Vester etiam D. Brutus M. filius, ut ex familiari eius 107.1
L. Accio poeta sum audire solitus, et dicere non inculte
solebat et erat cum litteris Latinis tum etiam Graecis, ut
temporibus illis, eruditus. quae tribuebat idem Accius
etiam Q. Maxumo L. Pauli nepoti; et vero ante Maxu- 5
mum illum Scipionem, quo duce privato Ti. Gracchus
occisus esset, cum omnibus in rebus vementem tum acrem
aiebat in dicendo fuisse. tum etiam P. Lentulus ille prin- 108.1
ceps ad rem publicam dumtaxat quod opus esset satis
habuisse eloquentiae dicitur; isdemque temporibus L.
Furius Philus perbene Latine loqui putabatur litteratius-
que quam ceteri; P. Scaevola valde prudenter et acute; 5
paulo etiam copiosius nec multo minus prudenter M'.
Manilius. Appi Claudi volubilis sed paulo fervidior oratio.
erat in aliquo numero etiam M. Fulvius Flaccus et C. Cato
Africani sororis filius, mediocres oratores; etsi Flacci
scripta sunt, sed ut studiosi litterarum. Flacci autem 10
aemulus P. Decius fuit, non infans ille quidem sed ut
vita sic oratione etiam turbulentus. M. Drusus C. f., qui 109.1
in tribunatu C. Gracchum conlegam iterum tribunum
fregit, vir et oratione gravis et auctoritate, eique proxime
adiunctus C. Drusus frater fuit. tuus etiam gentilis, Brute,
M. Pennus facete agitavit in tribunatu C. Gracchum pau- 5
lum aetate antecedens. fuit enim M. Lepido et L. Oreste
consulibus quaestor Gracchus, tribunus Pennus illius
Marci filius, qui cum Q. Aelio consul fuit; sed is omnia
summa sperans aedilicius est mortuus. nam de T. Flami-
nino, quem ipse vidi, nihil accepi nisi Latine diligenter 10
locutum.