His adiuncti sunt C. Curio M. Scaurus P. Rutilius 110.1
C. Gracchus. de Scauro et Rutilio breviter licet dicere, quo-
rum neuter summi oratoris habuit laudem et <est> uter-
que in multis causis versatus. erat in quibusdam laudan-
dis viris, etiam si maximi ingeni non essent, probabilis 5
tamen industria; quamquam his quidem non omnino
ingenium, sed oratorium ingenium defuit. neque enim re-
fert videre quid dicendum sit, nisi id queas solute et
suaviter dicere; ne id quidem satis est, nisi id quod
dicitur fit voce voltu motuque conditius. quid dicam 111.1
opus esse doctrina? sine qua etiam si quid bene dicitur
adiuvante natura, tamen id, quia fortuito fit, semper para-
tum esse non potest. in Scauri oratione, sapientis homi-
nis et recti, gravitas summa et naturalis quaedam inerat 5
auctoritas, non ut causam sed ut testimonium dicere
putares, cum pro reo diceret. hoc dicendi genus ad patro- 112.1
cinia mediocriter aptum videbatur, ad senatoriam vero
sententiam, cuius erat ille princeps, vel maxume; signi-
ficabat enim non prudentiam solum, sed, quod maxume
rem continebat, fidem. habebat hoc a natura ipsa, quod 5
a doctrina non facile posset; quamquam huius quoque
ipsius rei, quemadmodum scis, praecepta sunt. huius et
orationes sunt et tres ad L. Fufidium libri scripti de vita
ipsius acta sane utiles, quos nemo legit; at Cyri vitam et
disciplinam legunt, praeclaram illam quidem, sed neque 10
tam nostris rebus aptam nec tamen Scauri laudibus ante-
ponendam.
  Ipse etiam Fufidius in aliquo patronorum numero fuit. 113.1
Rutilius autem in quodam tristi et severo genere dicendi
versatus est. erat uterque natura vehemens et acer; ita-
que cum una consulatum petivissent, non ille solum, qui
repulsam tulerat, accusavit ambitus designatum compe- 5
titorem, sed Scaurus etiam absolutus Rutilium in iudicium
vocavit. multaque opera multaque industria Rutilius fuit,
quae erat propterea gratior, quod idem magnum munus de
iure respondendi sustinebat. sunt eius orationes ieiunae; 114.1
multa praeclara de iure; doctus vir et Graecis litteris
eruditus, Panaeti auditor, prope perfectus in Stoicis;
quorum peracutum et artis plenum orationis genus scis
tamen esse exile nec satis populari adsensioni adcommo- 5
datum. itaque illa, quae propria est huius disciplinae,
philosophorum de se ipsorum opinio firma in hoc viro et
stabilis inventa est. qui quom innocentissumus in iudi- 115.1
cium vocatus esset, quo iudicio convolsam penitus scimus
esse rem publicam, cum essent eo tempore eloquentissimi
viri L. Crassus et M. Antonius consulares, eorum adhi-
bere neutrum voluit. dixit ipse pro sese et pauca C. Cotta, 5
quod sororis erat filius—et is quidem tamen ut orator,
quamquam erat admodum adulescens—, et Q. Mucius
enucleate ille quidem et polite, ut solebat, nequaquam
autem ea vi atque copia, quam genus illud iudici et ma-
gnitudo causae postulabat. habemus igitur in Stoicis ora- 116.1
toribus Rutilium, Scaurum in antiquis; utrumque tamen
laudemus, quoniam per illos ne haec quidem in civitate
genera hac oratoria laude caruerunt. volo enim ut in
scaena sic etiam in foro non eos modo laudari, qui celeri 5
motu et difficili utantur, sed eos etiam, quos statarios
appellant, quorum sit illa simplex in agendo veritas, non
molesta.