Verum ut ad te, Caecili, redeam, quam multa te deficiant
|
52.1
|
vides: quam multa sint in te quae reus nocens in accusa-
|
|
tore suo cupiat esse, profecto iam intellegis. Quid ad haec
|
|
dici potest? non enim quaero quid tu dicturus sis; video
|
|
mihi non te, sed hunc librum esse responsurum, quem
|
5
|
monitor tuus hic tenet; qui si te recte monere volet,
|
|
suadebit tibi ut hinc discedas neque mihi verbum ullum
|
|
respondeas. Quid enim dices? an id quod dictitas, in-
|
|
iuriam tibi fecisse Verrem? Arbitror; neque enim esset
|
|
veri simile, cum omnibus Siculis faceret iniurias, te illi
|
10
|
unum eximium cui consuleret fuisse. Sed ceteri Siculi
|
53.1
|
ultorem suarum iniuriarum invenerunt; tu dum tuas in-
|
|
iurias per te, id quod non potes, persequi conaris, id agis
|
|
ut ceterorum quoque iniuriae sint impunitae atque inultae;
|
|
et hoc te praeterit, non id solum spectari solere, qui debeat,
|
5
|
sed etiam illud, qui possit ulcisci; in quo utrumque sit,
|
|
eum superiorem esse, in quo alterutrum, in eo non quid
|
|
is velit, sed quid facere possit, quaeri solere. Quodsi ei
|
54.1
|
potissimum censes permitti oportere accusandi potestatem
|
|
cui maximam C. Verres iniuriam fecerit, utrum tandem
|
|
censes hos iudices gravius ferre oportere, te ab illo esse
|
|
laesum, an provinciam Siciliam esse vexatam ac perditam?
|
5
|
Opinor, concedes multo hoc et esse gravius et ab omnibus
|
|
ferri gravius oportere. Concede igitur ut tibi anteponatur
|
|
in accusando provincia; nam provincia accusat cum is
|
|
agit causam quem sibi illa defensorem sui iuris, ultorem
|
|
iniuriarum, actorem causae totius adoptavit.
|
10
|
At eam tibi C. Verres fecit iniuriam quae ceterorum
|
55.1
|
quoque animos possit alieno incommodo commovere.
|
|
Minime; nam id quoque ad rem pertinere arbitror, qualis
|
|
iniuria dicatur quae causa inimicitiarum proferatur.
|
|
Cognoscite ex me; nam iste eam profecto, nisi plane nihil
|
5
|
sapit, numquam proferet. Agonis quaedam est Lilybitana,
|
|
liberta Veneris Erycinae, quae mulier ante hunc quaesto-
|
|
rem copiosa plane et locuples fuit. Ab hac praefectus
|
|
Antoni quidam symphoniacos servos abducebat per in-
|
|
iuriam, quibus se in classe uti velle dicebat. Tum illa, ut
|
10
|
mos in Sicilia est omnium Veneriorum et eorum qui a
|
|
Venere se liberaverunt, ut praefecto illi religionem Veneris
|
|
nomine obiceret, dixit et se et sua Veneris esse. Vbi hoc
|
|
quaestori Caecilio, viro optimo et homini aequissimo,
|
56.1
|
nuntiatum est, vocari ad se Agonidem iubet; iudicium dat
|
|
statim, Si paret eam se et sva Veneris esse dixisse.
|
|
Iudicant recuperatores id quod necesse erat; neque enim
|
|
erat cuiquam dubium quin illa dixisset. Iste in posses-
|
5
|
sionem bonorum mulieris intrat, ipsam Veneri in servitutem
|
|
adiudicat; deinde bona vendit, pecuniam redigit. Ita dum
|
|
pauca mancipia Veneris nomine Agonis ac religione retinere
|
|
vult, fortunas omnis libertatemque suam istius iniuria per-
|
|
didit. Lilybaeum Verres venit postea; rem cognoscit,
|
10
|
factum improbat, cogit quaestorem suum pecuniam, quam
|
|
ex Agonidis bonis redegisset, eam mulieri omnem ad-
|
|
numerare et reddere. Est adhuc, id quod vos omnis
|
57.1
|
admirari video, non Verres, sed Q. Mucius. Quid enim
|
|
facere potuit elegantius ad hominum existimationem,
|
|
aequius ad levandam mulieris calamitatem, vehementius ad
|
|
quaestoris libidinem coercendam? Summe haec omnia
|
5
|
mihi videntur esse laudanda. Sed repente e vestigio ex
|
|
homine tamquam aliquo Circaeo poculo factus est Verres;
|
|
rediit ad se atque ad mores suos; nam ex illa pecunia
|
|
magnam partem ad se vertit, mulieri reddidit quantulum
|
|
visum est. Hic tu si laesum te a Verre esse dicis, patiar
|
58.1
|
et concedam; si iniuriam tibi factam quereris, defendam
|
|
et negabo; denique de iniuria quae tibi facta sit neminem
|
|
nostrum graviorem iudicem esse oportet quam te ipsum,
|
|
cui facta dicitur. Si tu cum illo postea in gratiam redisti,
|
5
|
si domi illius aliquotiens fuisti, si ille apud te postea
|
|
cenavit, utrum te perfidiosum an prevaricatorem existimari
|
|
mavis? Video esse necesse alterutrum, sed ego tecum in
|
|
eo non pugnabo quo minus utrum velis eligas.
|
|