Nunc reliquorum oratorum aetates, si placet, et gradus 122.1
persequamur.
  Nobis vero, <inquit> Atticus, et vehementer quidem,
ut pro Bruto etiam respondeam. Curio fuit igitur eius-
dem aetatis fere sane illustris orator, cuius de ingenio ex 5
orationibus eius existumari potest: sunt enim et aliae et
pro Ser. Fulvio de incestu nobilis oratio. nobis quidem
pueris haec omnium optima putabatur, quae vix iam
comparet in hac turba novorum voluminum.
  Praeclare, inquit Brutus, teneo qui istam turbam volu- 123.1
minum effecerit.
  Et ego, inquam, intellego, Brute, quem dicas; certe
enim et boni aliquid adtulimus iuventuti, magnificentius
quam fuerat genus dicendi et ornatius; et nocuimus 5
fortasse, quod veteres orationes post nostras non a me
quidem—meis enim illas antepono—sed a plerisque legi
sunt desitae.
  Me numera, inquit, in plerisque; quamquam video mihi
multa legenda iam te auctore quae antea contemnebam. 10
  Atqui haec, inquam, de incestu laudata oratio puerilis 124.1
est locis multis: de amore de tormentis de rumore loci
sane inanes, verum tamen nondum tritis nostrorum homi-
num auribus nec erudita civitate tolerabiles. scripsit etiam
alia nonnulla et multa dixit et inlustria et in numero 5
patronorum fuit, ut eum mirer, cum et vita suppedita-
visset et splendor ei non defuisset, consulem non fuisse.
  Sed ecce in manibus vir et praestantissimo ingenio et 125.1
flagranti studio et doctus a puero C. Gracchus: noli enim
putare quemquam, Brute, pleniorem aut uberiorem ad
dicendum fuisse.