 5
mihi pro hoc gradu in quo me senatus populusque
Romanus conlocavit necessaria, quid est dictum a me cum
contumelia, quid non moderate, quid non amice? Quod
quidem cuius temperantiae fuit, de M. Antonio querentem
abstinere maledicto, praesertim cum tu reliquias rei publicae 10
dissipavisses, cum domi tuae turpissimo mercatu omnia
essent venalia, cum leges eas quae numquam promulgatae
essent et de te et a te latas confiterere, cum auspicia augur,
intercessionem consul sustulisses, cum esses foedissime
stipatus armatis, cum omnis impuritates impudica in domo 15
cotidie susciperes vino lustrisque confectus. At ego, tam- 7.1
quam mihi cum M. Crasso contentio esset, quocum multae
et magnae fuerunt, non cum uno gladiatore nequissimo, de
re publica graviter querens de homine nihil dixi. Itaque
hodie perficiam ut intellegat quantum a me beneficium tum 5
acceperit. At etiam litteras, quas me sibi misisse diceret,
recitavit homo et humanitatis expers et vitae communis
ignarus. Quis enim umquam qui paulum modo bonorum
consuetudinem nosset, litteras ad se ab amico missas offen-
sione aliqua interposita in medium protulit palamque 10
recitavit? Quid est aliud tollere ex vita vitae societatem,
tollere amicorum conloquia absentium? Quam multa ioca
solent esse in epistulis quae, prolata si sint, inepta vide-
antur, quam multa seria neque tamen ullo modo divol-
ganda! Sit hoc inhumanitatis: stultitiam incredibilem 8.1
videte. Quid habes quod mihi opponas, homo diserte, ut
Mustelae tamen Seio et Tironi Numisio videris? Qui cum
hoc ipso tempore stent cum gladiis in conspectu senatus,
ego quoque te disertum putabo, si ostenderis quo modo sis 5
eos inter sicarios defensurus. Sed quid opponas tandem, si
negem me umquam ad te istas litteras misisse? Quo me
teste convincas? An chirographo? in quo habes scientiam
quaestuosam. Qui possis? sunt enim librari manu. Iam
invideo magistro tuo, qui te tanta mercede quantam iam 10
proferam nihil sapere doceat. Quid enim est minus non 9.1
dico oratoris, sed hominis quam id obicere adversario quod
ille si verbo negarit longius progredi non possit qui obie-
cerit? At ego non nego, teque in isto ipso convinco non
inhumanitatis solum sed etiam amentiae. Quod enim 5
verbum in istis litteris est non plenum humanitatis, offici,
benevolentiae? Omne autem crimen tuum est quod de te in
his litteris non male existimem, quod scribam tamquam ad
civem, tamquam ad bonum virum, non tamquam ad scele-
ratum et latronem. At ego tuas litteras, etsi iure poteram 10
a te lacessitus, tamen non proferam: quibus petis ut tibi
per me liceat quendam de exsilio reducere, adiurasque id
te invito me non esse facturum; idque a me impetras.
Quid enim me interponerem audaciae tuae, quam neque
auctoritas huius ordinis neque existimatio populi Romani 15
neque leges ullae possent coercere? Verum tamen quid 10.1
erat quod me rogares, si erat is de quo rogabas Caesaris
lege reductus? Sed videlicet meam gratiam voluit esse, in
quo ne ipsius quidem ulla esse poterat lege lata.
  Sed cum mihi, patres conscripti, et pro me aliquid et in 5
M. Antonium multa dicenda sint, alterum peto a vobis ut
me pro me dicentem benigne, alterum ipse efficiam ut,
contra illum cum dicam, attente audiatis. Simul illud oro:
si meam cum in omni vita tum in dicendo moderationem
modestiamque cognostis, ne me hodie, cum isti, ut provo- 10
cavit, respondero, oblitum esse putetis mei. Non tractabo
ut consulem: ne ille quidem me ut consularem. Etsi ille
nullo modo consul, vel quod ita vivit vel quod ita rem
publicam gerit vel quod ita factus est; ego sine ulla contro-
versia consularis. Vt igitur intellegeretis qualem ipse se 11.1
consulem profiteretur, obiecit mihi consulatum meum. Qui
consulatus verbo meus, patres conscripti, re vester fuit.
Quid enim ego constitui, quid gessi, quid egi nisi ex huius
ordinis consilio, auctoritate, sententia? Haec tu homo 5
sapiens, non solum eloquens, apud eos quorum consilio
sapientiaque gesta sunt ausus es vituperare? Quis autem
meum consulatum praeter te et P. Clodium qui vituperaret
inventus est? cuius quidem tibi fatum, sicuti C. Curioni,
manet, quoniam id domi tuae est quod fuit illorum utrique 10
fatale. Non placet M. Antonio consulatus meus. At 12.1
placuit P. Servilio, ut eum primum nominem ex illius tem-
poris consularibus qui proxime est mortuus; placuit
Q. Catulo, cuius semper in hac re publica vivet auctoritas;
placuit duobus Lucullis, M. Crasso, Q. Hortensio, C. Curi- 5
oni, C. Pisoni, M'. Glabrioni, M'. Lepido, L. Volcatio,
C. Figulo, D. Silano, L. Murenae, qui tum erant consules
designati; placuit idem quod consularibus M. Catoni, qui
cum multa vita excedens providit, tum quod te consulem
non vidit. Maxime vero consulatum meum Cn. Pompeius 10
probavit qui, ut me primum decedens ex Syria vidit, com-
plexus et gratulans meo beneficio patriam se visurum esse
dixit. Sed quid singulos commemoro? Frequentissimo
senatui sic placuit ut esset nemo qui mihi non ut parenti
gratias ageret, qui mihi non vitam suam, fortunas, liberos, 15
rem publicam referret acceptam. Sed quoniam illis quos 13.1
nominavi tot et talibus viris res publica orbata est, veniamus
ad vivos qui duo de consularium numero reliqui sunt.
L. Cotta, vir summo ingenio summaque prudentia, rebus eis
gestis quas tu reprehendis supplicationem decrevit verbis 5
amplissimis, eique illi ipsi quos modo nominavi consulares
senatusque cunctus adsensus est; qui honos post conditam
hanc urbem habitus est togato ante me nemini. L. Caesar, 14.1
avunculus tuus, qua oratione, qua constantia, qua gravitate
sententiam dixit in sororis suae virum, vitricum tuum!
Hunc tu cum auctorem et praeceptorem omnium con-
siliorum totiusque vitae debuisses habere, vitrici te similem 5
quam avunculi maluisti. Huius ego alienus consiliis consul
usus sum: tu, sororis filius, ecquid ad eum umquam de re
publica rettulisti? At ad quos refert? di immortales! Ad
eos scilicet quorum nobis etiam dies natales audiendi sunt.
Hodie non descendit Antonius. Cur? Dat nataliciam in 15.1
hortis. Cui? Neminem nominabo: putate tum Phormioni
alicui, tum Gnathoni, tum etiam Ballioni. O foeditatem
hominis flagitiosam, o impudentiam, nequitiam, libidinem
non ferendam! Tu cum principem senatorem, civem sin- 5
gularem tam propinquum habeas, ad eum de re publica
nihil referas, referas ad eos qui suam rem nullam habent,
tuam exhauriunt? Tuus videlicet salutaris consulatus,
perniciosus meus. Adeone pudorem cum pudicitia perdi-
disti ut hoc in eo templo dicere ausus sis in quo ego 10
senatum illum qui quondam florens orbi terrarum praeside-
bat consulebam, tu homines perditissimos cum gladiis
conlocavisti? At etiam ausus es—quid autem est quod tu 16.1
non audeas?—clivum Capitolinum dicere me consule plenum
servorum armatorum fuisse. Vt illa, credo, nefaria senatus
consulta fierent, vim adferebam senatui. O miser, sive illa
tibi nota non sunt—nihil enim boni nosti—sive sunt, qui 5
apud talis viros tam impudenter loquare! Quis enim eques
Romanus, quis praeter te adulescens nobilis, quis ullius
ordinis qui se civem esse meminisset, cum senatus in hoc
templo esset, in clivo Capitolino non fuit, quis nomen non
dedit? quamquam nec scribae sufficere nec tabulae nomina 10
illorum capere potuerunt. Etenim cum homines nefarii de 17.1
patriae parricidio confiterentur, consciorum indiciis, sua
manu, voce paene litterarum coacti se urbem inflammare,
civis trucidare, vastare Italiam, delere rem publicam consen-
sisse, quis esset qui ad salutem communem defendendam 5
non excitaretur, praesertim cum senatus populusque Roma-
nus haberet ducem, qualis si qui nunc esset, tibi idem quod
illis accidit contigisset? Ad sepulturam corpus vitrici sui
negat a me datum. Hoc vero ne P. quidem Clodius dixit
umquam: quem, quia iure ei inimicus fui, doleo a te 10
omnibus vitiis iam esse superatum. Qui autem tibi venit in 18.1
mentem redigere in memoriam nostram te domi P. Lentuli
esse educatum? An verebare ne non putaremus natura te
potuisse tam improbum evadere, nisi accessisset etiam
disciplina? Tam autem eras excors ut tota in oratione tua 5
tecum ipse pugnares, non modo non cohaerentia inter se
diceres, sed maxime diiuncta atque contraria, ut non tanta
mecum quanta tibi tecum esset contentio. Vitricum tuum
fuisse in tanto scelere fatebare, poena adfectum querebare.
Ita quod proprie meum est laudasti; quod totum est 10
senatus reprehendisti. Nam comprehensio sontium mea,
animadversio senatus fuit. Homo disertus non intellegit
eum quem contra dicit laudari a se; eos apud quos dicit
vituperari. Iam illud cuius est, non dico audaciae—cupit 19.1
enim se audacem—sed, quod minime volt, stultitiae, qua
vincit omnis, clivi Capitolini mentionem facere, cum inter
subsellia nostra versentur armati, cum in hac cella Concor-
diae, di immortales! in qua me consule salutares sententiae 5
dictae sunt, quibus ad hanc diem viximus, cum gladiis
homines conlocati stent? Accusa senatum; accusa eque-
strem ordinem qui tum cum senatu copulatus fuit; accusa
omnis ordines, omnis civis, dum confiteare hunc ordinem
hoc ipso tempore ab Ituraeis circumsederi. Haec tu non 10
propter audaciam dicis tam impudenter, sed quia tantam
rerum repugnantiam non vides. Nihil profecto sapis. Quid
est enim dementius quam, cum rei publicae perniciosa arma
ipse ceperis, obicere alteri salutaria? At etiam quodam loco 20.1
facetus esse voluisti. Quam id te, di boni, non decebat!
In quo est tua culpa non nulla. Aliquid enim salis a mima
uxore trahere potuisti. 'Cedant arma togae.' Quid? tum
nonne cesserunt? At postea tuis armis cessit toga. Quae- 5
ramus igitur utrum melius fuerit libertati populi Romani
sceleratorum arma an libertatem nostram armis tuis cedere.
Nec vero tibi de versibus plura respondebo: tantum dicam
breviter, te neque illos neque ullas omnino litteras nosse;
me nec rei publicae nec amicis umquam defuisse, et tamen 10
omni genere monumentorum meorum perfecisse operis sub-
sicivis ut meae vigiliae meaeque litterae et iuventuti utilitatis
et nomini Romano laudis aliquid adferrent. Sed haec non
huius temporis: maiora videamus.
  P. Clodium meo consilio interfectum esse dixisti. Quidnam 21.1
homines putarent, si tum occisus esset cum tu illum in foro
inspectante populo Romano gladio insecutus es negotium-
que transegisses, nisi se ille in scalas tabernae librariae
coniecisset eisque oppilatis impetum tuum compressisset? 5
Quod quidem ego favisse me tibi fateor, suasisse ne tu
quidem dicis. At Miloni ne favere quidem potui; prius
enim rem transegit quam quisquam eum facturum id suspi-
caretur. At ego suasi. Scilicet is animus erat Milonis ut
prodesse rei publicae sine suasore non posset. At laetatus 10
sum. Quid ergo? in tanta laetitia cunctae civitatis me
unum tristem esse oportebat? Quamquam de morte Clodi 22.1
fuit quaestio non satis prudenter illa quidem constituta—
quid enim attinebat nova lege quaeri de eo qui hominem
occidisset, cum esset legibus quaestio constituta?—quae-
situm est tamen. Quod igitur, cum res agebatur, nemo in 5
me dixit, id tot annis post tu es inventus qui diceres?
  Quod vero dicere ausus es idque multis verbis, opera mea 23.1
Pompeium a Caesaris amicitia esse diiunctum ob eamque
causam culpa mea bellum civile esse natum, in eo non tu
quidem tota re sed, quod maximum est, temporibus errasti.
Ego M. Bibulo, praestantissimo civi, consule nihil praeter- 5
misi, quantum facere enitique potui, quin Pompeium a Cae-
saris coniunctione avocarem. In quo Caesar felicior fuit.
Ipse enim Pompeium a mea familiaritate diiunxit. Postea
vero quam se totum Pompeius Caesari tradidit, quid ego
illum ab eo distrahere conarer? Stulti erat sperare, suadere 10
impudentis. Duo tamen tempora inciderunt quibus aliquid 24.1
contra Caesarem Pompeio suaserim. Ea velim reprehendas,
si potes: unum ne quinquenni imperium Caesari proro-
garet, alterum ne pateretur ferri ut absentis eius ratio
haberetur. Quorum si utrumvis persuasissem, in has mise- 5
rias numquam incidissemus. Atque idem ego, cum iam
opes omnis et suas et populi Romani Pompeius ad Caesarem
detulisset, seroque ea sentire coepisset quae multo ante
provideram, inferrique patriae bellum viderem nefarium,
pacis, concordiae, compositionis auctor esse non destiti, 10
meaque illa vox est nota multis: 'Vtinam, Cn. Pompei, cum
C. Caesare societatem aut numquam coisses aut numquam
diremisses! Fuit alterum gravitatis, alterum prudentiae
tuae.' Haec mea, M. Antoni, semper et de Pompeio et de
re publica consilia fuerunt. Quae si valuissent, res publica 15
staret, tu tuis flagitiis, egestate, infamia concidisses.
  Sed haec vetera, illud vero recens, Caesarem meo consilio 25.1
interfectum. Iam vereor, patres conscripti, ne, quod tur-
pissimum est, praevaricatorem mihi apposuisse videar, qui
me non solum meis laudibus ornaret sed etiam oneraret
alienis. Quis enim meum in ista societate gloriosissimi 5
facti nomen audivit? Cuius autem qui in eo numero fuisset
nomen est occultatum? Occultatum dico? cuius non statim
divolgatum? Citius dixerim iactasse se aliquos ut fuisse in
ea societate viderentur, cum conscii non fuissent, quam ut
quisquam celari vellet qui fuisset. Quam veri simile porro 26.1
est in tot hominibus partim obscuris, partim adulescentibus
neminem occultantibus meum nomen latere potuisse?
Etenim si auctores ad liberandam patriam desiderarentur illis
actoribus, Brutos ego impellerem, quorum uterque L. Bruti 5
imaginem cotidie videret, alter etiam Ahalae? Hi igitur his
maioribus ab alienis potius consilium peterent quam a suis
et foris potius quam domo? Quid? C. Cassius in ea familia
natus quae non modo dominatum, sed ne potentiam quidem
cuiusquam ferre potuit, me auctorem, credo, desideravit: 10
qui etiam sine his clarissimis viris hanc rem in Cilicia ad
ostium fluminis Cydni confecisset, si ille ad eam ripam
quam constituerat, non ad contrariam navis appulisset.
Cn. Domitium non patris interitus, clarissimi viri, non avun- 27.1
culi mors, non spoliatio dignitatis ad recuperandam liber-
tatem, sed mea auctoritas excitavit? An C. Trebonio ego
persuasi? cui ne suadere quidem ausus essem. Quo etiam
maiorem ei res publica gratiam debet qui libertatem populi 5
Romani unius amicitiae praeposuit depulsorque dominatus
quam particeps esse maluit. An L. Tillius Cimber me est
auctorem secutus? quem ego magis fecisse illam rem sum
admiratus quam facturum putavi, admiratus autem ob eam
causam quod immemor beneficiorum, memor patriae fuisset. 10
Quid duos Servilios—Cascas dicam an Ahalas?—et hos
auctoritate mea censes excitatos potius quam caritate rei
publicae? Longum est persequi ceteros, idque rei publicae
praeclarum fuisse tam multos, ipsis gloriosum. At quem ad 28.1
modum me coarguerit homo acutus recordamini. 'Caesare
interfecto' inquit 'statim cruentum alte extollens Brutus
pugionem Ciceronem nominatim exclamavit atque ei recupe-
ratam libertatem est gratulatus.' Cur mihi potissimum? 5
quia sciebam? Vide ne illa causa fuerit appellandi mei
quod, cum rem gessisset consimilem rebus eis quas ipse
gesseram, me potissimum testatus est se aemulum mearum
laudum exstitisse. Tu autem, omnium stultissime, non 29.1
intellegis, si, id quod me arguis, voluisse interfici Caesarem
crimen sit, etiam laetatum esse morte Caesaris crimen esse?
Quid enim interest inter suasorem facti et probatorem? aut
quid refert utrum voluerim fieri an gaudeam factum? Ecquis 5
est igitur exceptis eis qui illum regnare gaudebant qui illud
aut fieri noluerit aut factum improbarit? Omnes ergo in
culpa. Etenim omnes boni, quantum in ipsis fuit, Caesarem
occiderunt: aliis consilium, aliis animus, aliis occasio defuit;
voluntas nemini. Sed stuporem hominis vel dicam pecudis 30.1
attendite. Sic enim dixit: 'Brutus, quem ego honoris
causa nomino, cruentum pugionem tenens Ciceronem excla-
mavit: ex quo intellegi debet eum conscium fuisse.' Ergo
ego sceleratus appellor a te quem tu suspicatum aliquid 5
suspicaris; ille qui stillantem prae se pugionem tulit, is a te
honoris causa nominatur? Esto; sit in verbis tuis hic stupor:
quanto in rebus sententiisque maior? Constitue hoc, consul,
aliquando, Brutorum, C. Cassi, Cn. Domiti, C. Treboni,
reliquorum quam velis esse causam; edormi crapulam, 10
inquam, et exhala. An faces admovendae sunt quae excitent
tantae causae indormientem? Numquamne intelleges statu-
endum tibi esse utrum illi qui istam rem gesserunt homici-
daene sint an vindices libertatis? Attende enim paulisper 31.1
cogitationemque sobrii hominis punctum temporis suscipe.
Ego qui sum illorum, ut ipse fateor, familiaris, ut a te
arguor, socius, nego quicquam esse medium: confiteor eos,
nisi liberatores populi Romani conservatoresque rei publicae 5
sint, plus quam sicarios, plus quam homicidas, plus etiam
quam parricidas esse, si quidem est atrocius patriae parentem
quam suum occidere. Tu homo sapiens et considerate,
quid dicis? si parricidas, cur honoris causa a te sunt et in
hoc ordine et apud populum Romanum semper appellati? 10
cur M. Brutus referente te legibus est solutus, si ab urbe
plus quam decem dies afuisset? cur ludi Apollinares in-
credibili M. Bruti honore celebrati? cur provinciae Bruto,
Cassio datae, cur quaestores additi, cur legatorum numerus
auctus? Atqui haec acta per te. Non igitur homicidas. 15
Sequitur ut liberatores tuo iudicio, quando quidem tertium
nihil potest esse. Quid est? num conturbo te? Non enim 32.1
fortasse satis quae diiunctius dicuntur intellegis. Sed
tamen haec summa est conclusionis meae: quoniam scelere
a te liberati sunt, ab eodem amplissimis praemiis dignissi-
mos iudicatos. Itaque iam retexo orationem meam. Scribam 5
ad illos ut, si qui forte, quod a te mihi obiectum est, quaerent
sitne verum, ne cui negent. Etenim vereor ne aut celatum
me illis ipsis non honestum aut invitatum refugisse mihi sit
turpissimum. Quae enim res umquam, pro sancte Iuppiter!
non modo in hac urbe sed in omnibus terris est gesta 10
maior; quae gloriosior, quae commendatior hominum memo-
riae sempiternae? In huius me tu consili societatem tam-
quam in equum Troianum cum principibus includis? Non 33.1
recuso; ago etiam gratias, quoquo animo facis. Tanta enim
res est ut invidiam istam quam tu in me vis concitare cum
laude non comparem. Quid enim beatius illis quos tu
expulsos a te praedicas et relegatos? qui locus est aut tam 5
desertus aut tam inhumanus qui illos, cum accesserint, non
adfari atque appetere videatur? qui homines tam agrestes
qui se, cum eos aspexerint, non maximum cepisse vitae
fructum putent? quae vero tam immemor posteritas, quae
tam ingratae litterae reperientur quae eorum gloriam non 10
immortalitatis memoria prosequantur? Tu vero ascribe me
talem in numerum. Sed unam rem vereor ne non probes: 34.1
si enim fuissem, non solum regem sed etiam regnum de re
publica sustulissem; et, si meus stilus ille fuisset, ut dicitur,
mihi crede, non solum unum actum sed totam fabulam
confecissem. Quamquam si interfici Caesarem voluisse 5
crimen est, vide, quaeso, Antoni, quid tibi futurum sit,
quem et Narbone hoc consilium cum C. Trebonio cepisse
notissimum est et ob eius consili societatem, cum interfice-
retur Caesar, tum te a Trebonio vidimus sevocari. Ego
autem—vide quam tecum agam non inimice—quod bene 10
cogitasti aliquando, laudo; quod non indicasti, gratias ago;
quod non fecisti, ignosco. Virum res illa quaerebat. Quod 35.1
si te in iudicium quis adducat usurpetque illud Cassianum,
'cui bono fuerit,' vide, quaeso, ne haereas. Quamquam illud
quidem fuit, ut tu dicebas, omnibus bono qui servire nolebant,
tibi tamen praecipue qui non modo non servis sed etiam 5
regnas; qui maximo te aere alieno ad aedem Opis liberavisti;
qui per easdem tabulas innumerabilem pecuniam dissipavisti;
ad quem e domo Caesaris tam multa delata sunt; cuius
domi quaestuosissima est falsorum commentariorum et chiro-
graphorum officina, agrorum, oppidorum, immunitatium, 10
vectigalium flagitiosissimae nundinae. Etenim quae res 36.1
egestati et aeri alieno tuo praeter mortem Caesaris subvenire
potuisset? Nescio quid conturbatus esse videris: num quid
subtimes ne ad te hoc crimen pertinere videatur? Libero te
metu: nemo credet umquam; non est tuum de re publica 5
bene mereri; habet istius pulcherrimi facti clarissimos viros
res publica auctores; ego te tantum gaudere dico, fecisse
non arguo. Respondi maximis criminibus: nunc etiam
reliquis respondendum est.
  Castra mihi Pompei atque illud omne tempus obie- 37.1
cisti. Quo quidem tempore si, ut dixi, meum consilium
auctoritasque valuisset, tu hodie egeres, nos liberi essemus;
res publica non tot duces et exercitus amisisset. Fateor
enim me, cum ea quae acciderunt providerem futura, tanta 5
in maestitia fuisse quanta ceteri optimi cives, si idem
providissent, fuissent. Dolebam, dolebam, patres con-
scripti, rem publicam vestris quondam meisque consiliis
conservatam brevi tempore esse perituram. Nec vero eram
tam indoctus ignarusque rerum ut frangerer animo propter 10
vitae cupiditatem, quae me manens conficeret angoribus,
dimissa molestiis omnibus liberaret. Illos ego praestan-
tissimos viros, lumina rei publicae, vivere volebam, tot
consularis, tot praetorios, tot honestissimos senatores, om-
nem praeterea florem nobilitatis ac iuventutis, tum opti- 15
morum civium exercitus; qui si viverent, quamvis iniqua
condicione pacis—mihi enim omnis pax cum civibus bello
civili utilior videbatur—rem publicam hodie teneremus.
Quae sententia si valuisset ac non ei maxime mihi quorum 38.1
ego vitae consulebam spe victoriae elati obstitissent, ut alia
omittam, tu certe numquam in hoc ordine vel potius num-
quam in hac urbe mansisses. At vero Cn. Pompei volun-
tatem a me alienabat oratio mea. An ille quemquam plus 5
dilexit, cum ullo aut sermones aut consilia contulit saepius?
Quod quidem erat magnum, de summa re publica dissen-
tientis in eadem consuetudine amicitiae permanere. Ego
quid ille et contra ille quid ego sentirem et spectarem vide-
bat. Ego incolumitati civium primum, ut postea dignitati 10
possemus, ille praesenti dignitati potius consulebat. Quod
autem habebat uterque quid sequeretur, idcirco tolerabilior
erat nostra dissensio. Quid vero ille singularis vir ac 39.1
paene divinus de me senserit sciunt qui eum de Pharsalia
fuga Paphum persecuti sunt. Numquam ab eo mentio de
me nisi honorifica, nisi plena amicissimi desideri, cum me
vidisse plus fateretur, se speravisse meliora. Et eius viri 5
nomine me insectari audes cuius me amicum, te sectorem
esse fateare? Sed omittatur bellum illud in quo tu
nimium felix fuisti. Ne <de> iocis quidem respondebo
quibus me in castris usum esse dixisti: erant quidem illa
castra plena curae; verum tamen homines, quamvis in 10
turbidis rebus sint, tamen, si modo homines sunt, interdum
animis relaxantur. Quod autem idem maestitiam meam 40.1
reprehendit, idem iocum, magno argumento est me in
utroque fuisse moderatum.
  Hereditates mihi negasti venire. Vtinam hoc tuum
verum crimen esset! plures amici mei et necessarii vive- 5
rent. Sed qui istuc tibi venit in mentem? Ego enim
amplius sestertium ducentiens acceptum hereditatibus
rettuli. Quamquam in hoc genere fateor feliciorem esse
te. Me nemo nisi amicus fecit heredem, ut cum illo
commodo, si quod erat, animi quidam dolor iungeretur; te 10
is quem tu vidisti numquam, L. Rubrius Casinas fecit
heredem. Et quidem vide quam te amarit is qui albus aterne 41.1
fuerit ignoras. Fratris filium praeterit, Q. Fufi, honestissimi
equitis Romani suique amicissimi, quem palam heredem
semper factitarat, ne nominat quidem: te, quem numquam
viderat aut certe numquam salutaverat, fecit heredem. 5
Velim mihi dicas, nisi molestum est, L. Turselius qua facie
fuerit, qua statura, quo municipio, qua tribu. 'Nihil scio'
inquies 'nisi quae praedia habuerit.' Igitur fratrem exhere-
dans te faciebat heredem. In multas praeterea pecunias
alienissimorum hominum vi eiectis veris heredibus, tamquam 10
heres esset, invasit. Quamquam hoc maxime admiratus 42.1
sum, mentionem te hereditatum ausum esse facere, cum
ipse hereditatem patris non adisses.
  Haec ut conligeres, homo amentissime, tot dies in aliena
villa declamasti? quamquam tu quidem, ut tui familiaris- 5
simi dictitant, vini exhalandi, non ingeni acuendi causa
declamitas. At vero adhibes ioci causa magistrum suffragio
tuo et compotorum tuorum rhetorem, cui concessisti ut in
te quae vellet diceret, salsum omnino hominem, sed materia
facilis in te et in tuos dicta dicere. Vide autem quid 10
intersit inter te et avum tuum. Ille sensim dicebat quod
causae prodesset; tu cursim dicis aliena. At quanta 43.1
merces rhetori data est! Audite, audite, patres con-
scripti, et cognoscite rei publicae volnera. Duo milia
iugerum campi Leontini Sex. Clodio rhetori adsignasti et
quidem immunia, ut populi Romani tanta mercede nihil 5
sapere disceres. Num etiam hoc, homo audacissime, ex
Caesaris commentariis? Sed dicam alio loco et de
Leontino agro et de Campano, quos iste agros ereptos
rei publicae turpissimis possessoribus inquinavit. Iam
enim, quoniam criminibus eius satis respondi, de ipso 10
emendatore et correctore nostro quaedam dicenda sunt.
Nec enim omnia effundam, ut, si saepius decertandum sit,
ut erit, semper novus veniam: quam facultatem mihi
multitudo istius vitiorum peccatorumque largitur.
  Visne igitur te inspiciamus a puero? Sic opinor; a 44.1
principio ordiamur. Tenesne memoria praetextatum te
decoxisse? 'Patris' inquies 'ista culpa est.' Concedo.
Etenim est pietatis plena defensio. Illud tamen audaciae
tuae quod sedisti in quattuordecim ordinibus, cum esset 5
lege Roscia decoctoribus certus locus constitutus, quamvis
quis fortunae vitio, non suo decoxisset. Sumpsisti virilem,
quam statim muliebrem togam reddidisti. Primo volgare
scortum; certa flagiti merces nec ea parva; sed cito
Curio intervenit qui te a meretricio quaestu abduxit et, 10
tamquam stolam dedisset, in matrimonio stabili et certo
conlocavit. Nemo umquam puer emptus libidinis causa 45.1
tam fuit in domini potestate quam tu in Curionis. Quo-
tiens te pater eius domu sua eiecit, quotiens custodes posuit
ne limen intrares? cum tu tamen nocte socia, hortante
libidine, cogente mercede, per tegulas demitterere. Quae 5
flagitia domus illa diutius ferre non potuit. Scisne me de
rebus mihi notissimis dicere? Recordare tempus illud
cum pater Curio maerens iacebat in lecto; filius se ad
pedes meos prosternens, lacrimans, te mihi commendabat;
orabat ut se contra suum patrem, si sestertium sexagiens 10
peteret, defenderem; tantum enim se pro te intercessisse
dicebat. Ipse autem amore ardens confirmabat, quod
desiderium tui discidi ferre non posset, se in exsilium
iturum. Quo tempore ego quanta mala florentissimae 46.1
familiae sedavi vel potius sustuli! Patri persuasi ut aes
alienum fili dissolveret; redimeret adulescentem, summa
spe et animi et ingeni praeditum, rei familiaris facultatibus
eumque non modo tua familiaritate sed etiam congressione 5
patrio iure et potestate prohiberet. Haec tu cum per me
acta meminisses, nisi illis quos videmus gladiis confideres,
maledictis me provocare ausus esses? Sed iam stupra et 47.1
flagitia omittamus: sunt quaedam quae honeste non possum
dicere; tu autem eo liberior quod ea in te admisisti quae
a verecundo inimico audire non posses. Sed reliquum
vitae cursum videte, quem quidem celeriter perstringam. 5
Ad haec enim quae in civili bello, in maximis rei publicae
miseriis fecit, et ad ea quae cotidie facit, festinat animus.
Quae peto ut, quamquam multo notiora vobis quam mihi
sunt, tamen, ut facitis, attente audiatis. Debet enim talibus
in rebus excitare animos non cognitio solum rerum sed 10
etiam recordatio; etsi incidamus, opinor, media ne nimis
sero ad extrema veniamus.
  Intimus erat in tribunatu Clodio qui sua erga me bene- 48.1
ficia commemorat; eius omnium incendiorum fax, cuius
etiam domi iam tum quiddam molitus est. Quid dicam
ipse optime intellegit. Inde iter Alexandream contra
senatus auctoritatem, contra rem publicam et religiones; 5
sed habebat ducem Gabinium, quicum quidvis rectissime
facere posset. Qui tum inde reditus aut qualis? Prius in
ultimam Galliam ex Aegypto quam domum. Quae autem
domus? Suam enim quisque domum tum obtinebat nec
erat usquam tua. Domum dico? Quid erat in terris ubi 10
in tuo pedem poneres praeter unum Misenum quod cum
sociis tamquam Sisaponem tenebas? Venis e Gallia ad 49.1
quaesturam petendam. Aude dicere te prius ad parentem
tuam venisse quam ad me. Acceperam iam ante Caesaris
litteras ut mihi satis fieri paterer a te: itaque ne loqui
quidem sum te passus de gratia. Postea sum cultus a te, tu 5
a me observatus in petitione quaesturae; quo quidem tem-
pore P. Clodium approbante populo Romano in foro es
conatus occidere, cumque eam rem tua sponte conarere, non
impulsu meo, tamen ita praedicabas, te non existimare, nisi
illum interfecisses, umquam mihi pro tuis in me iniuriis 10
satis esse facturum. In quo demiror cur Milonem impulsu
meo rem illam egisse dicas, cum te ultro mihi idem illud
deferentem numquam sim adhortatus. Quamquam, si in
eo perseverares, ad tuam gloriam rem illam referri malebam
quam ad meam gratiam. Quaestor es factus: deinde con- 50.1
tinuo sine senatus consulto, sine sorte, sine lege ad
Caesarem cucurristi. Id enim unum in terris egestatis,
aeris alieni, nequitiae perditis vitae rationibus perfugium esse
ducebas. Ibi te cum et illius largitionibus et tuis rapinis 5
explevisses, si hoc est explere, <expilare> quod statim effundas,
advolasti egens ad tribunatum, ut in eo magistratu, si posses,
viri tui similis esses.
  Accipite nunc, quaeso, non ea quae ipse in se atque
in domesticum decus impure et intemperanter, sed quae 10
in nos fortunasque nostras, id est in universam rem pu-
blicam, impie ac nefarie fecerit. Ab huius enim scelere
omnium malorum principium natum reperietis. Nam cum 51.1
L. Lentulo C. Marcello consulibus Kalendis Ianuariis la-
bentem et prope cadentem rem publicam fulcire cuperetis
ipsique C. Caesari, si sana mente esset, consulere velletis,
tum iste venditum atque emancipatum tribunatum consiliis 5
vestris opposuit cervicesque suas ei subiecit securi qua
multi minoribus in peccatis occiderunt. In te, M. Antoni,
id decrevit senatus et quidem incolumis, nondum tot lumi-
nibus exstinctis quod in hostem togatum decerni est solitum
more maiorum. Et tu apud patres conscriptos contra me 10
dicere ausus es, cum ab hoc ordine ego conservator essem,
tu hostis rei publicae iudicatus? Commemoratio illius tui
sceleris intermissa est, non memoria deleta. Dum genus
hominum, dum populi Romani nomen exstabit—quod
quidem erit, si per te licebit, sempiternum—tua illa pesti- 15
fera intercessio nominabitur. Quid cupide a senatu, quid 52.1
temere fiebat, cum tu unus adulescens universum ordinem
decernere de salute rei publicae prohibuisti, neque semel,
sed saepius, neque tu tecum de senatus auctoritate agi
passus es? quid autem agebatur nisi ne deleri et everti 5
rem publicam funditus velles, cum te neque principes civi-
tatis rogando neque maiores natu monendo neque frequens
senatus agendo de vendita atque addicta sententia movere
potuit? Tum illud multis rebus ante temptatis necessario
tibi volnus inflictum est quod paucis ante te, quorum 10
incolumis fuit nemo: tum contra te dedit arma hic ordo 53.1
consulibus reliquisque imperiis et potestatibus: quae non
effugisses, nisi te ad arma Caesaris contulisses. Tu, tu,
inquam, M. Antoni, princeps C. Caesari omnia perturbare
cupienti causam belli contra patriam ferendi dedisti. Quid 5
enim aliud ille dicebat, quam causam sui dementissimi
consili et facti adferebat, nisi quod intercessio neglecta, ius
tribunicium sublatum, circumscriptus a senatu esset Anto-
nius? Omitto quam haec falsa, quam levia, praesertim
cum omnino nulla causa iusta cuiquam esse possit contra 10
patriam arma capiendi. Sed nihil de Caesare: tibi certe
confitendum est causam perniciosissimi belli in persona tua
constitisse. O miserum te, si haec intellegis, miseriorem, 54.1
si non intellegis hoc litteris mandari, hoc memoriae prodi,
huius rei ne posteritatem quidem omnium saeculorum um-
quam immemorem fore, consules ex Italia expulsos, cumque
eis Cn. Pompeium quod imperi populi Romani decus ac 5
lumen fuit, omnis consularis qui per valetudinem exsequi
cladem illam fugamque potuissent, praetores, praetorios,
tribunos plebis, magnam partem senatus, omnem subolem
iuventutis, unoque verbo rem publicam expulsam atque
exterminatam suis sedibus! Vt igitur in seminibus est 55.1
causa arborum et stirpium, sic huius luctuosissimi belli
semen tu fuisti. Doletis tris exercitus populi Romani
interfectos: interfecit Antonius. Desideratis clarissimos
civis: eos quoque vobis eripuit Antonius. Auctoritas huius 5
ordinis adflicta est: adflixit Antonius. Omnia denique,
quae postea vidimus—quid autem mali non vidimus?—si
recte ratiocinabimur, uni accepta referemus Antonio. Vt
Helena Troianis, sic iste huic rei publicae belli causa,
causa pestis atque exiti fuit. Reliquae partes tribunatus 10
principi similes. Omnia perfecit quae senatus salva re
publica ne fieri possent profecerat. Cuius tamen scelus
in scelere cognoscite. Restituebat multos calamitosos: in 56.1
eis patrui nulla mentio. Si severus, cur non in omnis? si
misericors, cur non in suos? Sed omitto ceteros: Licinium
Lenticulam de alea condemnatum, conlusorem suum, re-
stituit, quasi vero ludere cum condemnato non liceret, sed 5
ut quod in alea perdiderat beneficio legis dissolveret.
Quam attulisti rationem populo Romano cur eum restitui
oporteret? Absentem, credo, in reos relatum; rem indicta
causa iudicatam; nullum fuisse de alea lege iudicium; vi
oppressum et armis; postremo, quod de patruo tuo dice- 10
batur, pecunia iudicium esse corruptum? Nihil horum.
At vir bonus et re publica dignus. Nihil id quidem ad rem;
ego tamen, quoniam condemnatum esse pro nihilo est, si
ita esset, ignoscerem. Hominem omnium nequissimum qui
non dubitaret vel in foro alea ludere, lege quae est de alea 15
condemnatum qui in integrum restituit, is non apertissime
studium suum ipse profitetur? In eodem vero tribunatu, 57.1
cum Caesar in Hispaniam proficiscens huic conculcandam
Italiam tradidisset, quae fuit eius peragratio itinerum, lu-
stratio municipiorum! Scio me in rebus celebratissimis
omnium sermone versari, eaque quae dico dicturusque 5
sum notiora esse omnibus qui in Italia tum fuerunt quam
mihi qui non fui: notabo tamen singulas res, etsi nullo
modo poterit oratio mea satis facere vestrae scientiae.
Etenim quod umquam in terris tantum flagitium exstitisse
auditum est, tantam turpitudinem, tantum dedecus? Vehe- 58.1
batur in essedo tribunus plebis; lictores laureati antece-
debant, inter quos aperta lectica mima portabatur, quam ex
oppidis municipales homines honesti, obviam necessario
prodeuntes, non noto illo et mimico nomine, sed Volum- 5
niam consalutabant. Sequebatur raeda cum lenonibus,
comites nequissimi; reiecta mater amicam impuri fili tam-
quam nurum sequebatur. O miserae mulieris fecunditatem
calamitosam! Horum flagitiorum iste vestigiis omnia
municipia, praefecturas, colonias, totam denique Italiam 10
impressit.
  Reliquorum factorum eius, patres conscripti, difficilis est 59.1
sane reprehensio et lubrica. Versatus in bello est; saturavit
se sanguine dissimillimorum sui civium: felix fuit, si potest
ulla in scelere esse felicitas. Sed quoniam veteranis cautum
esse volumus, quamquam dissimilis est militum causa et 5
tua—illi secuti sunt, tu quaesisti ducem—tamen, ne apud
illos me in invidiam voces, nihil de genere belli dicam.
Victor e Thessalia Brundisium cum legionibus revertisti.
Ibi me non occidisti. Magnum beneficium! potuisse enim
fateor. Quamquam nemo erat eorum qui tum tecum 10
fuerunt qui mihi non censeret parci oportere. Tanta est 60.1
enim caritas patriae ut vestris etiam legionibus sanctus
essem, quod eam a me servatam esse meminissent. Sed
fac id te dedisse mihi quod non ademisti, meque a te
habere vitam, quia non a te sit erepta: licuitne mihi per 5
tuas contumelias hoc tuum beneficium sic tueri ut tuebar,
praesertim cum te haec auditurum videres? Venisti Brun- 61.1
disium, in sinum quidem et in complexum tuae mimulae.
Quid est? num mentior? Quam miserum est id negare
non posse quod sit turpissimum confiteri! Si te muni-
cipiorum non pudebat, ne veterani quidem exercitus? Quis 5
enim miles fuit qui Brundisi illam non viderit? quis qui
nescierit venisse eam tibi tot dierum viam gratulatum? quis
qui non indoluerit tam sero se quam nequam hominem
secutus esset cognoscere? Italiae rursus percursatio eadem 62.1
comite mima; in oppida militum crudelis et misera de-
ductio; in urbe auri, argenti maximeque vini foeda direptio.
Accessit ut Caesare ignaro, cum esset ille Alexandreae,
beneficio amicorum eius magister equitum constitueretur. 5
Tum existimavit se suo iure cum Hippia vivere et equos
vectigalis Sergio mimo tradere; tum sibi non hanc quam
nunc male tuetur, sed M. Pisonis domum ubi habitaret
legerat. Quid ego istius decreta, quid rapinas, quid heredi-
tatum possessiones datas, quid ereptas proferam? Cogebat 10
egestas; quo se verteret non habebat: nondum ei tanta
a L. Rubrio, non a L. Turselio hereditas venerat; nondum
in Cn. Pompei locum multorumque aliorum qui aberant
repentinus heres successerat. Erat vivendum latronum ritu,
ut tantum haberet, quantum rapere potuisset. 15
  Sed haec quae robustioris improbitatis sunt, omittamus: 63.1
loquamur potius de nequissimo genere levitatis. Tu istis
faucibus, istis lateribus, ista gladiatoria totius corporis firmi-
tate tantum vini in Hippiae nuptiis exhauseras ut tibi
necesse esset in populi Romani conspectu vomere postridie. 5
O rem non modo visu foedam sed etiam auditu! Si inter
cenam in ipsis tuis immanibus illis poculis hoc tibi acci-
disset, quis non turpe duceret? In coetu vero populi
Romani negotium publicum gerens, magister equitum, cui
ructare turpe esset, is vomens frustis esculentis vinum redo- 10
lentibus gremium suum et totum tribunal implevit. Sed
haec ipse fatetur esse in suis sordibus: veniamus ad splen-
dida.
  Caesar Alexandrea se recepit, felix, ut sibi quidem vide- 64.1
batur, mea autem sententia, qui rei publicae sit infelix, felix
esse nemo potest. Hasta posita pro aede Iovis Statoris
bona Cn. Pompei—miserum me! consumptis enim lacri-
mis tamen infixus animo haeret dolor—bona, inquam, Cn. 5
Pompei Magni voci acerbissimae subiecta praeconis. Vna
in illa re servitutis oblita civitas ingemuit servientibusque
animis, cum omnia metu tenerentur, gemitus tamen populi
Romani liber fuit. Exspectantibus omnibus quisnam esset
tam impius, tam demens, tam dis hominibusque hostis qui 10
ad illud scelus sectionis auderet accedere, inventus est nemo
praeter Antonium, praesertim cum tot essent circum hastam
illam qui alia omnia auderent: unus inventus est qui id
auderet quod omnium fugisset et reformidasset audacia.
Tantus igitur te stupor oppressit vel, ut verius dicam, tantus 65.1
furor ut primum, cum sector sis isto loco natus, deinde cum
Pompei sector, non te exsecratum populo Romano, non
detestabilem, non omnis tibi deos, non omnis homines et
esse inimicos et futuros scias? At quam insolenter statim 5
helluo invasit in eius viri fortunas cuius virtute terribilior
erat populus Romanus exteris gentibus, iustitia carior! In
eius igitur viri copias cum se subito ingurgitasset, exsultabat
gaudio persona de mimo, modo egens, repente dives. Sed,
ut est apud poetam nescio quem 'male parta male dilabun- 10
tur.' Incredibile ac simile portenti est quonam modo illa 66.1
tam multa quam paucis non dico mensibus sed diebus
effuderit. Maximus vini numerus fuit, permagnum optimi
pondus argenti, pretiosa vestis, multa et lauta supellex et
magnifica multis locis, non illa quidem luxuriosi hominis, 5
sed tamen abundantis. Horum paucis diebus nihil erat.
Quae Charybdis tam vorax? Charybdin dico? quae si 67.1
fuit, animal unum fuit: Oceanus, me dius fidius, vix videtur
tot res tam dissipatas, tam distantibus in locis positas tam
cito absorbere potuisse. Nihil erat clausum, nihil obsigna-
tum, nihil scriptum. Apothecae totae nequissimis homini- 5
bus condonabantur; alia mimi rapiebant, alia mimae;
domus erat aleatoribus referta, plena ebriorum; totos dies
potabatur atque id locis pluribus; suggerebantur etiam
saepe—non enim semper iste felix—damna aleatoria; con-
chyliatis Cn. Pompei peristromatis servorum in cellis lectos 10
stratos videres. Quam ob rem desinite mirari haec tam
celeriter esse consumpta. Non modo unius patrimonium
quamvis amplum, ut illud fuit, sed urbis et regna celeriter
tanta nequitia devorare potuisset. At idem aedis etiam et
hortos. O audaciam immanem! tu etiam ingredi illam 68.1
domum ausus es, tu illud sanctissimum limen intrare, tu
illarum aedium dis penatibus os impurissimum ostendere?
Quam domum aliquamdiu nemo aspicere poterat, nemo
sine lacrimis praeterire, hac te in domo tam diu deversari 5
non pudet? in qua, quamvis nihil sapias, tamen nihil tibi
potest esse iucundum. An tu illa in vestibulo rostra cum
aspexisti, domum tuam te introire putas? Fieri non potest.
Quamvis enim sine mente, sine sensu sis, ut es, tamen et te
et tua et tuos nosti. Nec vero te umquam neque vigilantem 10
neque in somnis credo posse mente consistere. Necesse
est, quamvis sis, ut es, violentus et furens, cum tibi obiecta
sit species singularis viri, perterritum te de somno excitari,
furere etiam saepe vigilantem. Me quidem miseret parie- 69.1
tum ipsorum atque tectorum. Quid enim umquam domus
illa viderat nisi pudicum, quid nisi ex optimo more et
sanctissima disciplina? Fuit enim ille vir, patres conscripti,
sicuti scitis, cum foris clarus tum domi admirandus, neque 5
rebus externis magis laudandus quam institutis domesticis.
Huius in sedibus pro cubiculis stabula, pro conclavibus
popinae sunt. Etsi iam negat. Nolite quaerere; frugi
factus est: illam suam suas res sibi habere iussit, ex duo-
decim tabulis clavis ademit, exegit. Quam porro spectatus 10
civis, quam probatus! Cuius ex omni vita nihil est honestius
quam quod cum mima fecit divortium. At quam crebro 70.1
usurpat: 'et consul et Antonius!' Hoc est dicere, et
consul et impudicissimus, et consul et homo nequissimus.
Quid est enim aliud Antonius? Nam si dignitas significa-
retur in nomine, dixisset, credo, aliquando avus tuus se et 5
consulem et Antonium. Numquam dixit. Dixisset etiam
conlega meus, patruus tuus, nisi si tu es solus Antonius.
Sed omitto ea peccata quae non sunt earum partium pro-
pria quibus tu rem publicam vexavisti: ad ipsas tuas partis
redeo, id est ad civile bellum, quod natum, conflatum, su- 10
sceptum opera tua est. Cui bello cum propter timiditatem 71.1
tuam tum propter libidines defuisti. Gustaras civilem san-
guinem vel potius exsorbueras; fueras in acie Pharsalica
antesignanus; L. Domitium, clarissimum et nobilissimum
virum, occideras multosque praeterea qui e proelio effuge- 5
rant, quos Caesar, ut non nullos, fortasse servasset, crudelis-
sime persecutus trucidaras. Quibus rebus tantis talibus
gestis quid fuit causae cur in Africam Caesarem non seque-
rere, cum praesertim belli pars tanta restaret? Itaque quem
locum apud ipsum Caesarem post eius ex Africa reditum 10
obtinuisti? quo numero fuisti? Cuius tu imperatoris
quaestor fueras, dictatoris magister equitum, belli princeps,
crudelitatis auctor, praedae socius, testamento, ut dicebas
ipse, filius, appellatus es de pecunia quam pro domo, pro
hortis, pro sectione debebas. Primo respondisti plane fero- 72.1
citer et, ne omnia videar contra te, prope modum aequa et
iusta dicebas: 'A me C. Caesar pecuniam? cur potius
quam ego ab illo? an sine me ille vicit? At ne potuit
quidem. Ego ad illum belli civilis causam attuli; ego leges 5
perniciosas rogavi; ego arma contra consules imperatores-
que populi Romani, contra senatum populumque Romanum,
contra deos patrios arasque et focos, contra patriam tuli.
Num sibi soli vicit? Quorum facinus est commune, cur
non sit eorum praeda communis?' Ius postulabas, sed 10
quid ad rem? Plus ille poterat. Itaque excussis tuis voci- 73.1
bus et ad te et ad praedes tuos milites misit, cum repente
a te praeclara illa tabula prolata est. Qui risus hominum,
tantam esse tabulam, tam varias, tam multas possessiones,
ex quibus praeter partem Miseni nihil erat quod is qui 5
auctionaretur posset suum dicere. Auctionis vero misera-
bilis aspectus: vestis Pompei non multa eaque maculosa;
eiusdem quaedam argentea vasa conlisa, sordidata mancipia,
ut doleremus quicquam esse ex illis reliquiis quod videre
possemus. Hanc tamen auctionem heredes L. Rubri de- 74.1
creto Caesaris prohibuerunt. Haerebat nebulo: quo se
verteret non habebat. Quin his ipsis temporibus domi
Caesaris percussor ab isto missus deprehensus dicebatur
esse cum sica: de quo Caesar in senatu aperte in te in- 5
vehens questus est. Proficiscitur in Hispaniam Caesar
paucis tibi ad solvendum propter inopiam tuam prorogatis
diebus. Ne tum quidem sequeris. Tam bonus gladiator
rudem tam cito? Hunc igitur quisquam qui in suis parti-
bus, id est in suis fortunis, tam timidus fuerit pertimescat? 10
Profectus est aliquando tandem in Hispaniam; sed tuto, ut 75.1
ait, pervenire non potuit. Quonam modo igitur Dolabella
pervenit? Aut non suscipienda fuit ista causa, Antoni, aut,
cum suscepisses, defendenda usque ad extremum. Ter de-
pugnavit Caesar cum civibus, in Thessalia, Africa, Hispania. 5
Omnibus adfuit his pugnis Dolabella; in Hispaniensi etiam
volnus accepit. Si de meo iudicio quaeris, nollem; sed
tamen consilium a primo reprehendendum, laudanda con-
stantia. Tu vero quid es? Cn. Pompei liberi tum primum
patriam repetebant. Esto, fuerit haec partium causa com- 10
munis. Repetebant praeterea deos patrios, aras, focos, larem
suum familiarem, in quae tu invaseras. Haec cum peterent
armis ei quorum erant legibus—etsi in rebus iniquissimis
quid potest esse aequi?—tamen quem erat aequissimum
contra Cn. Pompei liberos pugnare? quem? te sectorem. 15
An ut tu Narbone mensas hospitum convomeres Dolabella 76.1
pro te in Hispania dimicaret?
  Qui vero Narbone reditus! Etiam quaerebat cur ego
ex ipso cursu tam subito revertissem. Exposui nuper,
patres conscripti, causam reditus mei. Volui, si possem, 5
etiam ante Kalendas Ianuarias prodesse rei publicae.
Nam, quod quaerebas quo modo redissem, primum luce,
non tenebris; deinde cum calceis et toga, nullis nec Gallicis
nec lacerna. At etiam aspicis me et quidem, ut videris,
iratus. Ne tu iam mecum in gratiam redeas, si scias quam 10
me pudeat nequitiae tuae, cuius te ipsum non pudet. Ex
omnium omnibus flagitiis nullum turpius vidi, nullum audivi.
Qui magister equitum fuisse tibi viderere, in proximum
annum consulatum peteres vel potius rogares, per municipia
coloniasque Galliae, a qua nos tum cum consulatus pete- 15
batur, non rogabatur, petere consulatum solebamus, cum
Gallicis et lacerna cucurristi. At videte levitatem hominis. 77.1
Cum hora diei decima fere ad Saxa rubra venisset, delituit
in quadam cauponula atque ibi se occultans perpotavit ad
vesperum; inde cisio celeriter ad urbem advectus domum
venit capite involuto. Ianitor, 'Quis tu?' 'A Marco tabel- 5
larius.' Confestim ad eam deducitur cuius causa venerat,
eique epistulam tradidit. Quam cum illa legeret flens—erat
enim scripta amatorie; caput autem litterarum sibi cum
illa mima posthac nihil futurum; omnem se amorem ab-
iecisse illim atque in hanc transfudisse—cum mulier fleret 10
uberius, homo misericors ferre non potuit, caput aperuit,
in collum invasit. O hominem nequam! Quid enim aliud
dicam? magis proprie nihil possum dicere. Ergo, ut te
catamitum, nec opinato cum te ostendisses, praeter spem
mulier aspiceret, idcirco urbem terrore nocturno, Italiam 15
multorum dierum metu perturbasti? Et domi quidem 78.1
causam amoris habuisti, foris etiam turpiorem ne L. Plancus
praedes tuos venderet. Productus autem in contionem a
tribuno plebis cum respondisses te rei tuae causa venisse,
populum etiam dicacem in te reddidisti. Sed nimis multa 5
de nugis: ad maiora veniamus.
  C. Caesari ex Hispania redeunti obviam longissime pro-
cessisti. Celeriter isti, redisti, ut cognosceret te si minus
fortem, at tamen strenuum. Factus es ei rursus nescio quo
modo familiaris. Habebat hoc omnino Caesar: quem 10
plane perditum aere alieno egentemque, si eundem nequam
hominem audacemque cognorat, hunc in familiaritatem
libentissime recipiebat. His igitur rebus praeclare commen- 79.1
datus iussus es renuntiari consul et quidem cum ipso.
Nihil queror de Dolabella qui tum est impulsus, inductus,
elusus. Qua in re quanta fuerit uterque vestrum perfidia in
Dolabellam quis ignorat? ille induxit ut peteret, promissum 5
et receptum intervertit ad seque transtulit; tu eius perfidiae
voluntatem tuam ascripsisti. Veniunt Kalendae Ianuariae;
cogimur in senatum: invectus est copiosius multo in istum
et paratius Dolabella quam nunc ego. Hic autem iratus 80.1
quae dixit, di boni! Primum cum Caesar ostendisset se,
prius quam proficisceretur, Dolabellam consulem esse iussu-
rum—quem negant regem, qui et faceret semper eius modi
aliquid et diceret—sed cum Caesar ita dixisset, tum hic 5
bonus augur eo se sacerdotio praeditum esse dixit ut
comitia auspiciis vel impedire vel vitiare posset, idque se
facturum esse adseveravit. In quo primum incredibilem
stupiditatem hominis cognoscite. Quid enim? istud quod 81.1
te sacerdoti iure facere posse dixisti, si augur non esses et
consul esses, minus facere potuisses? Vide ne etiam facilius.
Nos enim nuntiationem solum habemus, consules et reliqui
magistratus etiam spectionem. Esto: hoc imperite; nec 5
enim est ab homine numquam sobrio postulanda prudentia,
sed videte impudentiam. Multis ante mensibus in senatu
dixit se Dolabellae comitia aut prohibiturum auspiciis aut
id facturum esse quod fecit. Quisquamne divinare potest
quid viti in auspiciis futurum sit, nisi qui de caelo servare 10
constituit? quod neque licet comitiis per leges et si qui
servavit non comitiis habitis, sed prius quam habeantur,
debet nuntiare. Verum implicata inscientia impudentia est:
nec scit quod augurem nec facit quod pudentem decet.
Atque ex illo die recordamini eius usque ad Idus Martias 82.1
consulatum. Quis umquam apparitor tam humilis, tam
abiectus? Nihil ipse poterat; omnia rogabat; caput in
aversam lecticam inserens, beneficia quae venderet a conlega
petebat. Ecce Dolabellae comitiorum dies. Sortitio prae- 5
rogativae; quiescit. Renuntiatur: tacet. Prima classis
vocatur, deinde ita ut adsolet suffragia, tum secunda
classis, quae omnia sunt citius facta quam dixi. Confecto 83.1
negotio bonus augur—C. Laelium diceres—'Alio die' inquit.
O impudentiam singularem! Quid videras, quid senseras,
quid audieras? Neque enim te de caelo servasse dixisti nec
hodie dicis. Id igitur obvenit vitium quod tu iam Kalendis 5
Ianuariis futurum esse provideras et tanto ante praedixeras.
Ergo hercule magna, ut spero, tua potius quam rei publicae
calamitate ementitus es auspicia; obstrinxisti religione
populum Romanum; augur auguri, consul consuli obnun-
tiasti. Nolo plura, ne acta Dolabellae videar convellere, 10
quae necesse est aliquando ad nostrum conlegium deferantur.
Sed adrogantiam hominis insolentiamque cognoscite. Quam 84.1
diu tu voles, vitiosus consul Dolabella; rursus, cum voles,
salvis auspiciis creatus. Si nihil est, cum augur eis verbis
nuntiat, quibus tu nuntiasti, confitere te, cum 'Alio die'
dixeris, sobrium non fuisse; sin est aliqua vis in istis verbis, 5
ea quae sit augur a conlega requiro.
  Sed ne forte ex multis rebus gestis M. Antoni rem unam
pulcherrimam transiliat oratio, ad Lupercalia veniamus.
Non dissimulat, patres conscripti: apparet esse commotum;
sudat, pallet. Quidlibet, modo ne nauseet, faciat quod in 10
porticu Minucia fecit. Quae potest esse turpitudinis tantae
defensio? Cupio audire, ut videam ubi rhetoris sit tanta
merces, ubi campus Leontinus appareat. Sedebat in rostris 85.1
conlega tuus amictus toga purpurea, in sella aurea, coronatus.
Escendis, accedis ad sellam—ita eras Lupercus ut te consulem
esse meminisse deberes—diadema ostendis. Gemitus toto
foro. Vnde diadema? Non enim abiectum sustuleras, sed 5
attuleras domo meditatum et cogitatum scelus. Tu diadema
imponebas cum plangore populi; ille cum plausu reiciebat.
Tu ergo unus, scelerate, inventus es qui cum auctor regni esses,
eumque quem conlegam habebas dominum habere velles,
idem temptares quid populus Romanus ferre et pati posset. 10
At etiam misericordiam captabas: supplex te ad pedes 86.1
abiciebas. Quid petens? ut servires? Tibi uni peteres
qui ita a puero vixeras ut omnia paterere, ut facile servires;
a nobis populoque Romano mandatum id certe non habebas.
O praeclaram illam eloquentiam tuam, cum es nudus con- 5
tionatus! Quid hoc turpius, quid foedius, quid suppliciis
omnibus dignius? Num exspectas dum te stimulis fodia-
mus? Haec te, si ullam partem habes sensus, lacerat, haec
cruentat oratio. Vereor ne imminuam summorum virorum
gloriam; dicam tamen dolore commotus. Quid indignius 10
quam vivere eum qui imposuerit diadema, cum omnes
fateantur iure interfectum esse qui abiecerit? At etiam 87.1
ascribi iussit in fastis ad Lupercalia: C. Caesari, dictatori
perpetuo, M. Antonium consulem populi iussu regnum
detulisse; Caesarem uti noluisse. Iam iam minime miror
te otium perturbare; non modo urbem odisse sed etiam 5
lucem; cum perditissimis latronibus non solum de die sed
etiam in diem bibere. Vbi enim tu in pace consistes?
qui locus tibi in legibus et in iudiciis esse potest, quae tu,
quantum in te fuit, dominatu regio sustulisti? Ideone
L. Tarquinius exactus, Sp. Cassius, Sp. Maelius, M. Manlius 10
necati ut multis post saeculis a M. Antonio, quod fas non
est, rex Romae constitueretur?
  Sed ad auspicia redeamus, de quibus Idibus Martiis fuit 88.1
in senatu Caesar acturus. Quaero: tum tu quid egisses?
Audiebam equidem te paratum venisse, quod me de emen-
titis auspiciis, quibus tamen parere necesse erat, putares
esse dicturum. Sustulit illum diem fortuna rei publicae. 5
Num etiam tuum de auspiciis iudicium interitus Caesaris
sustulit? Sed incidi in id tempus quod eis rebus in quas
ingressa erat oratio praevertendum est. Quae tua fuga,
quae formido praeclaro illo die, quae propter conscientiam
scelerum desperatio vitae, cum ex illa fuga beneficio eorum 10
qui te, si sanus esses, salvum esse voluerunt, clam te domum
recepisti! O mea frustra semper verissima auguria rerum 89.1
futurarum! Dicebam illis in Capitolio liberatoribus nostris,
cum me ad te ire vellent, ut ad defendendam rem publicam
te adhortarer, quoad metueres, omnia te promissurum;
simul ac timere desisses, similem te futurum tui. Itaque 5
cum ceteri consulares irent, redirent, in sententia mansi:
neque te illo die neque postero vidi neque ullam societatem
optimis civibus cum importunissimo hoste foedere ullo
confirmari posse credidi. Post diem tertium veni in aedem
Telluris et quidem invitus, cum omnis aditus armati ob- 10
siderent. Qui tibi dies ille, Antoni, fuit? Quamquam 90.1
mihi inimicus subito exstitisti, tamen me tui miseret quod
tibi invideris. Qui tu vir, di immortales, et quantus
fuisses, si illius diei mentem servare potuisses! Pacem
haberemus, quae erat facta per obsidem puerum nobilem, 5
M. Bambalionis nepotem. Quamquam bonum te timor
faciebat, non diuturnus magister offici, improbum fecit ea
quae, dum timor abest, a te non discedit, audacia. Etsi
tum, cum optimum te putabant me quidem dissentiente,
funeri tyranni, si illud funus fuit, sceleratissime praefuisti. 10
Tua illa pulchra laudatio, tua miseratio, tua cohortatio; tu, 91.1
tu, inquam, illas faces incendisti, et eas quibus semustilatus
ille est et eas quibus incensa L. Bellieni domus deflagravit.
Tu illos impetus perditorum hominum et ex maxima parte
servorum quos nos vi manuque reppulimus in nostras 5
domos immisisti. Idem tamen quasi fuligine abstersa
reliquis diebus in Capitolio praeclara senatus consulta
fecisti, ne qua post Idus Martias immunitatis tabula neve
cuius benefici figeretur. Meministi ipse de exsulibus, scis
de immunitate quid dixeris. Optimum vero quod dicta- 10
turae nomen in perpetuum de re publica sustulisti: quo
quidem facto tantum te cepisse odium regni videbatur ut
eius omnem propter proximum dictatorem metum tolleres.
Constituta res publica videbatur aliis, mihi vero nullo modo, 92.1
qui omnia te gubernante naufragia metuebam. Num igitur
me fefellit, aut num diutius sui potuit esse dissimilis?
Inspectantibus vobis toto Capitolio tabulae figebantur,
neque solum singulis venibant immunitates sed etiam 5
populis universis: civitas non iam singillatim, sed provinciis
totis dabatur. Itaque si haec manent quae stante re publica
manere non possunt, provincias universas, patres conscripti,
perdidistis, neque vectigalia solum sed etiam imperium
populi Romani huius domesticis nundinis deminutum est. 10
Vbi est septiens miliens quod est in tabulis quae sunt ad 93.1
Opis? Funestae illius quidem pecuniae, sed tamen quae
nos, si eis quorum erat non redderetur, a tributis posset
vindicare. Tu autem quadringentiens sestertium quod
Idibus Martiis debuisti quonam modo ante Kalendas 5
Aprilis debere desisti? Sunt ea quidem innumerabilia
quae a tuis emebantur non insciente te, sed unum egregium
de rege Deiotaro, populi Romani amicissimo, decretum in
Capitolio fixum: quo proposito nemo erat qui in ipso
dolore risum posset continere. Quis enim cuiquam ini- 94.1
micior quam Deiotaro Caesar? aeque atque huic ordini, ut
equestri, ut Massiliensibus, ut omnibus quibus rem publicam
populi Romani caram esse sentiebat. Igitur a quo vivo nec
praesens nec absens rex Deiotarus quicquam aequi 5
boni impetravit, apud mortuum factus est gratiosus. Com-
pellarat hospitem praesens, computarat pecuniam, in eius
tetrarchia unum ex Graecis comitibus suis conlocarat,
Armeniam abstulerat a senatu datam. Haec vivus eripuit,
reddit mortuus. At quibus verbis? Modo aequum sibi 95.1
videri, modo non iniquum. Mira verborum complexio!
At ille numquam—semper enim absenti adfui Deiotaro—
quicquam sibi quod nos pro illo postularemus aequum
dixit videri. Syngrapha sesterti centiens per legatos, viros 5
bonos, sed timidos et imperitos, sine nostra, sine reliquorum
hospitum regis sententia facta in gynaecio est, quo in loco
plurimae res venierunt et veneunt. Qua ex syngrapha quid
sis acturus meditere censeo: rex enim ipse sua sponte,
nullis commentariis Caesaris, simul atque audivit eius 10
interitum, suo Marte res suas recuperavit. Sciebat homo 96.1
sapiens ius semper hoc fuisse ut, quae tyranni eripuissent,
ea tyrannis interfectis ei quibus erepta essent recuperarent.
Nemo igitur iure consultus, ne iste quidem, qui tibi uni est
iure consultus, per quem haec agis, ex ista syngrapha deberi 5
dicet pro eis rebus quae erant ante syngrapham recuperatae.
Non enim a te emit, sed prius quam tu suum sibi venderes
ipse possedit. Ille vir fuit; nos quidem contemnendi qui
auctorem odimus, acta defendimus. Quid ego de com- 97.1
mentariis infinitis, quid de innumerabilibus chirographis
loquar? quorum etiam institores sunt qui ea tamquam
gladiatorum libellos palam venditent. Itaque tanti acervi
nummorum apud istum construuntur ut iam expendantur, 5
non numerentur pecuniae. At quam caeca avaritia est!
Nuper fixa tabula est qua civitates locupletissimae Creten-
sium vectigalibus liberantur, statuiturque ne post M. Brutum
pro consule sit Creta provincia. Tu mentis compos, tu
non constringendus? An Caesaris decreto Creta post 10
M. Bruti decessum potuit liberari, cum Creta nihil ad
Brutum Caesare vivo pertineret? At huius venditione
decreti—ne nihil actum putetis—provinciam Cretam per-
didistis. Omnino nemo ullius rei fuit emptor cui defuerit
hic venditor. Et de exsulibus legem quam fixisti Caesar 98.1
tulit? Nullius insector calamitatem: tantum queror,
primum eorum reditus inquinatos quorum causam Caesar
dissimilem iudicarit; deinde nescio cur non reliquis idem
tribuas: neque enim plus quam tres aut quattuor reliqui 5
sunt. Qui simili in calamitate sunt, cur tua misericordia
non simili fruuntur, cur eos habes in loco patrui? de quo
ferre, cum de reliquis ferres, noluisti: quem etiam ad cen-
suram petendam impulisti, eamque petitionem comparasti
quae et risus hominum et querelas moveret. Cur autem 10
ea comitia non habuisti? An quia tribunus plebis sini- 99.1
strum fulmen nuntiabat? Cum tua quid interest, nulla
auspicia sunt; cum tuorum, tum fis religiosus. Quid?
eundem in vii viratu nonne destituisti? intervenit enim cui
metuisti, credo, ne salvo capite negare non posses. Omni- 5
bus eum contumeliis onerasti quem patris loco, si ulla in
te pietas esset, colere debebas. Filiam eius, sororem tuam,
eiecisti, alia condicione quaesita et ante perspecta. Non
est satis: probri insimulasti pudicissimam feminam. Quid
est quod addi possit? Contentus eo non fuisti: frequen- 10
tissimo senatu Kalendis Ianuariis sedente patruo hanc tibi
esse cum Dolabella causam odi dicere ausus es quod ab
eo sorori et uxori tuae stuprum esse oblatum comperisses.
Quis interpretari potest, impudentiorne qui in senatu, an
improbior qui in Dolabellam, an impurior qui patre 15
audiente, an crudelior qui in illam miseram tam spurce,
tam impie dixeris? Sed ad chirographa redeamus. Quae 100.1
tua fuit cognitio? Acta enim Caesaris pacis causa con-
firmata sunt a senatu: quae quidem Caesar egisset, non
ea quae egisse Caesarem dixisset Antonius. Vnde ista
erumpunt, quo auctore proferuntur? Si sunt falsa, cur 5
probantur? si vera, cur veneunt? At sic placuerat ut ex
Kalendis Iuniis de Caesaris actis cum consilio cognosceretis.
Quod fuit consilium, quem umquam convocasti, quas
Kalendas Iunias exspectasti? an eas ad quas te peragratis
veteranorum coloniis stipatum armis rettulisti? 10
  O praeclaram illam percursationem tuam mense Aprili
atque Maio, tum cum etiam Capuam coloniam deducere
conatus es! Quem ad modum illinc abieris vel potius paene
non abieris scimus. Cui tu urbi minitaris. Vtinam conere, 101.1
ut aliquando illud 'paene' tollatur! At quam nobilis est
tua illa peregrinatio! Quid prandiorum apparatus, quid
furiosam vinolentiam tuam proferam? Tua ista detrimenta
sunt, illa nostra: agrum Campanum, qui cum de vectigalibus 5
eximebatur ut militibus daretur, tamen infligi magnum rei
publicae volnus putabamus, hunc tu compransoribus tuis et
conlusoribus dividebas. Mimos dico et mimas, patres con-
scripti, in agro Campano conlocatos. Quid iam querar de agro
Leontino? quoniam quidem hae quondam arationes Cam- 10
pana et Leontina in populi Romani patrimonio grandiferae
et fructuosae ferebantur. Medico tria milia iugerum:
quid, si te sanasset? rhetori duo: quid, si te disertum facere
potuisset? Sed ad iter Italiamque redeamus. Deduxisti 102.1
coloniam Casilinum, quo Caesar ante deduxerat. Consuluisti
me per litteras de Capua tu quidem, sed idem de Casilino
respondissem: possesne ubi colonia esset, eo coloniam
novam iure deducere. Negavi in eam coloniam quae esset 5
auspicato deducta, dum esset incolumis, coloniam novam
iure deduci: colonos novos ascribi posse rescripsi. Tu
autem insolentia elatus omni auspiciorum iure turbato Casili-
num coloniam deduxisti, quo erat paucis annis ante deducta,
ut vexillum tolleres, ut aratrum circumduceres; cuius 10
quidem vomere portam Capuae paene perstrinxisti, ut
florentis coloniae territorium minueretur. Ab hac perturba- 103.1
tione religionum advolas in M. Varronis, sanctissimi atque
integerrimi viri, fundum Casinatem. Quo iure, quo ore?
'Eodem,' inquies 'quo in heredum L. Rubri, quo in
heredum L. Turseli praedia, quo in reliquas innumerabilis 5
possessiones.' Et si ab hasta, valeat hasta, valeant tabulae,
modo Caesaris, non tuae, quibus debuisti, non quibus tu te
liberavisti. Varronis quidem Casinatem fundum quis venisse
dicit, quis hastam istius venditionis vidit, quis vocem prae-
conis audivit? Misisse te dicis Alexandream qui emeret 10
a Caesare; ipsum enim exspectare magnum fuit. Quis vero 104.1
audivit umquam—nullius autem salus curae pluribus fuit—
de fortunis Varronis rem ullam esse detractam? Quid? si
etiam scripsit ad te Caesar ut redderes, quid satis potest
dici de tanta impudentia? Remove gladios parumper illos 5
quos videmus: iam intelleges aliam causam esse hastae
Caesaris, aliam confidentiae et temeritatis tuae. Non enim
te dominus modo illis sedibus sed quivis amicus, vicinus,
hospes, procurator arcebit. At quam multos dies in ea
villa turpissime es perbacchatus! Ab hora tertia bibebatur, 10
ludebatur, vomebatur. O tecta ipsa misera, 'quam dispari
domino'—quamquam quo modo iste dominus—sed tamen
quam ab dispari tenebantur! Studiorum enim suorum M.
Varro voluit illud, non libidinum deversorium. Quae in illa 105.1
villa antea dicebantur, quae cogitabantur, quae litteris man-
dabantur! iura populi Romani, monumenta maiorum, omnis
sapientiae ratio omnisque doctrinae. At vero te inquilino
—non enim domino—personabant omnia vocibus ebriorum, 5
natabant pavimenta vino, madebant parietes, ingenui pueri
cum meritoriis, scorta inter matres familias versabantur.
Casino salutatum veniebant, Aquino, Interamna: admissus
est nemo. Iure id quidem; in homine enim turpissimo
obsolefiebant dignitatis insignia. Cum inde Romam pro- 106.1
ficiscens ad Aquinum accederet, obviam ei processit, ut
est frequens municipium, magna sane multitudo. At iste
operta lectica latus per oppidum est ut mortuus. Stulte
Aquinates: sed tamen in via habitabant. Quid Anagnini? 5
Qui, cum essent devii, descenderunt ut istum, tamquam si
esset consul, salutarent. Incredibile dictu, sed inter omnis
constabat neminem esse resalutatum, praesertim cum duos
secum Anagninos haberet, Mustelam et Laconem, quorum
alter gladiorum est princeps, alter poculorum. Quid ego 107.1
illas istius minas contumeliasque commemorem quibus
invectus est in Sidicinos, vexavit Puteolanos, quod
C. Cassium et Brutos patronos adoptassent? Magno quidem
studio, iudicio, benevolentia, caritate, non, ut te et Basilum, 5
vi et armis, et alios vestri similis quos clientis nemo habere
velit, non modo illorum cliens esse. Interea dum tu abes,
qui dies ille conlegae tui fuit, cum illud quod venerari sole-
bas bustum in foro evertit? Qua re tibi nuntiata, ut consta-
bat inter eos qui una fuerunt concidisti. Quid evenerit 10
postea nescio—metum credo valuisse et arma—conlegam
quidem de caelo detraxisti effecistique non tu quidem etiam
nunc ut similis tui, sed certe ut dissimilis esset sui. Qui 108.1
vero inde reditus Romam, quae perturbatio totius urbis!
Memineramus Cinnam nimis potentem, Sullam postea domi-
nantem, modo Caesarem regnantem videramus. Erant
fortasse gladii, sed absconditi nec ita multi. Ista vero quae 5
et quanta barbaria est! Agmine quadrato cum gladiis
sequuntur; scutorum lecticas portari videmus. Atque his
quidem iam inveteratis, patres conscripti, consuetudine
obduruimus. Kalendis Iuniis cum in senatum, ut erat
constitutum, venire vellemus, metu perterriti repente diffu- 10
gimus. At iste, qui senatu non egeret, neque desideravit 109.1
quemquam et potius discessu nostro laetatus est statimque
illa mirabilia facinora effecit. Qui chirographa Caesaris
defendisset lucri sui causa, is leges Caesaris easque prae-
claras, ut rem publicam concutere posset, evertit. Numerum 5
annorum provinciis prorogavit; idemque, cum actorum
Caesaris defensor esse deberet, et in publicis et in privatis
rebus acta Caesaris rescidit. In publicis nihil est lege
gravius; in privatis firmissimum est testamentum. Leges
alias sine promulgatione sustulit, alias ut tolleret promul- 10
gavit. Testamentum inritum fecit, quod etiam infimis
civibus semper obtentum est. Signa, tabulas, quas populo
Caesar una cum hortis legavit, eas hic partim in hortos
Pompei deportavit, partim in villam Scipionis.
  Et tu in Caesaris memoria diligens, tu illum amas mor- 110.1
tuum? Quem is honorem maiorem consecutus erat quam
ut haberet pulvinar, simulacrum, fastigium, flaminem? Est
ergo flamen, ut Iovi, ut Marti, ut Quirino, sic divo Iulio
M. Antonius? Quid igitur cessas? Cur non inauguraris? 5
Sume diem, vide qui te inauguret: conlegae sumus; nemo
negabit. O detestabilem hominem, sive quod tyranni sacer-
dos es sive quod mortui! Quaero deinceps num hodiernus
dies qui sit ignores? Nescis heri quartum in circo diem
ludorum Romanorum fuisse? te autem ipsum ad populum 10
tulisse ut quintus praeterea dies Caesari tribueretur? Cur
non sumus praetextati? cur honorem Caesaris tua lege
datum deseri patimur? an supplicationes addendo diem
contaminari passus es, pulvinaria noluisti? Aut undique
religionem tolle aut usque quaque conserva. Quaeris 111.1
placeatne mihi pulvinar esse, fastigium, flaminem. Mihi
vero nihil istorum placet: sed tu qui acta Caesaris defendis
quid potes dicere cur alia defendas, alia non cures? Nisi
forte vis fateri te omnia quaestu tuo, non illius dignitate 5
metiri. Quid ad haec tandem? exspecto enim eloquentiam.
Disertissimum cognovi avum tuum, at te etiam apertiorem
in dicendo. Ille numquam nudus est contionatus: tuum
hominis simplicis pectus vidimus. Respondebisne ad haec,
aut omnino hiscere audebis? Ecquid reperies ex tam longa 10
oratione mea cui te respondere posse confidas? Sed prae-
terita omittamus: hunc unum diem, unum, inquam, hodier- 112.1
num diem, hoc punctum temporis, quo loquor, defende, si
potes. Cur armatorum corona senatus saeptus est, cur me
tui satellites cum gladiis audiunt, cur valvae Concordiae non
patent, cur homines omnium gentium maxime barbaros, 5
Ituraeos, cum sagittis deducis in forum? Praesidi sui causa
se facere dicit. Non igitur miliens perire est melius quam
in sua civitate sine armatorum praesidio non posse vivere?
Sed nullum est istuc, mihi crede, praesidium: caritate te et
benevolentia civium saeptum oportet esse, non armis. 10
Eripiet et extorquebit tibi ista populus Romanus, utinam 113.1
salvis nobis! Sed quoquo modo nobiscum egeris, dum istis
consiliis uteris, non potes, mihi crede, esse diuturnus.
Etenim ista tua minime avara coniunx quam ego sine con-
tumelia describo nimium diu debet populo Romano tertiam 5
pensionem. Habet populus Romanus ad quos gubernacula
rei publicae deferat: qui ubicumque terrarum sunt, ibi
omne est rei publicae praesidium vel potius ipsa res publica,
quae se adhuc tantum modo ulta est, nondum recuperavit.
Habet quidem certe res publica adulescentis nobilissimos 10
paratos defensores. Quam volent illi cedant otio consulentes;
tamen a re publica revocabuntur. Et nomen pacis dulce
est et ipsa res salutaris; sed inter pacem et servitutem pluri-
mum interest. Pax est tranquilla libertas, servitus postre-
mum malorum omnium, non modo bello sed morte etiam 15
repellendum. Quod si se ipsos illi nostri liberatores e con- 114.1
spectu nostro abstulerunt, at exemplum facti reliquerunt.
Illi quod nemo fecerat fecerunt. Tarquinium Brutus bello
est persecutus, qui tum rex fuit cum esse Romae licebat;
Sp. Cassius, Sp. Maelius, M. Manlius propter suspicionem 5
regni appetendi sunt necati: hi primum cum gladiis non in
regnum appetentem, sed in regnantem impetum fecerunt.
Quod cum ipsum factum per se praeclarum est atque
divinum, tum expositum ad imitandum est, praesertim cum
illi eam gloriam consecuti sint quae vix caelo capi posse 10
videatur. Etsi enim satis in ipsa conscientia pulcherrimi
facti fructus erat, tamen mortali immortalitatem non arbitror
contemnendam.
  Recordare igitur illum, M. Antoni, diem quo dictaturam 115.1
sustulisti; pone ante oculos laetitiam senatus populique
Romani; confer cum hac nundinatione tua tuorumque:
tum intelleges quantum inter laudem et lucrum intersit.
Sed nimirum, ut quidam morbo aliquo et sensus stupore 5
suavitatem cibi non sentiunt, sic libidinosi, avari, facinerosi
verae laudis gustatum non habent. Sed si te laus adlicere
ad recte faciendum non potest, ne metus quidem a foedis-
simis factis potest avocare? Iudicia non metuis: si propter
innocentiam, laudo; sin propter vim, non intellegis, qui 10
isto modo iudicia non timeat, ei quid timendum sit? Quod 116.1
si non metuis viros fortis egregiosque civis, quod a corpore
tuo prohibentur armis, tui te, mihi crede, diutius non ferent.
Quae est autem vita dies et noctes timere a suis? Nisi vero
aut maioribus habes beneficiis obligatos quam ille quosdam 5
habuit ex eis a quibus est interfectus, aut tu es ulla re cum eo
comparandus. Fuit in illo ingenium, ratio, memoria, litterae,
cura, cogitatio, diligentia; res bello gesserat, quamvis rei
publicae calamitosas, at tamen magnas; multos annos
regnare meditatus, magno labore, magnis periculis quod 10
cogitarat effecerat; muneribus, monumentis, congiariis, epulis
multitudinem imperitam delenierat; suos praemiis, adversarios
clementiae specie devinxerat. Quid multa? Attulerat iam
liberae civitati partim metu partim patientia consuetudinem
serviendi. Cum illo ego te dominandi cupiditate conferre 117.1
possum, ceteris vero rebus nullo modo comparandus es.
Sed ex plurimis malis quae ab illo rei publicae sunt inusta
hoc tamen boni est quod didicit iam populus Romanus
quantum cuique crederet, quibus se committeret, a quibus 5
caveret. Haec non cogitas, neque intellegis satis esse viris
fortibus didicisse quam sit re pulchrum, beneficio gratum,
fama gloriosum tyrannum occidere? An, cum illum homines
non tulerint, te ferent? Certatim posthac, mihi crede, ad 118.1
hoc opus curretur neque occasionis tarditas exspectabitur.
  Respice, quaeso, aliquando rem publicam, M. Antoni,
quibus ortus sis, non quibuscum vivas considera: mecum,
ut voles: redi cum re publica in gratiam. Sed de te tu videris; 5
ego de me ipse profitebor. Defendi rem publicam adule-
scens, non deseram senex: contempsi Catilinae gladios, non
pertimescam tuos. Quin etiam corpus libenter obtulerim,
si repraesentari morte mea libertas civitatis potest, ut ali-
quando dolor populi Romani pariat quod iam diu parturit! 10
Etenim si abhinc annos prope viginti hoc ipso in templo 119.1
negavi posse mortem immaturam esse consulari, quanto
verius nunc negabo seni? Mihi vero, patres conscripti, iam
etiam optanda mors est, perfuncto rebus eis quas adeptus
sum quasque gessi. Duo modo haec opto, unum ut moriens 5
populum Romanum liberum relinquam—hoc mihi maius ab
dis immortalibus dari nihil potest—alterum ut ita cuique
eveniat ut de re publica quisque mereatur.