DE ORATORE
|
|
AD QVINTVM FRATREM LIBRI TRES
|
|
LIBER PRIMVS
|
|
Cogitanti mihi saepe numero et memoria vetera repe-
|
1.1.1
|
tenti perbeati fuisse, Quinte frater, illi videri solent, qui in
|
|
optima re publica, cum et honoribus et rerum gestarum
|
|
gloria florerent, eum vitae cursum tenere potuerunt, ut vel in
|
|
negotio sine periculo vel in otio cum dignitate esse possent;
|
5
|
ac fuit cum mihi quoque initium requiescendi atque ani-
|
|
mum ad utriusque nostrum praeclara studia referendi
|
|
fore iustum et prope ab omnibus concessum arbitrarer, si
|
|
infinitus forensium rerum labor et ambitionis occupatio
|
|
decursu honorum, etiam aetatis flexu constitisset. Quam
|
2.1
|
spem cogitationum et consiliorum meorum cum graves
|
|
communium temporum tum varii nostri casus fefellerunt;
|
|
nam qui locus quietis et tranquillitatis plenissimus fore
|
|
videbatur, in eo maximae moles molestiarum et turbulen-
|
5
|
tissimae tempestates exstiterunt; neque vero nobis cupien-
|
|
tibus atque exoptantibus fructus oti datus est ad eas artis,
|
|
quibus a pueris dediti fuimus, celebrandas inter nosque
|
|
recolendas. Nam prima aetate incidimus in ipsam per-
|
3.1
|
turbationem disciplinae veteris, et consulatu devenimus in
|
|
medium rerum omnium certamen atque discrimen, et hoc
|
|
tempus omne post consulatum obiecimus eis fluctibus, qui
|
|
per nos a communi peste depulsi in nosmet ipsos redunda-
|
5
|
rent. Sed tamen in his vel asperitatibus rerum vel angustiis
|
|
temporis obsequar studiis nostris et quantum mihi vel fraus
|
|
inimicorum vel causae amicorum vel res publica tribuet
|
|
oti, ad scribendum potissimum conferam; tibi vero, frater,
|
4.1
|
neque hortanti deero neque roganti, nam neque auctoritate
|
|
quisquam apud me plus valere te potest neque voluntate.
|
|
Ac mihi repetenda est veteris cuiusdam memoriae non sane
|
|
satis explicata recordatio, sed, ut arbitror, apta ad id, quod
|
5
|
requiris, ut cognoscas quae viri omnium eloquentissimi
|
|
clarissimique senserint de omni ratione dicendi. Vis enim,
|
5.1
|
ut mihi saepe dixisti, quoniam, quae pueris aut adulescen-
|
|
tulis nobis ex commentariolis nostris incohata ac rudia
|
|
exciderunt, vix <sunt> hac aetate digna et hoc usu, quem ex
|
|
causis, quas diximus, tot tantisque consecuti sumus, aliquid
|
5
|
eisdem de rebus politius a nobis perfectiusque proferri;
|
|
solesque non numquam hac de re a me in disputationibus
|
|
nostris dissentire, quod ego eruditissimorum hominum
|
|
artibus eloquentiam contineri statuam, tu autem illam ab
|
|
elegantia doctrinae segregandam putes et in quodam ingeni
|
10
|
atque exercitationis genere ponendam.
|
|