Et ille: sic prorsus, inquit, existumo atque istum de 125.5
superioribus paene solum lego.
  Immo plane, inquam, Brute, legas censeo. damnum
enim illius immaturo interitu res Romanae Latinaeque
litterae fecerunt. utinam non tam fratri pietatem quam 126.1
patriae praestare voluisset. quam ille facile tali ingenio,
diutius si vixisset, vel paternam esset vel avitam gloriam
consecutus! eloquentia quidem nescio an habuisset parem
neminem. grandis est verbis, sapiens sententiis, genere 5
toto gravis. manus extrema non accessit operibus eius:
praeclare inchoata multa, perfecta non plane. legendus,
inquam, est hic orator, Brute, si quisquam alius, iuven-
tuti; non enim solum acuere, sed etiam alere ingenium
potest. 10
  Huic successit aetati C. Galba, Servi illius eloquentissi- 127.1
mi viri filius, P. Crassi eloquentis et iuris periti gener.
laudabant hunc patres nostri, favebant etiam propter
patris memoriam, sed cecidit in cursu. nam rogatione
Mamilia Iugurthinae coniurationis invidia, cum pro sese 5
ipse dixisset, oppressus est. exstat eius peroratio, qui
epilogus dicitur; qui tanto in honore pueris nobis erat ut
eum etiam edisceremus. hic, qui in conlegio sacerdotum
esset, primus post Romam conditam iudicio publico est
condemnatus. P. Scipio, qui est in consulatu mortuus, 128.1
non multum ille quidem nec saepe dicebat, sed et Latine
loquendo cuivis erat par et omnis sale facetiisque supera-
bat. eius conlega L. Bestia bonis initiis orsus tribunatus—
nam P. Popillium vi C. Gracchi expulsum sua rogatione 5
restituit—, vir et acer et non indisertus, tristis exitus
habuit consulatus. nam invidiosa lege [Mamilia quaestio]
C. Galbam sacerdotem et quattuor consularis, L. Bestiam
C. Catonem Sp. Albinum civemque praestantissimum
L. Opimium, Gracchi interfectorem, a populo absolutum, 10
cum is contra populi studium stetisset, Gracchani iudices
sustulerunt. huius dissimilis in tribunatu reliquaque omni 129.1
vita civis improbus C. Licinius Nerva non indisertus fuit.
C. Fimbria temporibus isdem fere sed longius aetate pro-
vectus habitus est sane, ut ita dicam, luculentus patro-
nus: asper maledicus, genere toto paulo fervidior atque 5
commotior, diligentia tamen et virtute animi atque vita
bonus auctor in senatu; idem tolerabilis patronus nec
rudis in iure civili et cum virtute tum etiam ipso oratio-
nis genere liber; cuius orationes pueri legebamus, quas
iam reperire vix possumus. atque etiam ingenio et ser- 130.1
mone eleganti, valetudine incommoda C. Sextius Calvinus
fuit; qui etsi, cum remiserant dolores pedum, non de-
erat in causis, tamen id non saepe faciebat. itaque con-
silio eius, cum volebant, homines utebantur, patrocinio, 5
cum licebat. isdem temporibus M. Brutus, in quo ma-
gnum fuit, Brute, dedecus generi vestro, qui, cum tanto
nomine esset patremque optimum virum habuisset et
iuris peritissimum, accusationem factitaverit, ut Athenis
Lycurgus. is magistratus non petivit sed fuit accusator 10
vehemens et molestus, ut facile cerneres naturale quod-
dam stirpis bonum degeneravisse vitio depravatae volun-
tatis. atque eodem tempore accusator de plebe L. Caesu- 131.1
lenus fuit, quem ego audivi iam senem, cum ab L. Sabellio
multam lege Aquilia †de iustitia† petivisset. non fecissem
hominis paene infimi mentionem, nisi iudicarem qui suspi-
ciosius aut criminosius diceret audivisse me neminem. 5
doctus etiam Graecis T. Albucius vel potius paene Grae-
cus. loquor, ut opinor; sed licet ex orationibus iudicare.
fuit autem Athenis adulescens, perfectus Epicureus eva-
serat, minime aptum ad dicendum genus.